Obrazy na stronie
PDF
ePub

notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt; et cum inimicis quoque benignè ac comiter sermones habitos, jurgiis ac litibus temperatum; vinctis quoque dempta in eos dies vincula: religioni deinde fuisse ; quibus eam opem Dii tulissent, vinciri. Interim ad Vejos terror multiplex fuit; tribus in unum bellis collatis; namque eodem, quo antea, modo circa munimenta, quum repentè Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. Ante omnia adjuvit memoria damnationis Sergii ac Virginii; itaque majoribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductæ copiæ Capenates, in vallum Romanum versos, ab tergo aggrediuntur. Inde pugna cœpta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportunè facta avertit; repulsos deinde insecati victores ingentem ediderunt cædem. Nec ita multo pòst jam palantes, veluti fortè oblati, populatores Capenatis agri reliquias pugnæ absumpsere et Vejentium refugientes in urbem multi ante portas cæsi, dum præ metu, ne simul Romanus irrumperet, objectis foribus extremos suorum exclusere.

XIV. Hæc eo anno acta. Et jam comitia tribunorum militum aderant, quorum propè major Patribus, quàm belli, cura erat; quippe non communicatum modò cum plebe, sed propè amissum, cernentibus summum imperium. Itaque clarissimis viris ex composito præparatis ad petendum, quos prætereundi verecundiam crederent fore, nihilominus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes, non homines modò, sed Deos etiam, excipiebant; in religionem vertentes comitia biennio habita: priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam: proximo non prodigia, sed jam eventus, pestilentiam agris urbique illatam haud dubiâ irâ Deûm: quos pestis cjus arcendæ causâ placandos esse, in libris fatalibus inventum sit. Comitiis, auspicatò quæ fierent, indignum Diis visum honores vulgari, discriminaque gentium confundi. Præterquam majestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, L. Valerium Potitum quintùm, M. Valerium Maximum M. Furium Camillum tertiùm, L. Furium Medullinum tertium, Q. Servilium Fidenatem iterum, Q. Sulpicium Camerinum iterum. His tribunus ad Vejos nihil admodum memorabile actum est; tota vis in populationibus fuit. Duo summi

imperatores, Potitus à Faleriis, Camillus à Capena, prædas ingentes egere, nullâ incolumi relictâ re, cui ferro aut igni noceri posset.

XV. Prodigia interim multa nunciari; quorum pleraque, et quia singuli auctores erant, parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea procurarent, aruspices non erant ; in unum omnium curæ versæ sunt, quòd lacus in Albano nemore sine ullis cœlestibus aquis, causave qua alia, quæ rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit. