Obrazy na stronie
PDF
ePub

liscis et Capenatibus signa confert. Omnia ibi summâ ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est: non prælio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit, ingentique prædâ est potitus; cujus pars maxima ad quæstorem redacta est: haud ita multum militi datum. Inde ad Vejos exercitus ductus, densioraque castella facta; et à procursationibus, quæ multæ temerè inter murum ac vallum fiebant, edicto, ne quis injussu pugnaret, ad opus milites traducti. Operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum, cuniculus in arcem hostium agi cœptus; quod ne intermitteretur opus, neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit: senæ horæ in orbem operi attributæ sunt: nocte ac die nunquam antè omissum, quàm in arcem viam facerent.

XX: Dictator, quum jam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque prædæ fore, quantum non omnibus in unum collatis antè bellis fuisset; ne quam inde aut militum iram ex malignitate prædæ partitæ, aut invidiam apud Patres ex prodigia largitione caperet, literas ad senatum misit: "Deûm immortalium benig nitate, suis consiliis, patientiâ militum, Vejos jam fore in potestate populi Romani; quid de præda faciendum censerent" Duæ senatum distinebant sententiæ: senis P. Licinii, quem primum dixisse à filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo, ut, qui particeps esse prædæ vellet, in castra Vejos iret: altera Ap. Claudii, qui, largitionem novam, prodigam, inæqualem, inconsultam arguens, si semel nefas ducerent, captam ex hostibus in ærario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi, ut eo minus tributi plebes conferret.Ejus enim doni societatem sensuras æqualiter omnium domos: non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum prærepturas fortium bellatorum præmia esse: quum ita ferme eveniat, ut segnior sit prædator, ut quisque laboris periculique præcipuam petere partem soleat." Licinius contrà "suspectam et invisam semper eam pecuniam foye," aiebat; "causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum, præbituram. Satius igitur esse, reconciliari eo dono plebis animos; exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri: et sentire prædæ fruc tum ex eo bello, in quo propè consenuerint; gratius id fore læetiusque, quod quisque suâ manu ex hoste captum domum etulerit, quam si multiplex alterius abitrio accipit. Ipsum

dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegâsse ad senatum. Senatum quoque debere rejectam rem ad se permittere plebi, ac pati habere, quod cuique fors belli dederit. Hæc tutior visa sententia est, quæ popularem senatum faceret. Edictum itaque est, ad prædam Vejentem, quibus videretur, in castra ad dictatorem proficiscerentur.

XXI. Ingens profecta multitudo replevit castra. fum dictator, auspicatò egressus, quum edixisset, ut arma milites caperent, "Tuo ductu," inquit, "Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Vejos: tibique hinc decumam partem prædæ voveo. Te simul, Juno Regina, quæ nunc Vejos colis, precor, ut nos victores in nostram, tuamque mox futuram, urbem sequare: ubi te dignum amplitudine tuâ templum accipiat." Hæc precatus, superante multitudine, ab omnibus locis urbem aggreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Vejentes, ignari se jam ab suis vatibus, jam ab externis oraculis proditos, jam in partem prædæ suæ vocatos Decs, alios, votis ex urbe sua evocatos, hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere; nihil minus timentes, quàm subrutis cuniculo monibus arcem jam plenam hostium esse,in muros pro se quisque armati discurrunt; mirantes quidnam id esset, quòd, quum tot per dies nemo se ab stationibus Romanis movisset, tum, velut repentino icti furore, improvidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: immolante rege Vejentium, vecem araspicis dicentis, "qui ejus hostia exta prosecuisset, ei victoriam dari," exauditam in cuniculo, movisse Romanos milites, ut, adaperto cuniculo, exta raperent, et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis, si, quæ similia veri sint, pro veris accipiantur, satis habeam. Hæc, ad ostentationem scenæ, gaudentis miraculis, aptiora, quam ad fidem, neque affirmare, neque refellere est operæ pretium. Cuniculus, delectis militibus eo tempore plenus, in æde Junonis, quæ in Vejentana arce erat, armatos repentè edidit; et pars aversos in muris invadunt hostes; pars claustra portarum revellunt; pars quum ex tectis saxa tegulæque à mulieribus ac servitiis jacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mulierum ac puerorum ploratu, complet. Momento temporis dejectis ex muro undique armatis, patefactisque portis,quum alii irruerent, agmine alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur, omnibus locis pugnatur. Deinde, multâ jam editâ cæde, senescit pugna:

et dictator præcones edicere jubet, ut ab inermi abstinea◄ tur; is finis sanguinis fuit. Dedi inde inermes cœpti; et ad prædam miles permissu dictatoris discurrit; quæ quum ante oculos ejus aliquantum spe atque opinione major, majorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad cœlum tollens precatus esse, "ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire, quan minimo sua privato incommodo publicoque, populo Romano liceret." Convertentem se inter hanc venerationem, traditur memoriæ, prolapsum cecidisse; idque omen pertinuisse postea eventu rem conjectanctibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captæ deinde urbis Romanæ, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille dies cæde hostium ac direptione urbis opulentissimæ est consumptus.

XXII. Postero die libera corpora dictator sub corona vendidit; ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod retulere secum prædæ, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quærendo, rem arbitrii sui rejecisset; nec senatui, sed Liciniæ familiæ, ex qua filius ad senatum retulisset, pater tam popularis sententie auctor fuisset, acceptum referebant. Quum jam humane opes egestæ à Vejis essent, amoliri tum Deum dona ipsosque Deos, sed colentium magis, quàm rapientium, modo, cœpere; namque delecti ex omni exercitu juvenes, purè lautis corporibus, candidâ veste; quibus deportanda Romam regina Juno assignata erat, venerabundi templum inîere, primò religiosè admoventes manus: quòd id signum more Etrusco, nisi certæ gentis sacerdos, attrectare non esset solitus; dein quum quidam, seu spiritu divino tactus, seu juvenali joco, "Visne Romam ire Juno" dixisset, annuisse ceteri Deam conclamaverunt: inde fabulæ adjectum est, vocem quoque dicentis, Velle," auditam; motam certè sede suâ parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem translatu fuisse: integramque in Aventinum, æternam sedem suam, quò vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Hic Verjorum occasus fuit, urbis opulentissime Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultimâ clade indicantis; quòd decem æstates hiemesque continuas circumcessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quàm accepisset, pos

66

tremò, jam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi, expugnata est.

XXIII. Romam ut nunciatum est, Vejes captos, quanquam et prodigia procurata fuerant, et vatum responsa, et Pythicæ sortes note; et, quantum humanis adjuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant; tamen, quia tot annis variè ibi bellatum erat, multæque clades acceptæ, velut ex insperato immensum gaudium fuit: et, priusquam senatus decerneret, plena omnia templa Romanarum matrum, grates Diis agentium, erant. Senatus in quatriduum, quot dierum nullo antè bello, supplicationes decernit. Adventus quoque dictatoris, omnibus ordinibus obviùm effusis, celebratior, quam ullius unquam antea fuit: triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maximè conspectus ipse est, curru equis albis juncto ur bem invectus: parumque id non civile modò, sed humanum etiam, visum. Jovis Solisque equis æquiparari dictatorem, in religionem etiam trahebant: triumphusque ob eam unam maximè rem clarior, quàm gratior, fuit. Tum Junoni reginæ templum in Aventino locavit., dedicavitque Matutæ matii; atque, his divinis humanisque rebus gestis, dictaturâ se abdicavit. Agi deinde de Appollinis dono cœptum; cui se decumam vovisse prædæ partem quum diceret, Camillus.pontifices solvendum religione populum censerent; haud facilè inibatur ratio jubendi referre prædam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur; tandem eò, quod levissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, quum sibimet ipse prædam æstimâsset suam, decumæ, pretium partis in publicum deferret: ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine Dei, ex diguitate populi Romani fieret. Ea quoque collatio plebis animos à Camillo alienavit. Inter hæc pacificatum legati à Volscis et quis venerunt; impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino belloacquiesceret civitas, quam quòd digni peterent.

XXIV. Vejis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios. Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum, K. Fabium Am-bustum tertiùm, L. Furium Medullinum quintum, Q. Servilium tertiùm. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas forte evenit; ab iis non urbes vi aut operibus tentatæ, sed ager est depopulatus, prædæque rerum agres

tium actæ ; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agre relictum. Ea clades Capenatem populum subegit; pax petertibus data. In Faliscis bellum restabat. Romæ interim multiplex seditio erat: cujus leniendæ causâ coloniam in Volscos, quò tria millia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant : triumvirique ad id creati terna jugera et septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni cœpta; quia spei majoris avertendæ solatium objectum censebant. Cur enim relegari plebem in Volscos, quum pulcherrima urbs Veji agerque Vejentanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romæ, vel situ, vel magnificentiâ publicorum privatoremque tectorum ac locorum, præponebant; quin illa quoque actio movebatur, quæ post captam utique Romam à Gallis celebratior fuit, transmigrandi Vejos. Ceterûm, partim plebi,partim senatui destinabant habitandos Vejos; duasque urbes communis reipublicæ incoli à populo Romano posse. Adversus quæ quum optimates ita tenderent, ut "morituros se citiùs," dicerent "in conspectu populi Romani, quàm quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse, quid in duabus fore? Victamne ut quisquam victrici patriæ præferret? sineretque majorem fortunam captis esse Vejis, quàm incolumibus fuerit? Postremò, se relinqui à civibus in patria posse: ut relinquant patriam atque cives, nullam vim unquam subacturam; et te Sicinium," (is enim ex tribunis plebis rogationis ejus lator erat) "conditorem Vejos sequantur, relicto Deo Romulo, Dei filio, parente et auctore urbis Romæ."

XXV. Hæc quum fœdis certaminibus agerentur,, (nam partem tribunorum plebis Patres in suam sententiam traxerant) nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quàm quòd, ubi rixæ committendæ causâ clamor ortus esset, principes senatûs, primi tarbæ offerentes se, peti, feriri, atque occidi jubebant; ab horum ætatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia iræ obstabat; Camillus identidem omnibus locis concionabatur: "Haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quæ, damnata voti, omnium rerum potiorem curam, quàm religione se exsolvendi, habeat. Nihil de collatione dicere, stipis veriùs, quàm decumæ ; quandò eâ se quisque privatim obligaverit, iiberatus sit populus. Enimvero, illud se tacere, suam conscientiam non pati: quòd ex ea tantùm præda, quæ rerum moventium

« PoprzedniaDalej »