Obrazy na stronie
PDF
ePub

K

quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multò post pestilentiâ laboratem est; unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies debatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ, quàm domi, juvenum corpora esse; donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil antè ratus esset minùs regium, quàm sacris dedere animum, repentè omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret; vulgò jam homines, eum statum rerum, quí sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta inve nisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non ritè initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam cœlestium speciem, sed irâ Jovis, solicitati pravâ religione, fulmine ictum cum domo conflagrâsse. Tullus magnâ gloriâ belli regnavit annos duos et triginta. XXXII. Mortuo Tullo, res, institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat; hique interregem nominaverant, quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus crea vit: Patres fuere auctores. Numa Pompilii regis nepos, filiâ ortus, Ancus Marcius erat; qui, ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ memor, et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut pravè cultis; longè antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico jubet ; inde et civibus otii cu pidis et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerant animos; et; quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et, Numæ, et Romuli memor; et, præterquam quòd avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facilè habiturum; tentari patientiam, et tentatam contemni; temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numæ. Ut ta

I

men, quoniam Numa in pace religiones instituisset, à se bel licæ ceremoniæ proderentur; nec gererentur solum, sed 1 etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente cquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde rs repetuntur, capite velato filo (lanæ velamen est) "Audi, Jupiter," inquit, "audite, fines," (cujuscunque gentis sunt, nominat)" audiat fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani, justè piéque legatus venio, verbisque meis fides sit." Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit. "Si ego injuste impiéque illos homines illasque res dedier nuncio populi Romani mihi exposco, tum patriæ compotem me nunquam siris esse." Hæc, quum fines suprascandit, hæc, quicunque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingrediens, hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennes sunt) peractis, bellum ita indicit." Audi, Jupiter, et tu Juno, Quirire, Diique omnes cœlestes, vosque ter restres, vosque inferni audite. Ego vos testor, populum illum," (quicunque est, nominat) "injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur." Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim Rex his ferme verbis Patres consulebat. "Quarum rerum, litigum, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiri tium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fier, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec ferunt, nec solverunt, dic," inquit ei, quem primum sententiam rogabat, "quid censes " Tum ille: puro pioque duello quærendas censeo, itaque consentie consciscoque." Inde ordine alii rogabantur; quandóque pars major eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam ferratam aut sanguineam præustam ad fines eorum ferret, et, non minùs tribus puberibus præsentibus, diceret. Quod populi priscorum Latinorum, hominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quòd populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis jus sit esse, senatusque populi Romana Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego populusque Romanus populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis bellum indico facio

[ocr errors]

que." Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat.Hoc tum modo ab Latinis repetitæ res, ac bellum indictum; moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandatâ curâ sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regem priorum, qui rem Romanam auxerant Hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit: et, quum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Coelium montem Albani implêssent; Aventinum novæ multitudini datum ; additi eodem haud ita multò post, Tellenis Ficanâque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini; eaque causa diruendæ urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremò, omni bello Latino Medulliam compulso, aliquandiù ibi Marte incerto, variâ victoriâ, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, præsidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus Lati nus cominus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connixus Ancus, acie primùm vincit; inde, ingenti prædâ potitus, Romam redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut junge retur Palatio Aventinum, ad Murciæ datæ sedes. Janiculum quoque adjectum; non inopiâ loci, sed ne quando ea arx hostium esset; id non muro solùm, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum primùm in Tiberim facto, conjungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta multitudine hominum, discrimine rectè an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciæ mediâ urbe, imminens foro, ædificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque. Silva Masia Vejentibus adempta, usque ad mare im perium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita; salinæ circa factæ, egregièque rebus bello gestis, ædis Jovis Feretrii amplificata.

XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maximè ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis (nam ibi quoque peregrinâ stirpe oriundus erat) facultas non fuerat. Damarati Corinthii filius erat; qui, ob seditiones domo profugust

quum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ductâ, duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt.Lucumo superfuit patri, bonorum omnium hæres. Aruns prior, quem pater, moritur; uxore gravidâ relictâ. Nec diu manet superstes filio pater; qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contrà, omnium hæredi bonorum, quum divitiæ jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quæ haud facilè iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, que innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advenâ ortum, ferre indignitatem non potuit; oblitaque inge ́nitæ erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimùm visa; in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnåsse Tatium Sabinum; arcessitum in reg num Numam à Curibus; et Ancum Sabinâ matre ortuin, nobilemque unâ imagine Numa esse. Facilè persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantùm patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad Janiculum forte ventum erat; ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert; superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti aptè reponit. Inde sublimis abiit. Accepisse id augurium læta dicitur Tana quil, perita, ut vulgò Etrusci, coelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet ; eam alitem eâ regione cœli et ejus Dei nunciam venisse; circa summum culmen hominis auspicium fecisse; levâsse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt; domiciloque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiæque faciebant; et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adjuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est; notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextréque obeundo officia, in familiaris amicitiæ adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique interesset; et, per omnia expertus, postremò tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cu libet superiorum regum belli pucisque et artibus et gloriâ par. Jam filii prope puberem ætatem erant; eò magis Tarquinius instare, ut quem primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablega. vit; isque primus et petîsse ambitiosse regnum, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compusitam: "Quum, se non rem novam petere; quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romæ peregrinus regnum affectet; et Tatium non ex peregrino solùm, sed etiam ex hoste, regem factumn; et Numam, igrarum urbis, non petentem, in regnum ultrò accitum. Se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum conjuge ac fortunis omnibus commigrâsse; majorem partem ætatis ejus, quâ civilibus officiis fungantur homines, Romæ se, quam in vetere patria, vixisse; domi militiæque sub haud penitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se jura, Romanos ritus didicisse. Obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certâsse." Hæc eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare jussit. Ergo virum, cetera egregium, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est ; nec minùs regni sui firmandi quam augendæ reipublicæ, memor, centum in Patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati; factio haud dubia regis, cujus beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Appiolas vi cepit; prædâque inde majore, quam quanta belli fama fuerat, revectâ, ludos opulentiùs instructiúsque, quim priores reges, fecit. Tum primùm circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est; loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit, equi pugilesque ex Etruria maximè acciti; solennes deinde annui mansere ludi, Romani magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis ædificanda divisa sunt loca; porticus, tabernæque factæ.

XXXVI, Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum cœptis intervenit. Adeóque ea subita res fuit, ut priùs Anienem transierent hostes, quem obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romæ est ; et primò dubiâ victoria, magnâ atrinque cæde, pugnatum est. Reductis deinde in castra

« PoprzedniaDalej »