Obrazy na stronie
PDF

uum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ductâ, duos lios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt.— . Lucumo superfuit patri, bonorum omnium bæres. Aruns prior, qu`mi pater, moritur; uxore gravidâ relictâ. Nec diu manet super$tes filio pater; qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemoriri testando nepotis decessisset, puero, É avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopia gerio inditum nomen. . Lucumomi contrà, omnium hæredi Tbónorum, quum divitiæ jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quæ haud facilè iis, in quibus nâta erat, humiliora sineret ea, quæ innupsisset. j£# Etruscis , Lucumonem, exsule advenâ ortum, ferre indignitatem non potuit ; oblitaque ingemitæ erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, con$ilium migrandi ab Tarquiniis cepit. ' Roma est ad id potissimùm visa; in : ovo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti àc strenuo viro ; regnâsse Tatium Sabinum ; arcessitum in regnum Numam'ì Curibus ; et Ancum Sabini matre ortum, 'nobilemque unâ imagine Numæ esse. Facilè persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantùm patria esset. $ublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad Janiculum forte ventum erat; ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter âlis, pileum aufert ; Š carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut iministeiio divinitus missa, capiti aptè reponit. Indé sublimis abiit. Accepis8e id augurium dæta dicitur Tanaquil, E; ut vulgò Etrusci, cœlestium prodigiorum mulier. Excelsa et altâ sperare complexa virüm jubet; eam alitem eâ regione coeli et ejus Dei nunciam venisse; circa summum culmen hominis auspicium fecisse ; levâsse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt; domiciloque ibi comparato, I. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiæque faciebant; et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi cônciliando, ' adjuvabat ; donec in regiam quoquè de eo fama perlata est; hotitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextréque obeundo officia, in familiáris amicitiæ adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique intere$§et ; et, per omnia expertus, postremò tutor etiam liberi* regis testamento in8titueretur,

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, ctf. libet superiorum regum belli pucisque et artibus et gloriâ par. Jam filii prope puberem ætatem erant; eò magis Tarquinius instare, ut qu`m primùm comitia regi creando fierent. . Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablegavit; isque primus et petisse ämbitiosse regnum, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compusitam: “ Quum, se non rem novam petere ; quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, $ed tertius Romæ peregrinus regnum affectet ; et Tatium aon ex peregrino sólùm, sed etiam ex hoste, regem factum; et Numam, igrarum urbis, non petentem, in regnum ultrò accitum. Se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum conjuge ac fortunis omnibus commigrâsse ; majorem partem ætatis ejus, quâ civilibus officiis fungantur homines, Romæ se, qu`m in vetere patria, vixisse ; domi militiæque sub haud p enitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se jura, Roimamos ritus didicisse. Obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certâsse.” Hæc eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare jussit. Ergo virum, cetera egreginm, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est ; nec minùs regni sui firmandi qu`m augendæ reipublicæ, memor, centum in Patres legit ; qui deinde minorum gentium sunt appellati; factio haud dubia regis, cujus benéficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Appiolas vi cepit; prædáque inde majore, quam quanta belli fama fuerat, revectâ, ludos opulentiùs instructiúsque, qu`m priores reges, fecit. Tùm primùm circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est ; loca divisa Patribus $ing; ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati. Spectavere `furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. . Ludicrum fuit, equi pugilesque ex Etruria maximè acciti; solennes deinde annui mansere ludi, Romani magnique variè appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis ædificanda divisa sunt loca ; porticus, tabernaeque factæ,

XXXVI, Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum coeptis intervenit. Ade6que ea subita res fuit, ut priùs Anienem transierent hostes, qu`m obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.* Itaque trepidatum Romæ est ; et prim` dubiâ victoriâ, magnâ

