Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maximè suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Tatienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inauguratò Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclytus eâ tempestate augur, ne=que mutari, neque novum constitui, nisi aves addixisse, t, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, Agedum," inquit, "divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio." Quam ille, in augurio rem expertus, profectò futuram dixisset. " Atqui hoc animo, agitavi," inquit, "te novacula cotem discissurum; cape hæc, et perage quod aves tuæ fieri posse portendunt." Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad levam curiæ fuit; cotem quoque eodem loco sitain fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certè sacerdotioque augurum tantus nonos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicat` gereretur; concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adjecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modò sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt; quas nunc, quia geminatæ sunt, sex vocant centurias.

XXXVII. Hac parte copiarum auctâ, iterum cum Sabinis confligitur. Sed præterquam quòd viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent; ventoque juvante accensa ligna, et pleraque, in ratibus impacta, sublicis quum hærerent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis; effusis eadem fugam impediit; multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi, priùs penè qu`m nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo prœlio præcipua equitum gloria fuit; utrinque ab cornibus positos, quum jam pelleretur media peditum suorum acies, ita incur risse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modò Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subitò in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauei tenuere; maxima pars, ut antè dictum est, ab equitibus

D

in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, prædâ captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porrò in agrum Sabinum exercitum inducere; et, quanquam malè gesta res erat, nec gesturos meliùs sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis jam prope rebus, pacem petiere.

XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiæ in præsidio relictus; deditosque Collatinos ita ac cipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit "Estisne vos legati oratoresque, missi à populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani ditionem? Dedimus. At ego recipio." Bello Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit; inde priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad universa rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumfer endo arma, omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, hæc de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, quam quantâ mole gesserat bella; ut non quietior populus domi esset, quam militiæ fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, quâ nondum munierat, cingere parat; et infima urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facilè evehebant aquas, cloacis è fastigio in Tiberim ductis siccat; et aream ad ædem in Capitolio Jovis, quam voverat bello Sabino, jam præsagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Šervio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantæ rei miraculum orto excitos reges; et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum; sedatoque eam tumultu, moveri vetuisse puerum; donec suâ sponte experrectus esset.Mox cum somno et flammam abiisse. Tum abducto in se

cretum viro Tanaquil. "Viden' tu puerum hunc," inquit, 66 quem tam humili cultu educamus ? Scire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, præsidiumque regiæ afflicta; proinde materiem ingentis publicè privatimque decoris omni indulgentiâ nostrâ nutriamus." Inde puerum liberûm loco cœptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. Evenit facilè, quod Diis cordi esset. Juvenis evasit verè indolis regie; nec, quum quæreretur gener Tarquinio, quisquam Romanæ juventutis ullâ arte conferri potuit; filiamque ei suam Rex despondit. Hic, quacunque de causa, tantus illi honos habitus credere prohibet servâ natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententie sum, qui, Corniculo capto, Servii Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romæ edidisse, Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo à parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quòd captâ patriâ in hostium manus venerit, ut servâ natus crederetur, fecisse.

XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare cœperat Tarquinius, non apud regem modò, sed apud Patres plebemque longè maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci fillii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romæ advenam, non modò civica, sed ne Italicæ quidem stirpis; tum impensiùs his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed præceps inde porrò ad servitia caderet; ut in eadem civitate post centesimum ferè annum, quàm Romulus, Deo prognatus, Deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus servâ natus possideat; tum commune Romani nominis, tum præcipuè id domûs suæ dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salvâ, non modò advenis, sed servis etiam, regnum Romæ pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et injuriæ dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat; et quia gravior ultor cædis, si superesset, Rex futurus erat, quam privatus; tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni hæredem facturus videbatur. Ob hæc ipsi regi insidie parantur. Ex-pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, qui

bus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiæ, quam potuere tumultuosissimè, specie rixæ in se omnes apparitores regios convertunt; inde, quum ambo regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primò uturque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere, coërciti ab lictore, et jussi in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se Rex totus averteret, alter elatam securim in caput dejecit; relictoque in vulnere telo, ambo se foras ejiciunt.

[ocr errors]

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt; clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejicit; simul, quæ curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset. sedulò comparat; simul, si destituat spes, alia præsidia molitur. Servio properè accito, quum penè exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. cr "Tuum est," inquit, Servi, si vir es, regnum; non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, Deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa cœlestis excitet flamma: nunc expergiscere verè. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus sis, reputa. Si tua re subitâ consilia torpent, at tu mea sequere." Quum clamor impetusque multidudinis vix sustineri posset, ex superiore parte ædium per fenestras, in novam viam versas, (habita bat enim rex ad Jovis Statoris) populum Tanaquil alloqui tur. Jubet "bono animo esse, sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud altè in corpus descendisse ; jam ad se redisse. Inspectum vulnus absterso cruore; omnia_saluBria esse; confidere, propediem ipsum eos visuros. Interim Servio Tullio jubere populum dicto audientem esse.Eum jura redditurum, obiterumque alia regis munia esse." Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regía sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat; itaque, per aliquot dies, quum jam expirâsset Tar quinius, celatâ morte, per speciem alienæ fungendæ vicis suas opes firmavit; tum demum palam facto, et comploratione in regia ortâ, Servius, præsidio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tunc comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem,

et tantas esse opes Servii nunciatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

XLII. Nec jam publicis magis consiliis Servius, quầm privatis, munire opes, et ne, qualis Anci liberûm animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarqninii liberûm esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportunè ad præsentis quietem status bellum cum Vejentibus (jam enim induciæ exierant) aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tallii; fusoque ingenti hostiam exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggrediturque inde ad pacis longè maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunæque aliquid interducet, posteri famâ ferrent. Censum enim instituit, rem saluberriman tanto futuro imperio; ex quo belli pacisque munia non viritim, ut antè, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque, et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium æris, aut marjorem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum. Prima classis omnes appellati.Seniores, ad urbis custodiam ut præsto essent; juvenes, ut foris bella gererent; arma his imperata, galea, clypeum, ocreæ, lorica; omnia ex ære; hæc ut tegumenta corporis essent; tela in hostem, hastaque et gladius. Additæ huic classi duæ fabrûm centuriæ, que sine armis stipendia facerent; datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginiti conscriptæ centuriæ: arma imperata, scutum pro clypeo, et præter loricam omnia eadem. Tertiæ classis in quinquaginta millium censum esse voluit; totidem centuriæ et hæ, eodemque discrimine ætatium factæ ; nec de armis quicquam mutatum; ocreæ tantùm ademptæ, In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriæ factæ; arma mutata, nihil præter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriæ triginta factæ ; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; in his accensi, cornicines, tibicinesque, in tres centurias distributi. Un

« PoprzedniaDalej »