Obrazy na stronie
PDF

etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique; se ac suos in vehiculo conspici; descehdere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit; et Cære, quo iter sacerdotibus erat, pervexit. - XLl. Romae interim, satis jam omnibus ut in tali re, aù tuendam arcem compositis, turba seniorum, domos regressa, adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabat; qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pristinæ honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima vestis est tensas ducentibus triumhantibusve, eâ vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. unt qui, M. Fabio pontifice maximo præfante carmen, devovissè eos se pro patria Quiritibusque Romanis, tradant.— Galli, et quia interpositâ nocte à gontentione pugnæ remiserant animos, et quòd nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio, nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collinâ portâ, in forumTperveiiiunt, circumferentes oculos ad templa Deûm argemque, solam belli speciem tenentem, Inde, modico relicto præsidio, (ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret) dilapsi ad prædam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta et referta prædâ, petunt; inde rursus ipsâ solitudine absterriti, ne quâ fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant; ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principium, major propè cunctatio tenebat aperta, quàm .£. invadendi; adeo haud secus quàm venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros, præter ornatum habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris præ se ferebat, simi!lionis Diis. Ad eos velut simulacra versi quum starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti, scipione eburneo in caput incusso iram movisse; atque ab eo iuitium cædis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos. Post principum cædem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis injici ignes. XLII. Ceterùm, seuTnon omnibus delendæ urbis libilo erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et ostentari quædam incendia terroris cau$â, si compelli ad deditionem

[ocr errors]

caritate sedium suarum obsessi possent; et non omnia concremari tecta, ut, quodcunque superesset urbis, id pignus ad gectendos hostium animos haberent ; nequaquam perindo atque in capta urbe primâ die aut passim aut latè vagatus est ignis. Romani, ex arce plenam hostium urbem cernentes, vagosque per vias omnes cursus, quum aliâ atque aliâ parte nova aliqua clades oriretur, non mentibus solùm concipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis consta- . re poterant. Quocunque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus Hammæ, et fragor ruentiuim tectorum avertisset, paventes ad omnia, animios oraque et oculos flectebant, velut ad spectaculum à fortuna positi occidentis patriæ, nec ullius rerum suarum relicti, præterquam corporum, vindices; tanto ante alios miserandi magis, qui^ unquam obsessi sunt, quod interclusi à patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquilior nox diem tam fœdè actum excepit ; lux deinde noctem inquietam insecuta est; nec ullum erat tempus, quod à novæ $emper cladis alicujus spectaculo cessaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, flexerunt animos, quin, etsi omnia flammis ac ruinis æquata vidissent, quamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent; et jam, quum eadem quotidie acciderent, velut assueti malis, abaliemaverant ab sensu rerum suarum animos; arma tantùm ferrumque in dextris, velut solas reliquias spei suæ, intuentes. Xf, Ilf. Galli quoque, per aliquot dies in tecta modò urbis nequicquam bellô gesto, quum inter incendia ac ruinas captæ urbis nihil superesse, præter armatos hostes, viderent, nec quicquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur ; experiri ultima, et impetum. facere in arcem statuunt. Primâ luce, signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde, clamore sublato ac testudine factâ, subeunt ; adversus quos Romani nihil temerè nec trepidè, ad omnes aditus stationibus firmatis, quâ signa ferri videbant, eâ robore virorum opposito scandere hostem sinunt : quo successerit magis in arduum, eo pelli posse per proclive ÄÈ rati. Medio fere clivo restitere : atque inde ex loco superiore, qui propè suâ }$ in hostem inferebat, impetu facto, stragé ac ruinâ fudere Gallos : ut nunquam postea nec pars, hec universi tentaverint tale pugnæ genus. Omi$sâ itaque spe per vim atque arma subeundi, öbsidionem parant : cujus ád id, tempus immemores, et,

[graphic][graphic]

quod in urbe fuerat, frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per ipsos dies ratum omne Vejos erat, Igitur, exercitü diviso, partim per finitimos populos prædari placuit, partim obsideri arcem ; ut obsidentibus frumentum Ę agrum præberent. Proficiscentes Gallos ab urad Romanám experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulábat, duxit : qui moestior ibi fortunâ publicà, quàm suâ, quum Diis hominibusque accusandis sene$ceret, indignando mirandoque ubi illi yiri essent, qui secum Vejos Falerìosque cepissent, qui alia bella fortiùs semper, quàm feliciùs, gessissent; repentè audit, Gallorum exercitum adventare, atque de eo pavidos Ardeates consultare ; nec secus quàm divino spiratu tactus, quum se in mediam concionem intulisset, abstinere suetus antè talibus conciliis. XLIV. * Ardeates,” inquit, “ veteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit, et fortuna hoc egit mea, nemo vestrùm conditionis meæ oblitum me huc processisse putet: sed res ac periculum commune cogit, quod quisque possit in re trepida præsidii, in medium c9nferre. Et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero ? aut ubi usus erit mei nobis, si in bello non fuerit? Hac arte in patria steti; et, invictus bello, in pace ab ingratis civibus pülsus sum.— Vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est, et pro tantis pristinis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis, (nec enim exprobranda apud memores sunt) gratiæ referendæ, et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi.— Quæ effuso agmine adventat, gens est, cui natura corpora animosque magna magis, quàm firma, dederit ; eo in cértamen omne plus terroris, quàm virium, ferunt. Argumento sit clades Romana; patentem cepere urbem ; ex arce Capitolioque his exignâ resistitur manu. Jam obsidionis tædio victi abscedunt, vagique per agros palantur, cibo vinoque raptim hausto repleti. Ubi nox Š; prope rivos aquarum, sine munimento, sine stationibus ac custodiis, passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magi§ etiam sólito incauti. Si vobis in animo est tueri moenia vestra, nec pati hæc omnia Galliam fieri, primâ vigiliâ capite arma frequentes: me sequimini ad cædem, non ad pugnam ; nisi vinctos somno, velut pecudes, trucidandos tradidero, non re

