Obrazy na stronie
PDF

vertisse superbiam : et liberorum quoque eum frequentiæ tædere ; ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat; né quam stirpem, ne quem hæredem regni relinquat. Se quidem, inter tela et gladios patris elapsum, nihil usquam sibi tutum, nisi apud hostes L. Tarquinii, credidisse. ' Nam, ne errarent, mânere his bellum, quod positum simuletur ; et per occasionem eum incautos invasurum, Quòd si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturam se omne Latium : Volscosque se inde, et Æquos, et Hernicos petiturum; donec ad eos perverfiat, qui à patrum crudelibus átque impiis suppliciis, tegere liberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum amarque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.*— Quum, si nihil morarentur, infensus irâ porrò inde abiturus videretur, benignè ab Gabinis excipitur; vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset. In se ipsum postremò sæviturum, si alia desit. Sibi verò gratum adventum ejus esse : futurumque credere brevi, ut, illo adjuvante, ab portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur. LlV. Inde in concilia publica adhiberi; ubi, quum de aliis rebus assentire se veteribus Gabinis diceret, quibus hæ notiores essent, ipse identidem belli auctor esse, in eo sibi præcipuam prudentiam assumere, quòd utriusque populi viíes nôsset, sciretque, invisam profeétè superbiaim rigiám civibus esse, quam ferii me liberi quidem potuissent. . Ita quum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis juvenam præ datum atque in expeditiones iret, et dictis factisque ominibus ad fallendum in$tructis vama accresceret fide£, dux ad ultimum belli legitur. Ibi quum, insciâ multitudine quid ageretur, prœlia parva inter f{omam Gabiosque fierent, quibus plerunque Gabina res sugerior esset ; tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono Deùm sibi missum ducem credere ; apud milites verò obeundo pericula ac labores, pariter prædam munificè largiendo, tantâ caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae, quàm filius Gabiis esset. Itaque, postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum è suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vallet ? quandoquidem, üt omnia umus Gabiis posset, ei Dii dedissent. Huic nuncio, quia, credo, dubiæ fidei videbatur, nihil voce responsum est. Rex, velut deliberabundys, in hortum ædium transit, sequente nuncio LIBER I. 51 *. filii ; ibi, inambulans tacitus, summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogandó éxpectandoque responsum nuncius fessus, ut re imperfectâ, redit Gabios ; quæ dixerit ipse, quæque videret, réfert : seu irâ, seu odio, seu superbiâ insitâ ingenio, nullam eum vocem emisisse.— Sexto ubi, quid vellet parens, quidve præciperet tacitis ambagibus, patuit: primores civitatis, criminándo alios apud populum, alios süâ ipsos invidiâ opportunos interemit ; multi palam ; quidam, in quibus mihùs speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona juxta atque interemptorum divisui fuere. Largitionis inde prædæque et dulcedine privati commodi sensüs malorum publicorum adimi, donec, orba consilio auxilioque, Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur. LV. Gabiis receptis, Tarquinius pacem cum Æquorum gente fecit ; fœdus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum ut Jovis templum in monte Tarpejo, monumentum regni sui nominisque, relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse. Et, ut libera à ceteris religioaibus area esset tota Jovis templique ejus, quod inædificaretur; exaugurare fana sacellaque statuit; quæ aliquot ibi à Tatio rege, primùm in ipso discrimine advérsus Römulum pugnæ vota, Consecrata, inaugurataque postea fuerunt, Inter principia condendi hujus óperis movisse numen ad indicandam tahti imperii molém trâditur deos : nam, quum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere. Id omen auguriumque ita acceptum est; non motam Termini sedem, unumque eum Deorum non evocatum sacratis sibi finibus, firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud, magnitudinem imperii portendens, pro ligium est; caput humanum integrâ facie aperientibus fundamenta templi dicitur appa-ruisse. Qnæ visa species, haud per ambages, arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita cecinere vates, quiqüe in urbe erant, quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. [Augebatur ad impensas regis animus, Itaque Pometinæ manubiæ, quæ perduceado ál culmen operi destinatæ erant, vix in fundamenta suppeditavere ; eô magis Fabio, præterquam quòd antiquior est, crediderim, quadraginta ea sola talenta Éç ; quàm Pisoni, qui quadragintâ millia pondo argenti seposita in eam

