Obrazy na stronie
PDF
ePub

rem populum Romanum ab sole patrio ac diis penatibus in hostium urbem agerent; eóque rem adducerent, ut melius fuerit, non capi Vejos, ne Roma desereretur." Quia non vi agebant, sed precibus, et inter preces multa Deorum mentio erat, religiosum parti maximæ fuit, et lege munâ plures tribus antiquârunt, quàm jusserunt. Adeoque es victoria læta Patribus fuit, ut postero die, referentibus consulibus, senatusconsultum fieret, ut agri Vejentani septena jugera plebi dividerentur; nec patribus familiæ tantùm, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur ; vellentque in eam spem liberos tollere.

XXXI. Eo munere delentiâ plebe, nihil certatum est, quo minùs consulari comitia haberentur; creati consules L. Valerius Potitus, M. Manlius, cui Capitolino postea etiam fuit cognomen. Hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Vejenti bello. Eodem anno ædes Junonis Reginæ, ab eodem dictatore eodemque bello vota, dedicatur: celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. Bellum haud memorabile in Algido cum quis gestum est, fusis hostibus priùs penè, quam manus consererent. Valerio, quòd perseverantior cadendis in fuga fuit, triumphus; Manlio, ut ovans ingrederetur urbem, decretum est. Eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum: quò propter famem pestilentiamque in agro Romano, ex siccitate caloribusque nimiis ortam, exercitus duci nequivit; ob quæ Volsinienses, Salpinatibus adjunctis superbia elati, ultre agros Romanos incursavere. Bellum inde duobus populis indictum. Julius censor decessit: in ejus locum M. Cornelius suffectus; quæ res postea religioni fuit; quia eo lustro Roma est capta. Nec deinde unquam in demortui locum censor sufficitur; consulibusque morbo implicitis placuit, per interregnum renovari auspicia. Itaque, quum ex senatusconsulto consules magistratu se abdicâssent, interrex creatur M. Furius Camillus; qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit; ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate; ut, etiamsi cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum reipubli

cæ esset.

C.

XXXII. Kalendis Quinctilibus magistratum occepere L Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Æmilius, L. Furius Medulli nus septimùm, Agrippa Furius, C. Æmilius iterum. Ex his L. Lucretio et C. Emilio Volsiniensis provincia evenit:

Salpinates Agrippa Forio et Ser. Sulpicio. Priùs cum Volsiniensibus pugnatum est: bellum numero hostium ingens, certamine haud sanè asperum fuit. Fusa concursu primo acies in fugam: millia octo armatorum ab equitibus interclusa, positis armis, in deditionem venerunt. Ejus belli fama effecit, ne se pugnæ committerent Salpinates; mœnibus armati se tutabantur. Romani prædas passim et ex Salpinati agro, et ex Volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt: donec Volsiniensibus fessis bello eâ conditione, ut res populo Romano redderent, stipendiumque ejus anni exercitui præstarent, in viginti annos induciæ datæ. Eodem anno M. Cædicius de plebe nunciavit tribunis, se in Nova via, ubi nunc sacellum est, supra ædem Vestæ, vocem noctis silentio audisse clariorem humanâ, quae magistratibus dici juberet, "Gallos adventare." Id, ut fit, propter auctoris humilitatem spretum, et quòd longinqua, eoque ignotior, gens erat. Neque Deorum modò monita, ingruente fato, spreta; sed humanam quoque opem, quæ una erat, M. Furium ab urbe amovere; qui, die dictâ ab L. Apuleio tribuno plebis propter prædam Vejentanam, filio quoque adolescente per idem tempus orbatus, quum, accitis domum tribulibus clientibusque, (magna pars plebis erat) percunctatus animos eorum, responsum tulisset, "se collaturos, quanti damnatus esset, absolvere eum non posse," in exsilium abiit: precatus ab Diis immortalibus, "si innoxio sibi ea injuria fieret, primo quoque tempore, desiderium sui civitati ingratiæ facerent;" absens quindecim millibus gravis æris damnatur.

XXXIII. Expulso cive, quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat; adventante fatali urbi clade, legati ab Clusinis veniunt, auxilium adversus Gallos petentes. Eam gentem traditur famâ, dulcedine frugum maximéque vini, novâ tum voluptate, captam. Alpes transisse, agrosque ab Etruscis, antè cultos possedisse: et invexisse in Galliam vinum illiciendæ gentis causâ Aruntem Clusinum, irâ corruptæ uxoris ab Lucumone, cui tutor is fuerat ipse, præpotente juvene, et quo expeti pœnæ, nisi externa vis quæsita esset, nequirent; hunc transeuntibus Alpes duccm, auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. Equidem haud abnue rim, Clusium Gallos ab Arunte, seu quo alio Clusino, adductos: sed eos, qui oppuguaverint Clusium, non fuisse, qui primi Alpes transierint, satis constat; ducentis quippe annis antè, quàm Clusium oppugna

rent, urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transeenderunt: nec cum his primùm Etruscorum, sed multo antè cum iis, qui inter Apenninum Alpesque incolebant, sæpe exercitus Gallici pugnavere. Tuscorum ante Romanum imperium latè terrâ miraque opes patuere; mari supero inferoque, quibus Italia insulæ modo cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento, quòd alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum mare, ab Hadria Tuscorum colonia, vocavere Italicæ gentes. Græci eadem Tyrrhenum atque Hadriaticum vocant. Ii in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, priùs cis Appenninum, and inferum mare, postea trans Appenninum, totidem, quot capita originis erant, coloniis missis: quæ trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo, qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud dubiè origo est, maximè Rætis; quos loca ipsa efferârunt, ne quid ex antiquo, præter sonum linguæ, nec eum incorruptum, retinerent.

XXXIV. Be transitu in Italiam Gallorum hæc accepimus. Prisco Tarquinio Romæ regnante, Celtarum, quæ pars Galliæ tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute fortunâ que quum suâ, tum publicâ, præpollens, quòd imperio ejus Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hic magno natu ipse jam, exonerare prægravante turbâ regnum cupiens, Bellovesum ac Sigovesum, sororis filios, impigros juvenes, missurum se esse, in quas Dii dedissent auguriis sedes, ostendit. Quantum ipsi vellent numerum hominum, excirent, ne qua gens arcere advenientes posset. Tum Sigoveso sortibus daHercinii salutus: Belloveso haud paulo latiorem in Itali am viam Dii dabant. Is, quod ejus ex populis abundabat, Bituriges, Arvernos, Senones, duos, Ambarros, Carnutes, Aulercos, excivit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis, in Tricastinos venit. Alpes inde oppositæ erant; quas inexsuperabiles visas haud equidem miror, nullâ dum viâ (quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet) superatas. Ibi quum velut septos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque, quânam per juncta cœlo juga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit, quòd allatum est, advenas quærentes agrum ab Salyum gente oppugnari. Massilienses eant hi, navibus à Phocæa profecti. Id Galli fortunæ suæ

omen rati adjuvere, ut, quem primum in terram egressi occupaverant, locum patentibus silvis communirent: ipsi per Taurinos saltusque invios Alpes transcenderunt: fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, quum, in quo consederant, agrum Insubrium appellari audissent, cognomine Insubribus pago duorum: ibi, omen sequentes loci, condidere urbem: Mediolanum appellârunt.

XXXV. Alia subinde manus Cenomanorum, Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, favente Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, (locos tenuere Libui) considunt; post hos Salluvii, prope antiquam gentem Lævos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem. Penino deinde Boii Lingonesque transgressi, quum jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus trajecto, non Etruscos modò, sed etiam Umbros, agro pellunt: intra Apenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentisimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Esim fines habuere. Hanc gentem Clusium, Romamque inde, venisse comperio; id parum certum est, solamne, an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adjutam. Clusini, novo bello exterriti, quum multitudinem, quum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque, sæpe ab iis, cis Padum ultraque, legiones Etruscorum fusas, quanquam adversus Romanos nulfum eis jus societatis amicitiæve erat nisi quòd Vejentes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. De auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatûs populique Romani nomine agerent cum Gallis, ne à quibus nullam injuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum, bellum ipsum amoveri, si posset; et Gallos, novam gentem, pace potiùs cognosci, quam armis.

XXXVI. Mitis legatio, ni præferoces legatos, Gallisque magis quam Romanis similes, habuisset; quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum : "Et sinovum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium à Clusinis in re trepida sit imploratum; et, quoniam legatione adversus se maluerint, quam armis, tueri socios, ne se quidem pacem, quam illi afferant, aspernari, si Gallis, egentibus agro, quem latiùs possideant, quàm colant, Clusini, partem finium concedant al

iter pacem impetrari non posse. Et responsum coram Romanis accipere velle: et, si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nunciare domum possint, quantum Galli virtute ceteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset, agrum à possessoribus petere, aut minari arma ?” Romanis quærentibus, et, quid in Etruria rei Gallis esset ?" quum illi, "se in armis jus ferre," et "omnia fortium virorum esse," ferociter dicerent, accensis utrinque animis ad arma discurritur, et prælium conseritur. Ibi, jam urgenti bus Romanam urbem satis, legati contra jus gentium arma capiunt; nec id clam esse potuit, quum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanæ juventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina virtus Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta, occidit: spoliaque ejus legentem Galli agno vere, perque totam aciem, Romanum legatum esse, signum datum est. Omissâ inde in Clusinos irâ, receptui canunt, minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut legati priùs mitterentur questum injurias postulatumque, ut pro jure gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum, et jus postulare barbari videbantur; sed, ne id, quod placebat, decernerent in tantæ nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa esset cladis fortè Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum rejiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto, haud secus quam dignum erat, infensi Galli bellum propalam minantes, ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. Servilius quartùm, Ser. Cornelius Maluginensis.

XXXVII. Quum tanta moles mali instaret, (adeo occæcat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi nou vult) civitas, quæ adversus Fidenatem ac Vejentem hostem aliosque finitimos populos, ultima experiens auxilia, dictatorem multis tempestatibus dixisset; ea tunc, invisitato atque inaudito hoste ab oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quæsivit.Tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summæ rerum præerant: delectumque nihilo accuratiorem,

« PoprzedniaDalej »