[ocr errors]

XLV. Æquis iniquisque persuasum erat, tantum bello viJum neminem usquam eâ tempestate esse. Concione dimissâ, corpora curant, intenti, quàm mox signum daretur; quo dato, primæ silentio noctis ad portas Camillo præsto fuere. Egressi, haud procul urbe, sicut prædictum erat, castra Gallorum, intutâ neglectaque ab omni parte nacti, clamore invadunt. Nusquam prœlium, omnibus locis cædes est: nuda corpora et soluta somno trucidantur ; extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quæ aut unde vis esset, ignaros, in fugam, et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit; magna pars in agrum Antiatem delati, incur$ione ab oppidanis in palatos fâctâ, circumveniuntur. Similis in agrò Vejenti Tuscorum facta strages est: qui urbis, am prope quadringentesimum annum vicinæ, oppressæ ab oste invisitato inauditoque, adeo nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique prædæ Vejos etiam, præsidiumque et spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. Viderant eos milites Romani, vagantes per agros et congregatos agmine, V$ præ se agentes, et castra cernebant haud procul ejis posita, inde primùm miseratio sii, deinde indignitas, atque ex ea ira animos cepit, “ Etruscisne etiam, à quibus bellum Gallicum in se aveitissent, ludibrio esse clades suas?“ Vix temperavere animis, quin extemplo impetum facerent : compressique à Cædicio centurioné, quem sibimet ipsi præfecerant, rém in noctnm sustinuere. Tantùm par Camillo defuit auctor, cetera eodem ordine eodemque fortunæ eventu gesta; quin etiam, ducibus captivis, qui cædi nocturnæ superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex improviso majorem cædem edidere, duplicique victoriâ ovantes Vejos redeunt. XLVI. Romæ intérim plerumque obsidio segnis et utrin- . ue silentium esse, ad id tantum intentis Gallis, ne quis hosfium evadere inter stationes posset, quum repentèjuvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit. Sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiæ ; ad id faciendum C. Fabius Dorso, Gabino cinctu, sacra manibus gerens, quum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cujusquam terroremve motus, in Qauir.alem collem pervenit; ibique ominibus solenniter peratis, eâdem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse Deos, quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium

[graphic][graphic][graphic][graphic][graphic]

ad suos rediit, seu attonitis Gallis miracuIo audiciæ, seu religione etiam motis, cujus haudquaquam negligens est gens. Vejis interim non animi tantùm in dies, sed etiam vires, crescebant: nec Romanis solum eò convenientibns ex agris, qui à prœlio adverso aut clade captoe urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus, ut in parte prædæ essent. Maturum jam videbatur, $É patriam eripique ex hostium manibus: sed corpori valido caput deerat. Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat, qui ductu auspicioque ejus res prosperè gesserant: et Cædicius negare, se commissurum, cur sibi aut Deorum aut hominium quisquam imperium finiret potiùs, quam ipse memor ordinis sui posceret, imperatorem. Consensu omnium placuit, ab Ardea Camillum acciri ; sed antea consulto senàtu, qui Romæ essct ; adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum propè perditis rebus servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat ; ad eam rem Pontius Cominius, impiger juvenis, operám pollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defertur ; inde, quâ proximum fuit à ripa, per præruptum, eoque neglectuin hostium custodiæ, saxum in Capitolium evadit : et, ad magistratus ductus, mandata exercitûs edit ; accepto inde senatùs decreto, ut et, comitiis curiatis revocatus de exsilio, jussu populi Camillus dictator extemplo diceretur, miiitesque haberent imperatorem, quem vellent eâdem degressus nuncius Vejos cohtendit : missique Ardeam legati âd Camillum, Vejos eum perduxere: seu, (qu6d magis credere libet, non priùs profeítum ab Ardea, qu`m comperit legem latam ; quòd nec injussu populi mutari finibus posset, nec, nisi dictàtor dictus, auspicia in exercitu habere) lex curiata lata est, dictatorque absens dictus, XLVII. Dum hæc Vejis agebantur, interim arx Romæ Capitoliumqne in ingenti periculo fuit; namque Galli, seu ve$tigio notato humáno, quâ nuncius à Vejis pervenerat, seu suâ sponte animadverso ad Carmentis saxorüm ascensu aequo, nocte sublustri, guum primè inermem qui tentaret viám, præmisissent, tradentes indg arma, ubi quid iniqui esset, alterni innisi, sublevantesque in vicem et trahentés alii alios, prout postularet locus ; tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solùm fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris Juiioni in summa inopia cibi tamen abstinebatur; quæ res saluti fuit. Namque clan

« PoprzedniaDalej »