Obrazy na stronie
PDF

cerdotes, et Vestales tuæ te deserent, Vesta? et flamen É regrè habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicæ piaculi contrahet?TQuid alia, quæ auspicatò agimus omnia ferè intra pomoerium, cui oblivioni, aut cui negligentiæ damus? Cumitia curiata, quæ rem militarem continent; c0mitia centuriata,quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicatò, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Vejosne hæc transferemus? an comitiorum causâ populus tanto incomodo in desertam hanc ab Diis hominibúsque urbem convenient? LIII. * Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem, et àd integra omnia Vejos migrare, nec hic aedificando inopem plebem vexare. Hanc autemjectari magis causam, quàm'veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto ; qui neministis, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse, ut Vejos transmigraremus.Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contrà, (nec id mirati sitis priùs, quàm, quale $it, audieritis) etiamsi tunc migrandum fuisset, incolumi totâ urbe, nunc has ruinas relinqendas noncenserem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria e$$et, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc hæc migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est; non enim reliquisse victores, sed amisisse victi, patriam videbimur; hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumcessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus; et Galli evertere potuerunt Romam, quam Romani restituere non videbuntur potuisse? Quid restat, nisi ut, si jam novis copiis veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem $ et habitare in capta ab se, deserta à vobis, hac urbe velint, sinatis? Quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, AEqui Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne ilIos Romanos, vos Vejentes esse? an malitis hanc solitudinem vestram, quàm urbem hostium, esse ? non equidem video, quid magis nefas sit. Hæc scelera, quia piget ædificare, hæc dedecorâ pati parati estis ? Si totâ urbé nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quàm casa illa conditoris est nostri, non in casis, ` ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sacra penatesque Westros, quàm exsitìatum publicè ire ? Majores nostri, convenæ pastoresque, quum in his locis nihil, præter silvas paludesquie, esset, novam urbem tam brevi ædificârunt: nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis Deorum, £edificareincensa piget? et, quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ deflagrâssent, hoc in publico incendio uaiversi recusamus facere? LIV. * Quid tandem ? si fraude, si casu Vejis incendium ortum $it, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam partem urbis absumat ; Fidenas inde, aut Gabios, aliamive quam urbem quæsituri sumus, quô transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriæ, nec hæc terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriæ pehdet? Equidem, fatebor vobis, et$i minùs injuriæ vestræ, quàm meæ, calamitatis, meminisse juvat, quum abessem, quotiescunque patria in mentem veniret, hæc omhia occurrebant, colles, campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc, coelum, sub quo natus educatusque essem ; quæ vos, Quirites, nunc moveant potiùs caritate suâ, ut manentis in sede vestra, quàm postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine causa Dii hominesque hunc urbi condendæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, qüo maritimi commeatus accipiantur ; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimiâ propinquitate ad pericula classium externarum : regionum Italiæ medium, âd incrementum urbis natum unicè locum. - Argumento est ipsa magnitudo tam novæ urbis; tracentisimus sexagesimus quintu§ annus urbis, Quirites, agitur: inter tot veterrimos populos tamdiu bella geritis; Qüum interea, ne singulas loquár urbes, non conjuncti cum Æquis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terrâ marique pollens, atque inter duo marialatitudinem obtinens Italiæ,bello vobis pár est.— Quod quum ita sit, quæ (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum jam, ut virtus vestra transire aliò possit, fortuha certè loci hujus transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo

loco capüt rerum suinmamque imperii fore ; hic, quum au

guratòliberaretur Capitolium, Juventas Terminusque maximo gaudio patrum nóstrorum moveri se non pa8si; hic Vestæ ignes, hic ancilia cœlo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis Bii.” LV. Movisse eos Camillus quum aliâ oratione, tum eâ; qnæ ad religiones pertinebat, maximè dicitur; 8ed rem dubiam decrevit vox opportuna emissa; quôd, quum senatus, post paulo de his rebüs in curia Hostilia haberetur, cohortesque, ex præsidiis revertentes, fortè agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: “ Signifer, statue signum : hic manebimus optimè;” quâ voce auditâ, et senatus, “accipere se omen," ex`curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiquatâ deinde lege, pròmiscuè urbs ædificari cœpta. Tegula publicè præbita est : saxi materiæque cædendæ, unde quisque vellet, jus factum; prædibus accéptis, eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exeriit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine, in vacuo ædificânt. Ea est causa, ut veteres cloacæ, primò per publicum ductæ, nunc privata passim subeant tecta formaque urbis sit occupatæ imagis, quàm divisæ, similis.

FINIS

[ocr errors][graphic][graphic]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »