Obrazy na stronie
PDF
ePub

rem scribit, summam pecuniæ neque ex unius tum urbis præda sperandam, et nullius, ne horum quidem magnificentiæ operum, fundamenta non exsuperaturam.

LVI. Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecuniâ solùm ad id publicâ est usus, sed operis etiam ex plebe; qui quum haud parvus et ipse militiæ adderetur labor, minùs tamen plebs gravabatur, se templa Deûm exædificare manibus suis: quæ posthac et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquantò majoris, traducebatur opera; foros in circo faciendos, cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terram agendam: quibus duobus operibus vix nova hæc mag. nificentia quicquam adæquare potuit. His laboribus exercitâ plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latiùs imperii fines volebat; Signiam Circejosque colonos misit, præsidia urbi futura terrâ marique. Hæc agenti portentum terribile visum; anguis, ex columna lignea elapsus, quum terrorem fugamque in regiam fecisset, ipsus regis non tam subito pavore perculit pectus, quàm anxiis implevit curis. Itaque quum ad publica prodigia Etrusci tantùm vates adhibirentur, hoc velut domestico exterritus visu, Delphos ad maximè inclytum in terris oraculum mittere statuit; neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas eâ tempestate terras, ignotiora maria, in Græciam misit. Titus et Aruns profecti; comes his additus L. Junius Brutus, Tarquiniâ sorore regis natus, juvenis longè alius ingenio, quàm cujus simulationem induerat. Is quum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audîsset, neque in animo suo quicquam regi timendum, neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse, ubi in jure parum præsidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiæ, quum se suaque prædæ esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen: ut sub ejus obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua, Is tum Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium veriùs, quàm comes, aurerum baculum, inclusum corneo cavato ad id baculo, tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quò postquam ventum est, perfectis patris mandatis, cupido incessit animos juvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: "Imperium sum

mum Romae habebit, qui vestrûm primus, ô juvenis, osculum matri tulerit." Tarquinii, ut Sextus, qui Romæ relictis fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summâ ope taceri jubent; ipsi inter se, uter prior, quum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt.Brutus, aliò ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit: scilicet, quòd ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summâ vi parabatur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea ætate, divitiis præpollens, eaque ipsa causa belli fuit, quòd rex Romanus tum ipse ditari, exhaustus magnificentiâ publicorum operum, tum prædâ delinire popularium animos studebat; præter aliam superbiam regno infestos etiam, quòd se in fabrorum ministeriis ac servili tamdiu habitos opere ab rege indignabantur. Tentata res est, si primo impetu capi Ardea posset; ubi id parum processit, obsidione munitionibusque cœpti premi hostes. In iis stativis, ut fit longo magis quàm acri bello, satis liberi commeatus erant; primoribus tamen magis, quàm militibus. Regii quidem juvenes interdum otium conviviis commessationibusque inter se terebant; forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cœnabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio: suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso, Collatinus negat, "verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris prestet Lucretia sua. Quin, si vigor juvente inest, conscendimus equos, invisimusque præsentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit, quod nec opinato viri adventu occurrerit oculis." Incaluerant vino; "age sane," omnes; citatis equis advolant Romam. Quò quum, primis se intendentibus tenebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam: ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum æqualibus viderant tempus terentes, sed nocte serâ deditam lanæ inter lucubrantes ancillas in medio ædium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit; adveniens vir Tarquiniique excepti benignè; victor maritus comiter invitat regios juvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiæ per wim stuprandæ capit; tum forma, tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenili fudo in castra redeunt. LVIII. Paucis interjectis diebus, Sex. Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit; ubi exceptus

benignè ab ignaris consilii, quum post cœnam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circà, sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistrâque manu mulieris pectore oppresso, "Tace, Lucretia," inquit, "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est: moriere, si emiseris vocem."Quum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem, videret; tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum; ubi obstinatum videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua jugulatum servum nudum positurum, ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquinius, ferox expugnato decore muliebri, esset; Lucretia, moesta tanto malo, nuncium Romam eundem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ve niant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit; cum quo forte Romam rediens ab nuncio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem mostam in cubiculo inveniunt; adventu suorum lacrimæ obortæ; quærentique viro, "Satin salvæ? minimè,” inquit ; 66 quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitiâ ? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterùm corpus est tantùm violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dextras fidemque, haud impune adultero fore: Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes fidem: consolantur ægram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti; mentem peccare, non corpus: et, unde consilium abfuerit, culpam abesse. "Vos," inquit, "videritis, quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libero, nec ulla deinde impudica Lucretia exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in vulnus, moribunda cecidit. Concla mant vir paterque,

[ocr errors]

LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere Lucretia extractum, manantem cruore præe se tenens, "Per hunc," inquit, "castissimum ante regiam injuriam sanguinem juro, vosque, Dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum, cum scelerata conjuge et omni liberorum stirpe,

ferro, igni, quacunque dehinc vi possim, exsequuturum ; nec illos, nec alium quenquam regnare Romæ passurum." Cultrum deinde Collatino tradit; inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore in= genium. Ut præceptum erat, jurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum, jam inde ad expugnandum regnum vocantem, sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiæ corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ atque indignitate homines! pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet tum patris moestitia, tum Brutus, castigator lacrimarum atque inertium querelarum, auctor que, quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi ad1 versus hostilia ausos. Ferocissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest: sequitur et cetera juventus. Inde, pari præsidio relicto Collatiæ ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nunciaret, ceteri armati, duce Bruto, Romam profecti. Ubi eò ventum est, quacunque incedit, armata multitudo pavorem ac tumultum facit: rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quicquid sit, haud temerè esse rentur. Nec minorem motum animorum Romæ tam atrox res facit, quàm Collatiæ fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quò simul ventum est, præco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita, nequaquam ejus pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sexti Tarquinii, de stupro infando Lucretiæ et miserabili cæde, de orbitate Tricipitini, cui morte filiæ causa mortis indignior ac miserabilior esset: addita superbia ipsius regis, miseriæque et labores plebis, in fossas cloacasque exhauriendas demersæ: Romanos homines, victores omnium circà populorum opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Servii Tullii regis memorata cædes, et invecta corpori patris nefando vehiculo filia; invocatique ultores parentum Dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quæ præsens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subjicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse juberet L. Tarquinium cum conjuge ac liberis. Ipse, junioribus, qui ultrò nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, præfecto urbis jam antè ab rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus, quâcun

que incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

LX. Harum rerum nunciis in castra perlatis, quum re noyâ trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus, (senserat enim adventum) ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam, venerunt. Tarquinio clausæ portæ, exiliumque indictum: liberatorem urbis læta castra accepere; exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti

sunt, qui exsulatum Cære in Etruscos ierunt. Sextus Tar quinius, Gabios, tanquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse cædibus rapinis que conciverat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romæ ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quatuor. Duo consules inde comitiis centuriatis à præfecto urbis ex commentariis Servii Tullii creati sunt, L. Junius Brutus, et L. Tarquinius Collatinus.

:

« PoprzedniaDalej »