&trinque cæde, pugnatum est, Reductis deinde in castra

hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maximè süis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Tatienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, §uoque insignes relinquere nomine. Id quia inauguratâ Romülus fecérat, negare Attus Navius, inclytus eâ tempestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixisse, t, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, “Agedum,” inquit, “ divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio.* Quum ille, in augurio rem expertus, profectò futuram dixisset. “Atqui hoc animo, agitavi,” inquit, “ te novaculâ cotem discissurum ; cape hæc, et perage, quod aves tuæ fieri posse portendunt.” Tuin illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad levam curiæ fuit ; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certè sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique p6stea, nisi auspicat` gereretur ; concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, übi aves mon admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit ; numero alterum tantum adjecit, ut mflle ét octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modò sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt; quas nunc, quia geminatæ sunt, sex vocant centurias. XXXVII. Hac parte copiarum auctâ, iterum cum Sabinis confligitur. Sed præterquam quòd viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent; ventoque juvante accensa ligna, et pleraque, in ratibus impacta, $ublicis quum hærerent, poniem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis ; effusis eadem fugam impediit; multique mortales, uum hostem effugissent, in flumine ipso periere ; quorum íú arma ad urbem cognita in Tiberi, priùs penè qu`m nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo prœlio præcipua equitum gloria fuit; utrinque ab cornibus po$itos, qüum jam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modò Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subitò in fugam àverterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauei tenuere ; maxima pars, ut ;ytè dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis rátus, praedâ captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porrò in agrum Sabinum exercitum inducere ; et, quânqüam malè gesta res erat, nec gesturos meliùs sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ierè obviam Sabini tumultuario milite ; iterumque ibi fusi, perditis jam rope rebus, pacem petiere. XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiæ in præsidio relictus; deditosque Collatinos ita'ac. cipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit. , “ Estisne vos legati oratoresque, missi à populo Collätino, ut vos populumque Collatinum dederetis ? Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, uibem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam popuJique Romani ditionem ? Dedimus. At ego recipio.” – BelIo Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit; inde prisci$ Latinis bellum fecit ; ubi nusquam ad universæ rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, MedulJia, Nomentum, hæc de priscis Latinis, aut qui ad Latinos flefecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. . Majore inde animo pàcis opera inchoata, quàm quantâ mole gesserat bella ; ut non quietior populus domi esset, quàm miliiiæ fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, quâ nondum munierat, . cingere parat; et infima urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus cQnvalles, quia ex planis locis haud facilè evëhebant aquas, cloacis è fastigio in Tiberim ductis siccat; et aream ad ædem in Capitoli6 Jovis, quam voverat bello Sabino, jam præsagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis. XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantæ rei miraculum orto excitos regés ; et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum ; sedatoque eam tumultu, moveri vetuisse puerum ; donec suâ sponte experrectus esset.— Mox cum somno et flammam abiisse. Tüm abducto in se

cretum viro Tanaquil. *Viden* tu puerum hnnc,” inquit, * quem tam humili cultu educamus ? Scire licet, hunc lumen quondam rébus nostris dubiis futurum, præsidiumque regiæ afflictæ ; proinde materiem ingentis publicè privatimque decoris ómni indulgentiâ nostrâ nutriamus.” Inde puerum liberúm loco coeptum haberi, erudirique artibus, uibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. Evenit facilè, quod Diis cordi esset. Juvenis evasit verè indolis regiæ : nec, quum quæreretur gener Tarquinio, quisquam Romanæ juventutis ullâ arte conferri potuit ; filiamque ei suam Rex despondit. Hic, quacunque de causa, tantus illi honos habitus credere prohibetservâ natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiæ sum, qui, Corniculo capto, Servii Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regimia Romana prohibitam ferunt servitio partum Romæ edidisse, Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo â parvo eductum, in caritate atque honore fuisse ; fortunam matris, quòd captâ patriâ in hostium manus venerit, ut servâ natus crederetur, fecisse. XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare cœperat Tarquinius, non apud régem modò, sed apud Patres plebemque longè maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci fillii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraüde pulsos, regnare Romæ adyenam, non modò civicæ, sed ne Italicæ quidem stirpis ; tum impensiùs his indignitas crescere, si me ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed præceps inde porrò ad servitia caderet ; ut in eadem civitate post centesimum ferè annum, quàm Romulus, Deo prognatus, Deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus servâ natus ossideat ; tum commune Romani nominis, tum præcipuè id domûs suæ dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe sal

[ocr errors]
[ocr errors]

teret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et injuriæ dolor in Tarquinium ipsum magis, quàm in Servium, eos stimulabat ; et quia gravior ultor cædis, si superesset, Rex futurus erat, quàm privatus ; tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni hær£dem facturus videbatur. Ob hæc ipsi regi insidiæ parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, qui

« PoprzedniaDalej »