Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam ad media bella haberi solitus erat, (extenuantes etiam famam belli) habebant. Interim Galli, postquam accepere, ultro honorem habitum violatoribus juris humani, elusamque legationem suam esse, flagrantes irâ, cujus impotens est gens, confestim signis convulsis, citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum prætereuntium raptim tumultum quum exterritæ urbes ad arma concurrerent, fugaque agrestium fieret Romam se ire, magno clamore significabant; quacunque ibant, equis virisque longè ac latè fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed, antecedente famâ nunciisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit; quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto, ægrè ad undecimum lapidem occursum est, quâ flumen Allia, Crustuminis montibus præalto defluens alveo, haud multum infra viam Tiberino amni miscetur. Jam omnia contrà circáque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens, truci cantu clamoribusque variis, horrendo cuncta compleverant sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum, non loco castris antè capto, non præmunito vallo, quò receptus esset, non Deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, nec litato, instruunt aciem deductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent; nec tamen æquari frontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohærentem mediam aciem haberent. Paulum erat ab dextra editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res, ut initium pavoris ac fuge, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus, regulus Gallorum, in paucitate hostium artem maximè timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut, ubi Galli cum acie legionum rectâ fronte concucurrissent, subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius, facilem in æquo campi tantum superanti multitudini victoriam fore; adeo non fortuna modo, sed ratio etiam, cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites, erat; pavor fugaque occupaverat animos, et tanta hominum oblivio, ut multo major pars Vejos, in hostium urb em, quum Tiberis arceret, quàm recto itinere Romam ad conjuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul est clamor, proximis ab latere, ultimis ab tergo, auditus, ignotum hostem priùs penè quam viderent, non modò non tentanto certamine, sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt. Nec

ulla cædes pugnantium fuit. Terga cæsa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis, quò armis abjectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est: multosque, imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus hausere gurgites; maxiina tamen pars incolumis Vejos perfugit; unde non modò præsidii quicquam, sed ne nuncius quidem cladis, Romam est missus. Ab dextro cornu, quod procul à flumine et magis sub monte steterat, Romain omnes petiere, et, ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt.

XXXIX. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriæ tam repentina tenuit; et ipsi pavore defixi primùm steterunt, velut ignari, quid accidisset; deinde insidias vereri ; postremò casorum spolia legere, armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt; ubi quum prægressi equites, non portas clausas, non stationem pro portis excubare non armatos esse in muris, retulissent; aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque veriti et ignotæ situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quænam hostibus in perdita re consilia essent. Romani,

quum pars major ex acie Vejos petîsset, nemo superesse quemquam præter eos, qui Romam refugerant, crederet, complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt. Privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nunciatum est; mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus eirca mœnia turmatim barbaris, audiebant. Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem jam in urbem futurus videretur impetus primo adventu, quo accesserant ad urbem; mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret. Deinde sub occasum solis quia haud multum diei supererat, ante noctem rati se invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremò lux appropinquans exanimare: timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, quum signa infesta portis sunt illata. Nequaquam tamen eà nocte, neque insequenti die similis illi, quæ ad Alliam tam pavide fugerat, civitas fuit. Nam quum defendi urbem posse, tam parvâ relictâ manu, spes nulla esset, placuit, cum conjugibus ac liberis juventutem militarem senatusque robur in

arcem Capitoliumque concedere: armisque et frumento collatis, ex loco inde munito Deos hominesque et Romanum nomen defendere. Flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica à cæde, ab incendiis procul auferre: nec antè deseri cultum eorum, quàm non superessent, qui colerent. Si arx Capitoliumque, sedes Deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris juventus superfuerit imminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum, relictæ in urbe utiquo perituræ turbæ: et, quo id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros; nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

XL. Hæc inter seniores morti destinatos jactata solatia. Versæ inde adhortationes ad agmen juvenum, quos in Capitolium atque in urcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum juventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcunque reliqua esset, fortunam. Digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captæ urbis non superesse statuerant exitio; quum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio inserta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant; magna pars tamen earum in arcem suos prosecutæ sunt, nec prohibente ullo, nec vocante: quia, quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maximè plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum; inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis, exsequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales, omissâ rerum suarum curâ quæ sacrorum secum ferenda, que (quia vires ad omnia ferenda deerant) relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus. fideli asservaturus custodiâ esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera, inter se onere partito, ferunt via, quæ sublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas quum L. Albinius, de plebe Romana homo, conspexisset, plaustro conjugem ac liberos vehens inter ceteram turbam, quæ inutilis bello urbe excedebat; salvo

etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique; se ac suos in vehiculo conspici; descendere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit; et Cære, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

XLI. Romæ interim, satis jam omnibus ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum, domos regressa, adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabat; qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pristinæ honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, eâ vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. Sunt qui, M. Fabio pontifice maximo præfante carmen, devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis, tradant.Galli, et quia interpositâ nocte à contentione pugnæ remiserant animos, et quòd nec in acie ancipiti usquam certaverant prælio, nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collinâ portâ, in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa Deûm arcemque, solam belli speciem tenentem, Inde, modico relicto præsidio, (ne quis in dissi patos ex arce aut Capitolio impetus fieret) dilapsi ad prædam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta et referta prædâ, petunt; inde rursus ipsâ solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant; ubi eos, plebis ædificiis obseratis, patentibus atriis principium, major propè cunctatio tenebat aperta, quàm clausa, invadendi; adeo haud secus quàm venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros, præter ornatum habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris præ se ferebat, simillionis Diis. Ad eos velut simulacra versi quum starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti, scipione eburneo in caput incusso iram movisse; atque ab eo initium cædis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos. Post principum cædem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis injici ignes.

XLII. Ceterùm, seu non omnibus delendæ urbis libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et ostentari quædam incendia terroris causâ, si compelli ad deditionem

caritate sedium suarum obsessi possent; et non omnia con cremari tecta, ut, quodcunque superesset urbis, id pignus ad gectendos hostium animos haberent; nequaquam perin do atque in capta urbe primâ die aut passim aut latè vagatus est ignis. Romani, ex arce plenam hostium urbem cer nentes, vagosque per vias omnes cursus, quum aliâ atque aliâ parte nova aliqua clades oriretur, non mentibus solùm concipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocunque clamor hostium, mulierum puero rumque ploratus, sonitus flammæ, et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia, animos oraque et ocu los flectebant, velut ad spectaculum à fortuna positi occidentis patriæ, nec ullius rerum suarum relicti, præterquam corporum, vindices; tanto ante alios miserandi magis, qui unquam obsessi sunt, quod interclusi à patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquilior nox diem tam fœdè actum excepit; lux deinde noctem inquietam insecuta est; nec ullum erat tempus, quod à novæ semper cladis alicujus spectaculo cessaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, flexerunt animos, quin, etsi omnia flammis ac ruinis æquata vidissent, quamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent; et jam, quum eadem quotidie acciderent, velut assueti malis, abalienaverant ab sensu rerum suarum animos; arma tantùm ferrumque in dextris, velut solas reliquias spei suæ, intuentes.

XLIII. Galli quoque, per aliquot dies in tecta modò urbis nequicquam bello gesto, quum inter incendia ac ruinas captæ urbis nihil superesse, præter armatos hostes, viderent, nec quicquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur; experiri ultima, et impetum facere in arcem statuunt. Prima luce, signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde, clamore sublato ac testudine factâ, subeunt; adversus quos Romani nihil temerè nec trepidè, ad omnes aditus stationibus firmatis, quâ signa ferri videbant, eâ robore virorum opposito scandere hostem sinunt: quo successerit magis in arduum, eo pelli posse per proclive faciliùs rati. Medio fere clivo restitere: atque inde ex loco superiore, qui propè suâ sponte in hostem inferebat, impetu facto, strage ac ruinâ fudere Gallos: ut nunquam postea nec pars, nec universi tentaverint tale pugnæ genus. Omissâ itaque spe per vim atque arma subeundi, obsidionem parant: cujus ad id tempus immemores, et,

« PoprzedniaDalej »