Obrazy na stronie
PDF

set. Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quæ à te violata sunt. Ut igitur pauiò antè animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita i; corpus ssim distrahendum dabis.” Exinde, duabus admotis qua5; is, in currus earum distentum illigat Meftum ; deinde in diversum iter equi concitati, lacerüm in utroque curru corpus, quâ inhæserant vinculis membra, portantes. Averterè omnes è tanta foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum füit ; in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas. • XXIX. Inter haec jam præmissi Albam erant equites, ui multitudinem traducerent Romam. Legiones $i; uctæ ad diruendam urbem ; quæ ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum. effractis portis, stratisve ariete muris; aut arce vi captâ, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flamm^que miscet ; sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut, præ mefu obliti, quid relinquerent. quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alif, alios, nunc in liminibus starent, nunc errábundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vèro jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quæ diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inductâ omnia impleverat ; raptim, quibus »quisque poterat, elatis, quum larem ac penates fectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent ; jam continens agmem migrantium impleverat vias; et conspectus aliorum mutuâ miseratione integrabat lacrimas; vocesque etiam miserabiles exaudiebantur; nulierum præcipuè, quum obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Fgressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo*; unâque hóra quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Tem; tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est. . XXX. Roma interim crescit Albæ ruinis ; duplicatur civium numerus. Cœlius additur urbi mons ; et, qnò. frequentiùs habitaretur, eam sedem Tullus regiæ capit, ibi«jue habitavit. Principe8 Albanorum in Patres, ut éa quo|

ue pars riepubligae cresceret, legit Tullios, Servilios, Quintios, Gegamios, Curiatios, Clœlios; templumque ordini al» se aucto curiam fecit, quae ' Hostilia usqüe ad patrum nostrorum ætatem appellata est ; et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. ' Legiones et yeteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiduciâ viriumTullus Sabinis bellum indicit, genti, ea tempestate, secundum Etruscos, opulentissimæ viris armisque. " Utrinque injuriæ factæ, ac res nequicquam erant repetitæ. Tulfus, ad Feroniæ fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos, querebatur : Sabini, suos priùs in lucum confu

gisse, ac Romæ retentos. Hæ causæ belli ferebantur. Sa

ini, haud parùm memores, et suarum virium partem Romæ ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiäm adjectione É; Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. truria erat vicina, proximi Etruscorum Vejentes. Inde, ob residuas bellorum iras maximè sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere ; et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt ; valuitque apud Vejentes (nam de ceteris minùs mirum est) pacta cum Romülo induciartum fides. Quum bellum utrinque summa ope pararent, γ; in eo res videretur, utri prius arma in ferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silväm Malitiosam fuit; ubi et peditum quidem robore, cæterùm, equitatu aucto nur, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repentè Ε'; turbati ordines'sunt Sabinorum ; nec pugna deinde illis constare, mec fuga explicari sine magna cæde potuit. XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Rgmana esset, nunci£tum regi Patribusque est, in Monte Albano lapidibus pluisse. Qüod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigiüm, in conspectu, haüd aliter quàm quum grandihem venti glomeratâm in terras agunt, crebri cecidere cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuiminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut Diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant ; et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunæ, fit, ebirati, cultum reliquerant Deùm. . Romanis quoque ab eodem prodigio movendiale sacrum publicè susceptum est $eu vOce ÉÉ; ex Albano mnonte missâ, (nam' id qoque traditur), seu aruspicum monitu; mansit eertè solenne, ut* quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multò post pestilentiâ laboratem est; unde quum pigritia militandi oriretur ; nulla tamen ab armis quies debatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ, quàm domi, juvenum corpora esse ; donec £t quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo íacti simül cum córpore sunt spiritùs illi feroces, ut, qui nihil antè ratus esset minùs regium, quàm sacris dedere animum, repentè omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret ; vulgò jam homines, eum statum rerum, qui sub Numa re fuerat, requirentes, unam opem ægris corpQribtis relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta inveniisset, operatum his sacris se abdidisse ; sed non ritè initum aut curatum id sacrum esse ; nec solùm nullam ei oblatam coelestium speciem, sed irâ Jovis, solicitati pravâ religione, fulmine ictum cum domo conflagrâsse." Tullus magnâ gloriâ belli regnavit annos duos et triginta. XXII. Mortuo Tullo, res, institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat ; hique interregem nominaverant, quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creawit : Patres fuere auctores. Numæ Pompilii régis nepos, filiâ ortus, Ancus Marcius erat; qui, ut regnareTcoepit, et avitae gloriæ memor, et quia proximum regnum, cetera egregiüia, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut négléctis religionibus, aut pravè cultis ; longè antiquissimùm ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere ; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico jubet ; inde et civibus otii cuidis et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerant ánimos ; et; quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbè responsum reddunt ; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et, Numæ, et Romuli memor ; et, præterquam quòd avi regno magis necessariam . fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se Ê facilè habiturum; tentari patientiam, et tentatam contemni; temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numae. Ut ta