[graphic]

rem scribit, summam pecuniæ neque ex unius tum urbis præda sperandam, et nullius, ne horum quidem magnificentiæ operum, fundamenta non exsuperaturam. LVI. Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, mon pecuniâ solùm ad id publicâ est usus, sed operis etiam ex plebe ; qui quum haud parvus et ipse militiæ adderetur labor, minùs tamen plebs gravabatur, se templa Deóm exædificare manibus sui§: quæ posthac et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquantò majoris, traducebatur opéra; foros in circo faciendos, cloacamque maximam, réceptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terram agendam :" quibus duobus operibus vix nova hæc magnificentia quicquam adæquare potuit. His laboribus exercitâ plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latiùs imperii fines volebat ; Signiam Circejosque colonos misit, præsidia urbi futura terrâ marique. Hæc agenti portentum terribile vistim; anguis, ex eolumna lignea elapsus, quum terrorem fugamque in regiam fecisset, ipsus regis non tam subito pavore perculit pectus, quàm anxiis implevit curis. . Itaqué quum ad publica prodigia Etrusci tantùm vates adhibirentur, hoc velut domestico exterritus visu, Delphos ad maximè inclytum in terris oraculum mittere statuit ; neque responsa sórtium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas eâ tempestate terras, ignotiora maria, in Græciam misit. _Titus et Aruns profecti ; comes his additus J. Junius Brutus, Tarquinià^ sorore regis natus, juvenis longè alius ingenio, quàm cujus simulationem induerat. Is quum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neqüe in animo suo quicquam regi timendum, neque in fortuna concupiscenduim relinquere statuit, contemptaque tutus esse, ubi in jure parum præsidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiæ, quum se suaque prædæ esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen : ut sub ejus obtentu cognomifiis fiberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium vériùs, quàm comes, aurerum baculum, inclusum corneo cavato ad id baculo, tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quò postquam ventum est, perfectis patris mandatis, cupido incessit animos juvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt : ** Imperium sumrnum Romæ habebit, qui vestrûm primus, ô juyenis, o$cu-. {um matri tulerit.* Tarquinii, ut Sextus, qui Romæ relictis fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summâ ope taceri jubent; ipsi inter se, uter prior, quum Romam redissent, matri osculum daret, sorti pérmittunt.Brutus, aliò ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram âî contigit: scilicet, quòd ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summâ vi parabatur. LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea ætate, divitiis præpollens, eaque ipsa causa belli fuit, quòd rex Romanus tum ipse ditari, exhaustus magnificentiâ publicorum operum, tùm prædã delinire popularium animos studebat ; præter aliam superbiam regno infestos etiam, quòd se in Ę ministeriis ac servili tamdiu habitos opere ab rege indignabantur. Tentata res est, si primo impetu capi Ardea posset; ubi id parum processit, obsidione munitionibusque cœpti premi hosfes. In iis stativis, ut fit longo magis quàm acri bello, satis liberi commeatus erant; primoribus tamen magis, quàm militibus. Regii quidem juvenes interdum otium conviviis commessationibusque inter se terebant; forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus coënabat Tarquiniüs, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio : suam quisque laudare miris modis ; inde certamine accenso, Collatinus negat, “ verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris prestet Lucretia sua. Quin, si vigor juvente inest, conscendimus equos, invisimusque præsentes nostrarum ingenia ? Id cuiqüe spectatissimùm $it, quod nec opinato viri adventu occurrerit oculis.” Incaluerant vino; * age sane,” omnes; citatis equis advolant Romam. Quò quum, primis se intendentibus tenebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam : ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum æqualibus viderant tempus terentes, sed nocte serâ deditam lanæ inter lucubrantes ancillas in medio ædium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit ; adveniens vir Tarquiniique excepti benignè ; victor maritus comiter invitat regios juvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiæ per vim stuprandæ capit;tum forma, tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenili fudo in castra redeunt. LVIII. Paucis interjectis diebus, Sex. Tarquinius, inscio «Oollatino, cum coni; uno Collatiam venit; ubi exceptus 2

[graphic]

benignè ab ignaris consilii, quum post coenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satistuta circà, sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem , Lucrètiam venit, sinistrâque manu mulieris pectore oppresso, *Tace, Lucretia,” inquit, “Sex. Tarquinius sum ; Κ in manu est: moriere, si emiseris vocem.*'— Quum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminéntem, videret; tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum ; ubi obstinatum videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua jugulatum servum nudum positurum, ait, ut in sordido adulte. fio necata dicatur. Quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquiniüs, ferox expugnato decore muliebri, esset; Lucretia, mæsta tanto malo, nuncium Romam eundem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant ; ita facto maturatoque opus esse ; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit ; cum quo forte Romam rediens ab nuncio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem moestam in cubiculo inveniunt ; adventu suorum lacrimæ obortæ ; quærentique viro, * Satin salvæ ? minimè,* inquit ; * quid enim salvi est mulieri, amissâ pudicitiâ ? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. ' Ceterùm corpus est tantùm violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dextras fidemque, haud impune adultero fore : Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, `pestiferum hinc abstulit gaudium.” Dant ordine omnes fidem : consolantur aegram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti; mentem peccare, non corpus: et, unde consilium abfuerit, culpam àbesse. * Vos,” inquit, * videritis, quid illi debeatur : ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libe

[ocr errors]

Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit : prolapsaque, in vulnus, moribunda cecidit. Conclamant vir paterque, -

LIX. iî, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere, Lucretiæ extractum, manantem cruore præ se tenens, “ Per hunc,” inquit, “ castissimum ante regiam injuriam, sanguinem juro, vosque, Dii, testes facio, me L. Tarqüinium Superbum, cum scelerata conjuge et omni liberorumi stirpe,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »