Obrazy na stronie
PDF

ferro, igni, quacunque dehinc vi possim, exsequuturum ; nec illos, aèc alium queiaquam regnare Romæ passurum.” Cultrum deinde Collatino tradit; inde Luêretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingeniam. Ut præceptum erat, jurant; totique ab luctu ver§iin iram, Brutum, jam inde ad expugnandum regnum vocantem, sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiæ corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ atque indignitate homines ! pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet tum patris moestitia, tum Έίίί, eastigator lacrimarum atque inertium querelarum, auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest: sequitur et cetera juventus. Inde, pari præsidio relicto Collatiæ ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nunciaret, ceteri armáti, duce Bruto, Romam profecti.T Ubi eò ventum est, quacunque incedit, armata multitudo pavorem ac tumultum facit : fursus, nbi anteire primores civitatis vident, quicquid sit, haud temerè esse rentur. Nec mainorem motum animorum Romæ tam atrox res facit, quàm Collatiæ fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quò simul ventum est, præco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populam advocavit. Ibi oratio habita, ne$ ejus pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam iemi fuerat, de vi ac libidine Sexti Tarquinii, de stupro infando Lucretiæ et miserabili cæde, de orbitate Tricipitini, cui morte filiæ causa mortis indignior ac miserabilior èsset : addita superbia ipsius regis, miseriæque et labores plebis, in fossas Cloacasqüe exhauriendas demersæ : Romanos homines, victores omnium circà populorum opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos, Indigna Servii Tullii regis memoräta cædes, et invecta corpori patris nefando vehiculo filia ; invocatique ultores parentum Dii, His atrocioribusque, credo, aliis, quæ præsens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus, facilia subjicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse juberèt ! . Tarquiniüm cum conjuge ac liberis. Ipse, junioribüs, qui ultrò nomina dabant, lectis armatisque, aël cohcitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus ; imperium in urbe Lucretio, præfecto urbis jam 'antè ab regé instituto, relinquit. Inter hunc tumulíam Tullia domo profugit, exsecrantibus, quâcun

que incedebat,invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. LX. Harum rerum nunciis in castra perlatis, quum re noà trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, È viam Brutüs, (senserat enim adventum) ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam, venerunt. Tarquinio clausæ portæ, exiliumque indictum: liberatorem urbis læta castra àccepere ; exactique inde liberi regis. . Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Cære in Etruscos ierunt. ' Sextus Tarquinius, Gabios, tanquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse cædibus rapinisque conciverat, est interfectus. - L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Roimæ ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quatuor. Duo consules inde comitiis centuriatis àTræfecto urbis ex commentariis Servii Tullii creati sunt, L. Junius Brutus, et L. Tarquinius Collatinus.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]
[ocr errors][merged small][merged small]

I. BRUTUS jurejurando populum adstrinxit, neminem regnare Romae passuros. II, &c. Tarquinium Collatinum, collegam suum, propter affinitatem Tarquiniorum suspeetum, coegit consulatu se abdicaré, et éivitate cedere. V. B9nâ regum diripijussit;Tagrum Marti conseeravit, qui Campus Martius nominatus est ; adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sóroris filios, quia conjuraverant de recipienlis regibus, securi péretissit; servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit ; ex eujus nomine vindicta est appellata. VI. Quum adversus reges, qui, eontractis Vejentium et Tarquiniensium copiis, bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum runte, filio Superbi, commortuus est. VII. Eumque matronæ annum luxerunt. VIII. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tuhit. Capitolium dedicatum est. IX. X. Porsena, Rex Clusinorum bello pro Tarquiniis suscepto, quum ad Janiculum venisset; ne Tiberim transifet, virtute Coclitis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit; et, ponte ruptó, armatus se in flumen misit, et al suos tranavit. . XII. Alterum accessit virtutis exemplum a Mucio ; qui, quum ad feriendum Porsenam castra hostium intrâsset, occiso scribâ, quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus maraum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est ; dixitque, tales trecentos esse conjiratos in mortem ipsius regis ; quorum admiratione coactus Porsena pacis conditiones ferre, bellum omisit, acceptis obsidibus. XIII. Fx quibns virgo una Cloelia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos tranavit; et, uum reddita esset, à Porsena honorificè remissa, equestri statuâ donata est. §. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit ; ob hoc Claudia tribus adjecta est. . Numerus tribuum ampliatus est, ut essent viginti una.— XÍX. XX. Adversus Tarquinium Superbum, cum Latinorum èxercitu bellum inferentem, A. Posthumius dictator prosperè pugnavit apud lacum Regillum. XXIII, &c. Plebs, quum propter nexos ob æs alienum in Sacrum Îmontem secessisset, consilio Menenii Agrippæ à seditione revoeata est. Idem Agrippa, quum decessisset, propter paupertatem pub!ico impendio elatus est. XXXIII. Tribuni plebis $ e creati sunt. Oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et operâ C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. XXXVI, &c. Ti. Atinius, vir de plebe, qunm in visu admonitus esset, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, et neglexisset, amisso filio, débilis faetus, postquam, delatus ad senatum lecticà eadem illa indicaverat, usu pedum recepto, domum reversus est. XXXIX. XL. Quum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus, exercitum hostium urbi Rome admovisset, et missi ad enm primùm legati, postea sacerdotes, frustra deprecati essent, ne bellum patriæ inferret; Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, nt recederet. XLI. Lex agraria primùm lata est. Sp. Cassius consularis regni crimine damnatus est néeatusque. XLII, &c. Oppia, virgo vestalis, ob incestum viva defossa est. XLVI, &c. Quum vicini hostes Vejentes, incommoli magis, quàm gra"°**

[graphic]

essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposit ;. misitque in id trecentos sex armatos, qui ad Cremeräm ad unum ab hostibus cœsi sunt uno impubere domi relicto. LVIII. LIX. Ap. Claudius consul, quum adversus Volscos contumaciâ exercitùs malè pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit. LX, &c. Res præterea adversum Volscos, et AEquos, et Vejentes, et seditiones inter Patres plebemque eontinet.

I. LIBERI jam hinc populi Romani res, pace belloque gestas, annuos magistrátus, imperiaque legùm potentiora quam hominum, peragam. Quæ libertas ut lætior esset, proximi regis supérbia fecerat ; nam priores ita regnârunt, üt haud imìimeritò omnes deinceps conditores partium certè urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctæ multitudini addiderunt, numerentur; neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriæ, Superbo exacto rege, meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturæ cüpidine priorum regum alicui regum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum [convenarumque plebs, transfuga ex suis opulis, sub tutela inviolati templi aut libertatem, aut certè impunitatem, adepta, soluta regio metu, agitari cœpta esset tribunitiis procellis ? et in aliena urbe cum Patribus serere certamina, priusquam pignora conjugum ac liberorum, caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos e0rum consociâsset? Dissipatæ res nondum adultæ discordiâ forent; quas fovit tranquilla moderatio imperii, eóque nutriendo perduxit, ut bonaum frugem libertatis maturis jam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde maÉ; quia annuum imperium consulare factum est, quàm quòd eminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia jura, omnia insignia primi consules tenuere : id modò cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collegâ, fasces habuit; ui non acrior vindex libertatis fuerat, quàm deinde custos uit. Omnium primùm avidum novæ libertatis populum, ne postmodum, flecti precibus aut donis regiis posset, jurejuIrando adegit, neminem Romæ passuros regiiare. Deinúe, quò plus virium in senatu frequentia etiamTordinis faceret, cædibus regis deminutum Patrum numerum, primoribus equestris grâdûs lectus. ad trecentorum summám explevit; traditumque inde fertur, ut in senatem vocarentur, qui Patres, quique conscripti essent; conscriptos, videlicet, in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum

profuit ad concordiam civitatis jungendosque Patribùs plebis animos.

[ocr errors]
[ocr errors]

II. Rerum deinde divinarum habita cura ; et, quia quædam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subjecere, ne additus nomini honos aliquid libertáti, cujus tunc prima erat cura, officeret; ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit. ** Nimium Tarquinios regno assuêsse ; imitium â Prisco factum. Regmassè deinde Servium Tullium ; ne intervallo quidem facto, oblitum, tanquam alieni, regni Superbum Tarquinium; velut hæreditatem gentis scelere ac vi repetisse. Pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse. Nescire Tarquiniós privatos vivere ; non placere nomen ; periculosum libertati esse.” Hic primò sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus, solligitamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat. lbi omnium primùm jusjurandum populi recitat; “Neminem regnare passuros, nec esse Romæ, ünde periculum libertati foret. ld summâ ope tuendum esse; néque ullam rem, quæ eò pertineat, contemnendam.— Invitum se dicere hominis causâ ; nec dicturum fuisse, ni caritas reipublicæ vinceret. Non credere populum Romanum, solidam libertatem recuperatam esse* I Regium genus, regium nomen, non solùm in civitate, sed etiam in imperio esse. Id officere, id obstare libertati. Hunc tu,” inquit, “tuâ voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, ejecisti reges. Absolve beneficium tuum. Aufer hinc

[ocr errors]

auctore me ; sed, si quid deest, munificè augebunt. Amicus abi: exonera civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abifurum.” Consuli primò tam novæ rei ac subitæ admiratio incluserat vocem. ^ ])icere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant; et ceteri quidem movebant minùs : postquam Sp. Lucretius, major ætate ac dignitate, socer præterea ipsius, agere variè, rogando alternis suadendoque, coepit, ut vinci se consensu civitatis

ateretur ; timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione, additâque aliâ insuper ignominiâ, acciderent, abdicavit se consulatu ; rebusqué suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit. Brutus ex senatusconsulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniæ gentis ex

[graphic][graphic]
« PoprzedniaDalej »