Obrazy na stronie
PDF
ePub

vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuncius quidem cladis relictus. Dictator, recuperatâ ex hostibus patriâ, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellatur: Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubiê servavit, quum prohibuit migrari Vejos, et tribunis rem intentiùs agentibus post incensam urbem, et per se inclinatâ magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ, senatu obsecrante, ne rempublicam in incerto reliqueret statu.

L. Omnium primùm, ut erat diligentissimus religionum culto, quæ ad Deos immortales pertinebant, retulit; et senatusconsultum facit, “Fana omnia, quòd ea hostis possedisset, restinerentur, terminarentur, expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros quæreretur. Cum Cæretibus hospitium publicè fieret, quòd sacra populi Romani ac sacerdotes recipissent, beneficioque ejus populi non intermissus honos Deûm immortalium esset: ludi Capitolini fierent, quòd Jupiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset: collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constituerit, ex iis, qui in Capitolio atque arce habitarent." Expiandæ etiam vocis nocturnæ, quæ nuncia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset, mentio illata, jussumque templum in Nova via Ajo Locutio fieri. Aurum, quod Gallis ereptum erat, quodque ex aliis templis inter trepidationem in Jovis cellam collatum, quum, in quæ referri oporteret, confusa memoria esset, sacrum omne judicatum et sub Jovis sella poni jussum. Jam antè in eo religio civitatis apparuerat, quòd, quum in publico deesset aurum, ex quo summa pacte mercedis Gallis confieret, à matronis collatum acceperant, ut sacro auro abstineretur. Matronis gratiæ actæ, honosque additus, ut earum, sicut virorum, post mortem solennis laudatio esset. His peractis, quæ ad Deos pertinebant, quæque per senatum agi poterant; tum demum, agitantibus tribunis plebem assiduis concionibus, ut, relictis ruinis, in urbem paratam Vejos transmigrarent, in concionem, universo senatu prosequente, escendit atque ita verba fecit:

LI. "Adeo mihi acerbæ sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliud habuerim, quoad Ardeæ vixi, quàm quòd procul ab his certaminebus eram : et ob eadem hæc, non, si millies senatuscon

sulto populique jussu revocaretis, rediturus unquam fuerim, Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit; quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur; non ut ego utique in patria essem; et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi hæc quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus? quid obsessam ex hostium manibus eripaimus, si recuperatam ip deserimus? et quum, victoribus Gallis, captâ totâ urbe, Capitolium tamen atque arcem Diique et homines Romani tenuerint, habitaverint; victoribus Romanis, recuperatâ urbe, arx quoque et Capitolium deseretur? et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quâm adversa fecit? Equidem, si nobis cum urbe simul positæ traditæque per manus religiones nullæ essent, tamen tam evidens numer hac tempestate rebus adfuit Romanis, ut omnem negligentiam divini cultûs exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res, vel adversas: invenietis omnia prosperè evenisse sequentibus Deos, adversa spernentibus. Jam omnium primum Vejens bellum (per quot annos, quanto labore gestum!) non antè cepit finem, quam monitu Deorum aqua ex lacu Albano emissa est. Quid hæc tandem urbis nostræ clades nova? num antè exorta est, quàm spreta vox cœlo emissa de adventu Gallorum? quàm gentium jus ab legatis nostris violatum quàm à nobis, quum vindicari deberet, eâdem negli gentiâ Deorum prætermissum? Igitur victi captique ac redempti tantum pœnarum Diis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento essemus. Adversæ deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad Deas ad sedem Jovis optimi maximi, sacra in ruina rerum nostrarum alia terræ celavimus, alia, avecta in finitimas urbes, amovimus ab hostium oculis. Deorum cultum, deserti ab Düs hominibusque, tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam, et victoriam, et antiquum belli decus amissum: et in hostes, qui cæci avaritiâ in pondere auri fœdus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et cædem.

LII. "Hæc culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus humanis cernentes, ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum è naufragiis prioris culpæ cladisque emergentes paremus nefas? urbem auspicatò inauguratoque conditam habemus: nullus locus in ea non religionum Deorumque est plenus: sacrificiis solennibus non dies magis stati, quàm

loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes Deos, publicos priva-tosque, Quirites, deserturi estis ? Qu im par vestrum factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente C. Fabio, non minore hostium admiratione, quàm vestra, conspectum est; quum inter Gallica tela degressus ex arce solenne Fabiæ gentis in colle Quirinali obiit? An gentilitia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos Deos etiam in pace deseri placet? et pontifices flaminesque negligentiores publicarum religionum esse, quàm privatus in solenni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat, aut Vejis ea nosfacturos, aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis ceremoniis potest; et ne omnia generatim sacra omnisque percensea n Deos: in Jovis epulo num alibi, quìm in Capitolio, pulvinar suscipi potest; Quid de æternis Vestæ ignibus signoque, quod imperii pignus custodiâ ejus templi tenetur, loquar ? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive, tuque Quirine pater? hæc omnia in profano deseri placet sacra, æquilia urbi, quædam vetustiora origene urbis ? Et videte, quid inter nos ac majores intersit; illi sacra quedam in monte Albano Lavinioque nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit: hinc sine piaculo in hostium urbem Vejos transferemus? Recordamini, agitedum, quoties sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu negligentiâ casuve prætermissum est. Modò quæ res, post prodigium Albani lacus, nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio, affecte Vejenti bello reipublicæ remedio fuit? At etiam, tanquam veterum religionum memores, et peregrinos Deos transtulimus Romam, et instituimus novos. Juno regina, transvecta Vejis, nuper in Aventino quàm insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die? Ajo Locutio templum, propter cœlestem vocem exauditam in Nova via jussimus fieri: Capitolinos ludos solennibus aliis addidimus; collegiumque ad id novum, auctore senatu, condidimus. Quid horum opus fuit suscipi, si unà cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus? si non

voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis? si ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis quid tan lem de sacerdotibus? Nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam, præterquam urbs capta, movit. Flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est. Hos Vejentes pro Romanis facturi estis sa

cerdotes, et Vestales tuæ te deserent, Vesta? et flamen pe regrè habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicæ piaculi contrahet? Quid alia, quæ auspicatò agimus omnia ferè intra pomoerium, cui oblivioni, aut cui negligentiæ damus? Cumitia curiata, quæ rem militarem continent; comitia centuriata,quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicatò, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Vejosne hæc transferemus? an comitiorum causâ populus tanto incomodo in desertam hanc ab Diis hominibusque urbem convenient?

LIII. "Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem, et ad integra omnia Vejos migrare, nec hîc ædificando inopem plebem vexare. Hanc autem jectari magis causam, quàm veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto; qui neministis, ante Gallorum adven tum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse, ut Vejos transmigraremus.Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis ego contrà, (nec id mirati sitis priùs, quàm, quale sit, audieritis) etiamsi tunc migrandum fuisset, incolumi totâ urbe, nunc has ruinas relingendas noncenserem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc hæc migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est; non enim reliquisse victores, sed amisisse victi, patriam videbimur; hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumcessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus; et Galli evertere potuerunt Romam, quam Romani restituere non videbuntur potuisse ? Quid restat, nisi ut, si jam novis copiis veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem esse) et habitare in capta ab se, deserta à vobis, hac urbe velint, sinatis? Quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Æqui Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Vejentes esse? an malitis hanc solitudinem vestram, quam urbem hostium, esse? non equidem video, quid magis nefas sit. Hæc scelera, quia piget ædificare, hæc dedecora pati parati estis? Si totâ urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quam casa illa conditoris est nostri, non in casis, ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sacra penatesque vestros, quàm exsu

latum publicè ire? Majores nostri, convene pastoresque, quum in his locis nihil, præter silvas paludesque, esset, novam urbem tam brevi ædificârunt: nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis Deorum, ædificare incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ deflagråssent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

LIV. "Quid tandem? si fraude, si casu Vejis incendium ortum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam partem urbis absumat; Fidenas inde, aut Gabios, aliamve quam urbem quæsituri sumus, quò transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriæ, nec hæc terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriæ pendet? Equidem, fatebor vobis, etsi minùs injuriæ vestræ, quàm me calamitatis, meminisse juvat, quum abessem, quotiescunque patria in mentem veniret, hæc omnia occurrebant, colles, campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc cœlum, sub quo natus educatusque essem; que vos, Quirites, nunc moveant potiùs caritate suâ, ut manentis in sede vestra, quàm postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine causa Dii hominesque hunc urbi condendæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimiâ propinquitate ad pericula classium externarum regionum Italiæ medium, ad incrementum urbis natum unicè locum. Argumento est ipsa magnitude tam novæ urbis ; tracentisimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur: inter tot veterrimos populos tamdiu bella geritis; Quum interea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum quis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terrâ marique pollens, atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiæ, bello vobis par est.Quod quum ita sit, quæ (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum jam, ut virtus vestra transire aliò possit, fortuna certè loci hujus transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic, quum auguratò liberaretur Capitolium, Juventas Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum moveri se non passi; hic Vestæ ignes, hic ancilia cœlo demissa, hîc omnes propitii manentibus vobis Dii."

LV. Movisse eos Camillus quum aliâ oratione, tum eâ; qnæ ad religiones pertinebat, maximè dicitur; sed rem du

« PoprzedniaDalej »