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

men, quoniam Numa in pace religiones instituisset, à sebel, licæ ceremoniæ proderentur ; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente AEquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde r. s repetuntur, capite velato filo (lanæ velamen est) “ Audi, Jupiter,” inquit, “ audite, fines,* (cujuscunque gefitis sunt, nominat) “audiat fas. Ego sum püblicus nuiicius populi Romani, justè pièque legatus venio, verbisque mei§ fides sit.* Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit. “ Si ego injústè impieque illos homines illasque res dedier nuncio populi Romàni mihi exposco, tum patriæ compotem me nunquam siris esse.” Hæc, quum fines suprascandit, hæc, quicunque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingrediens, hæc, forum ingressus, paucis yerbis cärminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennes sunt) peractis, bellum ita indicit. '* Audi, Jupiter, et tu Juno, Quirine, Diique omnes coelestes, vosque terrestres, vosque inferni audite. Ego vos testor, populum illum,” (quicunque est, nominat) ** injustum esse, neque jus persolvére. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur.” Cum his nuncius Romaim ad consulendum redit. . Confestim Rex his ferme verbis Patres consulebat. ** Quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus Ę Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Lätinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fe*©runt, nec solverunt, dic,” inquit ei, quem primum sententiam rogabat, “quid censes ?" Tum ille : * puro pioque duello quærendas censeo, itaque consentio cónsciscoque.” Inde ordine alii rogabantur; quand6que pars major eorum, qui aderant, in eandem senteutiam ibat, bel

lumì erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam ferra

tam aut sanguineam præustam ad fines eorum ferret, et, non minùs tribu§ puberibus præsentibus, diceret. Quod populi priscorum Latinorum, #*£ prisci Latini adversas populum Romanuum Qairitium ecerunt, deliquerunt, quòd populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinisjus§it esse, senatusque populi Romana Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret ; ob eam rem ego populusque, Romanüs populis priscorum Latimorum hoiìinìbùsque priscis Latinis bellum indico facio

[ocr errors]

que.* Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat.— Huc tum modo ab Latinis repetitæ res, ac bellum indictum; moremque eum posteri acceperunt. XXXIll. Anicus, demandatâ curâ sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit ; secutusque morem regem priorum, qui rem Romanam auxerant Hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit : et, quum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Coelium montem Albami implêssent ; Aventinum novæ multitudini datum ; additi eódem haud ita multò post, Tellenis Ficanâque captis, novi cives. Politorium íá rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini ; eaque causa diruendæ urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. ' Postremò, omni bello Latino Medulliam compulso, aliquandiù ibi Marte incerto, variâ victoriâ, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, præsidioque firmata valido erat, et, castris in : perto positis, aliquoties exercitus Latimus cominus cum Romanis signa contulerat. Ad, ultimum, omnibus copiis connixus Ancüs, acie primùm vincit ; inde, ingenti prædã potitus, Romam redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut junge. retur Palatio Aventinum, ad Murciæ datæ sedes. Janiculum quoque adjectum ; non inopiâ loci, sed me quando ea arx hostium esset ; id non muro solùm, sed etiam, ob commoditatem itiaeris, ponte sublicio, tum primùm in Tiberim facto, conjungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum à planioribus aditu? loéis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta - multitudine hominum, discrimine rectè an perperàm facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciæ mediâ urbe, imminens foro, ædificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque, Silva Mæsia Vejentibus adempta, usque ad mare imΕ prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita ; sainæ circà factæ, egregièque rebus bello gestis, ædis Jovis Feretrii amplificata. - XXXIV. Anco regnánte, Lucumo, vir impiger ac divitiis p9tens, Romam commigravit, cupidine maximè ac spe magmi honoris, cujus adipiscendi Tárquiniis (nam ibi quoqüe; peregrinâ stirpe oriundus erat) facúltas non fuerat. Damaíati Corinthii filius erat ; qui, ob seditiones domo profugus,

« PoprzedniaDalej »