Obrazy na stronie
PDF
ePub

incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se. solus exercebat; perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modò aut invisos, sed unde nihil aliud, quam prædam, sperare posset.Ita Patrum præcipuè numero imminuto, statuit nullos in Patres legere; quò contemptior paucitate ipsâ ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum à prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit; domesticis consiliis rempublicam administravit; bellum, pacem, fœdera, societates per se ipse, cum quibus voluit, injussu populi ac senatûs, fecit, diremitque.Latinorum sibi maximè gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset; neque hospitia modò cum primoribus eorum, sed affinitates quoque, jungebat.Octavio Mamilio Tusculano, (is longè princeps Latini nominis erat, si famæ credimus, ab Ulixe Deaque Circe oriundus ;) ei Mamilio filiam nuptum dat; perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque ejus conciliat.

L. Jam magna Taqruinii auctoritas inter Latinorum proceres erat; quum, in diem certam ut ad lucum Perentinæ conveniant, indicit; esse, quæ age re de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes primâ luce: ipse Tarquinius. diem quidem servavit; sed paulo antè quam sol occideret, venit. Multa ibi totâ die in concilio variis jactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus; "Haud mirum esse, Superbo inditum Romæ cognomen;" (jam enim ita clam quidem mussitantes, vulgò tamen, eum appellabant) " an quicquam superbius esse, quam ludificari sic omne nomen Latinum ? Principibus longe ab domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse; tentari profectò patientiam, ut, si jugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere affectare eum imperium in Latinos? Quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud, et non raptum parricidio, sit credere et Latinos (quanquam ne sic quidem alienigenæ) debere. Sin suos ejus pœniteat, (quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant,) quid spei melioris Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque inde abituros; neque magis observaturos diem concilii, quam ipse, qui indixerit, observet." Hæc atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo, hisque artibus opes domi nactus, quum maximè dissereret, intervenit, Tarquinius. Is finis orationi fuit. Aversi omnes ad

Tarquinium salutandum; qui, silentio facto, monitus à proximis, ut purgaret se, quod id temporis venisset, "Disceptatorem," ait, "se sumptum inter patrem et filium; curâ reconciliandi eos in gratiam moratum esse; et, quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quæ consti tuisset." Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim," Nullam breviorem esse cognitionem, qu`m inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse; ni pareat patri, habiturum infortunium esse.

LI. Hæc Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto, quam videbatur, ægrius ferens, confestim Turno necem machinatur; ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis injiceret; et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso cremine insontem oppressit. Per adversæ factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium ejus vim magnam gladiorum inferri clam sineret; ea quum una nocte perfecta essent, Tarquinius, paulò ante lucem accitis ad se principibus Latinorum, quasi re novâ perturbatus, “ moram suam hesternam, velut Deorum quâdam providentiâ illatam," ait," saluti sibi atque illis fuisse; ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. Aggressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii abfuerit, quem maximè peteret. Inde illam absentis insectationem esse natam, quòd morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin primâ luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum conjuratorum manu armatusque venturus sit. Dici, gladiorum ingentem numerum esse ad eum convectum; id vanum necne sit, extemplo sciri posse. Rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant." Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox, et oratio hesterna, et mora Tarquinii; quòd Eunt inclinatis videbatur ob eam differri cædes potuisse. quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cætera vana existimaturi. Ubi est eò ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes: comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, quum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur ; enim vero manifesta res visa, injectæque Turno catena; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur.— Ibi tam atrox invidia orta est, gladiis in medio positis, ut, indictâ causâ, novo genere lethi, dejectus ad caput aquæ

Ferentinæ, crate supernè injectâ saxisque congestis merge

rentur.

[ocr errors]

LII. Revocatis deinde ad concilium Latinis, Tarquinius, collaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio meritâ pœnâ affecissent, ita verba fecit. "Posse quidem se vetusto jure agere, quòd, quum omnes Latini ab Alba oriundi sint, in eo fœdere teneantur, quo ab Tullo res omnis Albana cum colonis suis in Romanum cesserit imperium. Ceterùm se utilitatis id magis omnium causâ censere, ut renovetur id fœdus; secuudaque potiùs fortunâ populi Romani ut participes Latini fruantur, quàm urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco priùs, patre deinde suo regnante, perpessi sint, semper aut exspectent, aut patiantur." Haud difficulter persuasum Latinis, quanquam in eo fœdere superior Romana res erat; ceterùm et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et Turnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. Ita renovatum fœdus, indictumque junioribus Latinorum, ut ex fœdere die certâ ad lucum Ferentinæ armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere; ne ducem suum, neve secretum imperium, propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos faceret, binosque ex singulis; ita geminatis manipulis centuriones imposuit.

LIII. Nec, ut injustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit; quin eâ arte æquâsset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos ampliùs post suam ætatem annos movit, Suessamque Pometiam ex his vi cepit; ubi quum dividendâ prædâ quadraginta talenta argenti aurique reffecisset; concepit animo eam amplitudinem Jovis templi, quæ digna Deûm hominumque rege, quæ Romano imperio, quæ ipsius etiam loci majestate esset. Captivam pecuniam in ædificationem ejus templi seposuit. Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequicquam vi adortus, quum obsidendi quoque urbem spes pulso a monibus adempta esset, postremò minimè arte Romanâ, fraude ac dolo, aggressus est; nam quum, velut posito bello, fundamentis templi jaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius ejus, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se sævitiam intolerabilem conquerens; "Jam ab alienis in suos

E

vertisse superbiam : et liberorum quoque eum frequentiæ tædere; ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat; ne quam stirpem, ne quem hæredem regni relinquat. Se quidem, inter tela et gladios patris elapsum, nihil usquam sibi tutum, nisi apud hostes L. Tarquinii, credidisse. Nam, ne errarent, manere his bellum, quod positum simuletur; et per occasionem eum incautos invasurum. Quòd si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium: Volscosque se inde, et Æquos, et Hernicos petiturum; donec ad eos perveniat, qui à patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum amarque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum."Quum, si nihil morarentur, infensus irå porrò inde abiturus videretur, benignè ab Gabinis excipitur; vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset. In se ipsum postremò sæviturum, si alia desit. Sibi verò gratum adventum ejus esse: futurumque credere brevi, ut, illo adjuvante, ab portis Gabinis sub Romana monia bellum transferatur.

LIV. Inde in concilia publica adhiberi; ubi, quum de aliis rebus assentire se veteribus Gabinis diceret, quibus hæ notiores essent, ipse identidem belli auctor esse, in eo sibi præcipuam prudențiam assumere, quòd utriusque populi yires nôsset, sciretque, invisam profectò superbiam rigiam civibus esse, quam ferri ne liberi quidem potuissent. Ita quum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis juvenum pra datum atque in expeditio nes iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana accresceret fides, dux ad ultimum belii legitur. Ibi quum, insciâ multitudine quid ageretur, prælia parva inter Homam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset; tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono Deûm sibi missum ducem credere; apud milites verò obeundo pericula ac labores, pariter prædam munificè largiendo, tantâ caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romæ, quàm filius Gabiis esset. Itaque, postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum è suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vallet? quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, ei Dii dedissent. Huic nuncio, quia, credo, dubiæ fidei videbatur, nihil voce responsum est. Rex, velut deliberabundus, in hortum ædium transit, sequente nuncio

filii; ibi, inambulans tacitus, summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando expectandoque responsum nuncius fessus, ut re imperfectâ, redit Gabios; quæ dixerit ipse, quæque videret, refert: seu irâ, seu odio, seu superbiâ insitâ ingenio, nullam eum vocem emisisse.— Sexto ubi, quid vellet parens, quidve præciperet tacitis ambagibus, patuit: primores civitatis, criminando alios apud populum, alios suâ ipsos invidiâ opportunos interemit ; multi palam; quidam, in quibus minùs speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona juxta atque interemptorum divisui fuere. Largitionis inde prædæque et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec, orba consilio auxilioque, Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

LV. Gabiis receptis, Tarquinius pacem cum quorum gente fecit; fœdus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum ut Jovis templum in monte Tarpejo, monumentum regni sui nominisque, relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse. Et, ut libera à ceteris religionibus area esset tota Jovis templique ejus, quod inædificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit; quæ aliquot ibi à Tatio rege, primùm in ipso discrimine adversus Romulum pugnæ vota, consecrata, inaugurataque postea fuerunt. Inter principia condendi hujus operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos: nam, quum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere. Id omen auguriumque ita acceptum est; non motam Termini sedem, unumque eum Deorum non evocatum sacratis sibi finibus, firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud, magnitudinem imperii portendens, prodigium est; caput humanum integrâ facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. Quæ visa species, haud per ambages, arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita cecinere vates, quique in urbe erant, quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. Augebatur ad impensas regis animus. Itaque Pometine manubiæ, quæ perducendo ad culmen operi destinatæ erant, vix in fundamenta suppeditavere; eò magis Fabio, præterquam quòd antiquior est, crediderim, quadraginta ea sola talenta fuisse; quàm Pisoni, qui quadraginta millia pondo argenti seposita in eam

« PoprzedniaDalej »