Obrazy na stronie
PDF

*mutata èst res, quòd isthic cum ignavia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho, Iiec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est. Dii te penates patriique, et patris imago, et domus regiâ, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad hæc parum est animi, quid frustraris civitatem ? «quid te ut regium juvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. Devolvere retrò ad stirpem, fratri similior, qu`m patri.” His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest; si, quum Tana$. peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut uo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset ; ipsa, regio semine orta, nullum momeutuin in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis 'i'arquinius circumire et prensare, mihorum maximè gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere ; allicere donis juvenes ; tum de se ingentia pollicendo, tum regis criininibus omnibus locis crescere ; postremò, ut jam agendæ rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit ; inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia §edens, Patres in curiam per Præconeia ag. regem Tarquinium citari jussit. Convenere extempto, alii jam antè ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ác miraculo attoniti, et jam de Servio actum rati, Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultima orsus. “Servum, servâque natum, post mortem intlignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus Patribus, muliebri domo regnum occupâsse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienæ honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse ; omnia onera, quæ cqummunia quondam fuerint, inclinâsse in primores civitatis; institusise censnm, ut insignis ad inyidiam locupletiqrum fortuna esset, et parata, Ę ubi vellet, egentissimis largiretur, XLVIII. Huic orationi Servius quum intervenisset, trepido nuncio excitatus, extemplo \ vestibulo curiae magnâ voce. “ Quid hoc,” inquit, “Tarquini, rei est ? quâ tu au-daciâ, me vivo, vocare ausus es Patres? aut in sede considere mea?” Quum ille ferociter ad hæc, “Se patris sui temere sedem, multo, quam servum, potiorem filium regis regni hæredem ; satis illum diu per licentiam eludentem insultâsse dominis;” clamor ab utriusque fautoribus oritur» e*

concursus populi, fiebat in, curiam ; apparebatque regnatur.

rum, qui vici$set. Tum Tarquinius, necessitate jam ipsâ cogente ultima audere, multo et ætate et yiribus yalidior, médium arripit Servium ; elatumque è curia in inferiorem partem per gradus dejicit. Inde äd cogendum Senatum in curiam fedit. Fit fuga regis apparitorüm, atque comitum. Ipse prope exsanguis, quum seiìianimi regio comitatu d0mium'se reciperet, pervênissetque ad summum Cyprium, vicum, ab iis, `qui miissi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interfiéitur. Creditur, quia non abhorret à cetero scelere, admonitu Tulliæ id fâctum ; carpento certè (id quod satis constat) in forum invecta, nec reverita coetum virorum ; evocavit virum è curia; regemque prima appellavit ; à quo facessere jussa ex tantó tumultu, quum se domum reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit; flectenti carpentum dextrâ in Virbium clivum, ut in collem Esquiliariüm eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui jumenta agebat, jacéntemque dominæ Servium trucidatum ostendit.Foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoue locus est; Sceleratum vicum vocant, quo amens, agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac cædis paterhæ cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui ; quibu$ iratis, malo regni prineipio similes propediem exitus sequerentur. Ser.Tullius regnavit annos quatuor et quadra inta, ita ut bono etiam móderatoque succedenti regi difficilis æmulatio esset. . Ceterùm id quoque ad gloriam accessit, quòd cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt ; ni scelus intestinum liberandæ patriæ consilia agitanti intervenisset. XLIX. Inde I. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderünt, quiaTsocerum gener sepulturâ prohibuit,“ Romulum quoque insepultum perisse” dictitans:

primores Patrum, quos Servii rebus favis$e credebat, inter- !

fecit ; conscius deinde, malè quærendi regni ab seipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsepsit; neque enim ad jus regni quicquam præter vim habébat ; ut qui neque populi jussu, neque aùctoribus Patribus regnaret. Eò àccedebat, üt in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus

[graphic][graphic]

a minis erat, si famæ credimus, ab Ulixe

[ocr errors]

Tincuteret, cognitiones capitalium rerum sine eonsiliis per se

solus exercebat ; perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modò aut invisös, sed unde nihil aliud, quàm praedam, sperare posset.— Ita Patrum præcipuè numero imminuto, statuit nullos in IPatres legere ; quô contemptior paucitate ipsâ ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum à Ε morem de omnibus senatum <consulendi solvit; domesticis consiliis rempublicam administravit; bellum, pacem, fœdera, societates per se ipse, cum uibus voluit, injussu populi ac senatùs, fecit, diremitque.— tinorum sibi maximè gentem conciliabat, ut peregrinis

quoque opibus tutior inter cives esset; neque hospitia modò

cum primoribus eorum, sed affinitates quoque, jungebat.— Octavio Mamilio Tusculano, (is longè ÉÉÉÉ I.atihi no

eaque Circe oriundus:) ei Mamilio filiam nuptum dat ; perque eas nuptias

multos sibi cognatos amicosque ejus conciliat.

L. Jam magna Taqruinii auctoritas inter Latinorum proceres erat ; quum, in diem certam ut ad lucum Ferentinæ conveniant, indicit; esse, quæ agere de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes primâ luce : ipse Tarquinius diem quidem servavit; sed paulo antè quàm sol occideret, venit. ' Multa ibi totâ die in, concilio variis jactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus; “ Haud mirum esse, Superbo indituim Romæ cognomen ;" (jam enim ita clam quidem mussitantes, vulgò tamen, eum appellabant) * an quicquam

• superbius esse, quam ludificari sic omne nomen Latinium ?

