Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec si sciam, dicere ausim: quippe qui, cum vaterem, tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, Terum gestarum memoriæ principis terrarum populi, pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea famâ in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra se tingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profectâ initiis, eò creverit, ut J*}; magnitudine laboret suâ : et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitüra voluptatis Tsint, féstinnatibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contrà hoc quoque laboris præmium petam, ut me à conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certè dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribeatis animum etsi non flectere à vero, sollicitum támen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum quæ vita, qui mores fuerint : per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auc tum imperium sit. Labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes Ę' mores sequátur animo ; deinde ut magis magisque apsi sint, tum iré coeperint præcipites; donec ad hæc t$T pora, quibus nec viti, nostia, nec remedia pati possu'''°* 2

preventum est. Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias; inde fœdum inceptu, fœdum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, mec bonis exemplis ditior fuit ; nec in quam civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint ; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit, adeò, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptatis desiderium perluxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum honis potiùs ominibus, votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nóbis quoque mos esset, libentiùs inciperemus, ut órsis tanti operis successus prosperus darent.

I. JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in cæteros sævitum esse Trojanos ; duobus, Æneâ Antenoreque, et vetustijure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores füerant, omne jus belli Achivos abstimuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetùm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum ; Eugâneisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras ; et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur ; pagoque inde Trojano momen est; gens universa Veneti appellati. Aenean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes delatum ; ab Sicilia classe I,aurentem agrum tenuisse; Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore mihil, præter ärma et riaves superesset, quüm prædam ex agri§ agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Buplex inde fama est: alii, prœlio victum f.atinum pacem cum Ænea, déinde affinitatefi junxisse, tradunt alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocâsse ad colloquium : percunctatum deinde, qui morta

* les essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in argrum Laurentem exissent ? Postquam audierit multitudinem Trojanos esse ; ducem Æneam, filium Anchisæ et Veneris ; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatém admiratum; gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextefa data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. * Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam : AEnean apud Latinum fuisse im hospitio: ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Ænece in matrimonium data : ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. AEneas ab nomine uxoris Lavinium appellât. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen. II. Bello deinde Aborigines Trojanique aimul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante advéntum AEneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit ; victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes, Mezentiumque eorum regem confugiunt ; qui Caere opulento tum oppido imperitans, jam iîè ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. HEneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi cònciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiamTnomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studiô ac fide erga regem AEnean cessere ; fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum AEneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam mon terras solùm, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset; tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias €duxit. Secundum inde prœlium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen ; Jovem indigitem appellant. . III. `Nondum ímaturus imperio Ascanius Æneæ filius erat ; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latinâ et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major qu`m fiic,

Creusa matre Ilie incolumi natus, comesque inde paternae 1

fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius ubicumque et $ matre genitus (certè natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse âliam sub Albano monte condidit ; quæ, ab situ porrectè in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni; tanîùm tamen opes, creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnât, Ascanii filius, casu quodam in silvis matus. Is Aenean Silvium cre at; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis posteà omnibus cognomen, qui Albæ regnârunt. Latino Alba;ortus, Alba Atys, Atye $; Capye Capetus Capeto Tibérinus; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros ho. mem flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius,* patre accepto inperio, regnat.

Aventine fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is,

sepultus ig. eo colle; qui nunc est pars Romanæ urbis, cogmomen colli fecit. Proca deinde regnat ; is Numitorem àî. que Amulium procreat.. Numitori,. qui stirpis maximus èrat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. _ Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pui. §o fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem f atris virilem interimit. Fratris filiæ Rheæ Silviae, per s;eciem honoris, quum.Vestalem eam legisset, perpetuâ Virginitate spem partus adimit. IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis, tantæ erigo urbis, maximique segundùm Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum fiartum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctur culpæ honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, meâ homines, aut ipsam, aut stirpem, a crude'itate regia vindicant, Sacerdos viucta in cusJ'am datur ; pueios in profluentem aquam mittijubet. Forte quadam divinitus süper

[graphic][graphic]

ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poteratammis; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velüt defuncti regis imperio,in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. ` Tenet fáma, quum fluitantem Alveam, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa $unt, ad puerilem vagitum cursum Hexisse ; eam summissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. TRaustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatum putent ; inde locum fabulæ ac miiraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnis, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam nonferas tantùm subsistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere; et cum his crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare. V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et à Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, deinde Pallatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lycêum Pana venerantes per lusum atque lasciviám currerent. Quem Romani deinde vocârunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram rædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se difendisset, mum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri ; inde eos, collecta juvenum manu, hostikem in modum prædas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spe§`fuerat, regiam stirpem apud se educari ; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere ; sed rem immaturam, nisi aut per occa

siofiem, aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas

rior venit. Ita metu sebactus, Romulo rem aperit. Fortè et umitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos es§e fratres, comparendo et ætatem eorum, et ip&am minimè servilem indolem, tetigerat animum memoria

« PoprzedniaDalej »