Obrazy na stronie
PDF
ePub

decim millibus hæc classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militiâ. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratæ erant, nominibus fecit. Ad equos emendos dena millia æris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduæ attributæ, quæ bina millia æris in annos singulos penderent. Hæc omnia in dites à pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus; non enim (ut ab Romulo traditum ceteri servaverant Reges) viritim sunragium eâ dem vi eodemque jure promiscue omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primæ classis cen turiæ; ibi si variaret, quod rarò incidebat, ut secundæ classis vocarentur; nec fere unquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire: quadrifariam enim urbe divisâ regionibus collibusque, quæ habitabantur partes, Tribus eas appellavit; ut ego arbitror, ab tributo; nam ejus quoque æqualiter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hæ tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latæ cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omr es cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio primâ luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit; idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde deinceps auget Esquilias; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem ; ita pomoerium, profert. Pomorium, verbi vim solam intuentes, postmærium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, quâ murum ducturi erant, certis circa terminis inauguratò consecrabant ; ut ne

que interiore parte ædificia manibus continuarentur, quæ nunc vulgò etiam conjungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, ne que arari fas erat, non magis quòd post murum esset, quam quod murus post id, pomoerium Romani appellârunt; et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.

XLV. Auctâ civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclytum Dianæ Ephesiæ fanum; id communiter à civitatibus Asiæ factum fama ferebat. Quum consensum Deosque consociatos laudaret mirè Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publicè privatimque hospitia amicitiasque de industria junxerat; sæpe iterando eadem perpulit tandem, ut Romæ fanum Dianæ populi Latini cum populo Romano facerent.Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, de quo toties armis certatum fuerat. Id quanquam omissum jam ex omnium cura Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur; uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patrifamiliæ dicitur, mirandâ magnitudine ac specie. Fixa per multas ætates cornua in vestibulo templi Dianæ monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est ; et cecinere vates, cujus civitatis eam civis Dianæ immolâsset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianæ. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianæ, et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, quum eum magnitudo victimæ celebrata famâ movisset, memor responsi Sabinum ita alloquitur. "Quidnam tu, hospes, paras ?" inquit, "inceste sacrificium Dianæ facere ? Quin tu antè vivo perfunderis flumine? infimâ valle præfluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet ritè facta, ex templo descendit ad Tiberim. Interea Romanus immolat Dianæ bovem ; id mirè gratum regi atque civitati fuit.

XLVI. Servius, quanquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces à juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliatâ prius voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, "vellent, juberentne, se reg

nare?" tantoque consensu, quanto haud quisquam alius antè, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem affectandi regni minuit; immò eò impensiùs, quia de agro plebis adversâ Patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii apud Patres, crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tulliâ inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut tædio regum maturior veniret libertas; ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius (Prisci Tarquinii re gis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim) fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut ante dictum est, duæ Tulliæ, regis filiæ, nupserant, et ipsæ longè dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortunâ, credo, populi Romani quò diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum; spernere sororem, quòd virum nacta muliebri cessaret audaciâ. Contrahit celeriter similitudo eos, ut ferè fit malum malo aptissimum ; sed inițium turbandi omnia à femina ortum est. Ea, secretis viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum, et se rectiùs viduam et illum cœlibem futurum fuisse contendere, quàm cum impari jungi, ut elanguescendum alienâ ignaviâ esset. Si sibi eum, quo digna esset, Dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat; celeriter adolescentem suæ temeritatis implet. Aruns Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam approbante. XLVII. Tum verò in dies infestior Tullii senectus, infestius cœpit regnum esse ; jam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus; nec nocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent. "Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret; defuisse, qui se regno dignum putaret; qui meminisset se esse Prisci Tarquinii filium; qui habere, quàm sperare, regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello; sin minùs, eò nunc pejus

mutata est res, quòd isthic cum ignavia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho, nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est. Dii te penates patriique, et patris imago, et domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad hæc parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. Devolvere retrò ad stirpem, fratri similior, quem patri." His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest; si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset; ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimen

doque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare, minorum maximè gentium, = Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; allicere donis juvenes; tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere; postremò, ut jam agendæ rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit; inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens, Patres in curiam ner præconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenere extemplo, alii jam antè ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti, et jam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultima orsus. ' "Servum, servâque natum, post mortem intlignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito. non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus Patribus, muliebri dono regnum occupâsse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienæ honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse; omnia onera, quæ communia quondam fuerint, inclinâsse in primores civitatis; institusise censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset, et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.

XLVIII. Huic orationi Servius quum intervenisset, trepido nuncio excitatus, extemplo vestibulo curiæ maguâ voce. "Quid hoc," inquit, "Tarquini, rei est ? quâ tu au-daciâ, me vivo, vocare ausus es Patres? aut in sede considere mea?" Quum ille ferociter ad hæc, "Se patris sui tenere sedem, multo, quam servum, potiorem filium regis regni hæredem; satis illum diu per licentiam eludentem inaultâsse dominis ;" clamor ab utriusque fautoribus oritur, et

concursus populi, fiebat in curiam; apparebatque regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius, necessitate jam ipsâ cogente ultima audere, multo et ætate et viribus validior, medium arripit Servium; elatumque è curia in inferiorem partem per gradus dejicit. Inde ad cogendum Senatum in curiam redit. Fit fuga regis apparitorum, atque comitum, Ipse prope exsanguis, quum semianimi regio comitatu domum se reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium, vicum, ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia non abhorret à cetero scelere, admonitu Tulliæ id factum; carpento certè (id quod satis constat) in forum invecta, nec reverita cœtum virorum; evocavit virum è curia; regemque prima appellavit; à quo facessere jussa ex tanto tumultu, quum se domum reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit; flectenti carpentum dextrâ in Virbium clivum, ut in collem Esquiliarium eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui jumenta age. bat, jacentemque domina Servium trucidatum ostendit. Fœdum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est; Sceleratum vicum vocant, quo amens, agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac cædis paternæ cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui; quibus iratis, malo regni prineipio similes propediem exitus sequerentur. Ser. Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis æmulatio esset. Ce terùm id quoque ad gloriam accessit, quòd cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt; ni scelus intestinum liberandæ patriæ consilia agitanti intervenisset.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepulturâ prohibuit," Romulum quoque insepultum perîsse" dictitans: primores Patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit; conscius deinde, malè quærendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsepsit; neque enim ad jus regni quicquam præter vim habebat; ut qui neque populi jussu, neque auctoribus Patribus regnaret. Eò accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus

« PoprzedniaDalej »