Principibus longè ab domo excitis, ipsum, qui concilium in

âixerit, non adésse ; tentari profectè patientiam, ut, si ju

gum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere äffectare éum imperium iri Latinos ì Quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud, et non raptum parricidio, sit credere et Latinos (quanquam ne sic quidem alienigenæ) debere.. Sin suos j\; pœniteat, (quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant,) quid spei melisris Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque inde abituros; neque magis observaturos diem concilii, quàmipse, qui indixerit, observet.” Hæc atque alia eodem pértinentia seditiosus facinorosusque homo, hisque artibus öpes domi nactus, quum maximè dissereret, interve; ni£Tarquinius, Is finis Grationi fuit, Aversi omnes a*

[graphic]

a
.

.48 - T. LIVII.

Tarquinium salutandum ; qui, silentio facto, monitus à proximis, ut purgaret se, quòd id temporis venisset, “ Disceptatorem,” ait, “ se sumptum inter patrem et filium ; curá`reconciliandi eos in gratiam moratum esse ; et, quia ea res exemisset illum diem. postero die acturum, quæ constituisset.” Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim, * Nullam breviorem esse cognitionem, qu`m inter patrem et filium, paucisque transigi verbis possé; ni pareat patri, habiturum infortunium esse. LI. Hæc Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rema Tarquinius aliquanto, quàm videbatur, aegrius ferens, confestim Turno necem machinatur; ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis injiceret ; et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso cremine insontem oppressit. Per adversæ factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium ejus vim magnam gladiorum inferri cläm sineret; ea quum una nocte perfecta essent, Tarquinius, paulò ante lucem accitis ad se principibus Latinorum, uasi re novâ perturbatus, ** moram suam hesternam, velut eorum quâdam providentiâ illatam,” ait, “ saluti sibi atque illis fuisse; ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. Aggressurum fuisse hesterno die in &oncilio; dilatam remTésse, qu`d auctor concilii abfuerit, quem maximè peteret. Indè illam absentis insectationem esse natam, quòd morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin primâ luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum conjuratorum manu armatusque venturus sit. Dici, gladiorum ingentem numerum esse ad eum convectum ; id vanum necne sit, extemplo sciri posse. Rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant.” – Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox, et oratio hesterna, et mora Tarquinii; quòd videbatur ob eam differri cædes potuisse. Eunt incliniatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, caetera vana existimaturi. Ubi est eò ventum, É ex somno excitatum circumsistunt custodes: comprehensisue servis, qui caritate domini vim parabant, quùm gladii $íí ex omnibus locis deverticuli protraherentür ; enim vero manifesta res visa, injectæque Turno catenæ : et confestim I.atinorum congilium magho cnm tumultu advocatur.— Ibi fam atrox invidia orta est, gladiis in medio positis, ut, indictâ causâ, novo genere lethi, dejectus ad caput aquæ

[ocr errors]

Ferentinæ, crate supernè injectâ saxisque congestis mergerentur. LII. Revocatis deinde ad concilium Latinis, Tarquinius, collaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio meritâ poenâ affecissent, ita verba fecit. • * Posse quidem se vetusto jure agere, quòd, quum omnes Latini ab Alba oriundi sint, in eo foedere teneantur, quo ab Tullo res omnis Albana cum colonis suis in Romanum cesserit imperium. Ceterùm se utilitatis id magis omhium causâ cénsere, ut renovetur id fœdus; secuudàque potiùs fortunâ populi Romani ut participes Latini fruántur, quàm urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco priùs, patre dein

de suo regnante, perpessi sint, semper aut exspectent, aut

patiantur.” Haud difficulter persuasum Latinis, quanquam in eo foedere superior Romanâ res erät; ceterùm et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et Turnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum." Ita renovatum foedus, indictumque junioribus Latinorum, ut ex foedere die certâ ad lucum Ferentinæ armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere ; ne ducem suum, neve Secretum imperium, propriave signa haberent, miscuit mamipulos ex Latinis Römänisque, ut ex binis singulos faceret, bihosque ex singulis; ita géminatis manipulis centuriones imposuit. 1„III. Nec, ut injustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit; quin eâ arte Tæquásset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset." Is primus Wolscis bellum in ducentos ampliùs post suam ætatem annos moyit, Suessamque Pometiam ex his vi cepit; ubi quum dividendâ prædâ quadraginta talenta argenti aurique reffecisset ; concepit afíimo eám amplitudinem Jovis templi, quæ digna Deûm hominumque rege, quæ Romano imperi9, quæ ip$ius etiam loci majestate esset. . Captivam pecuniam in aëdificationem ejus templi seposuit. Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo άξ, ropinquam urbem, nequicuam vi adortus, quum obsidendi quoque urbem spes pulso ä moenibus adempta esset, postremò minimè arte Romanâ, fraude ac dolo, aggressus est; nam quum, velut posito bello, fundamentis templi jaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simuláret, Sextus filius ejus, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gäbios, patris in se sævitiam intolerabilem conquerens; “Jam ab alienis in suos

[graphic]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »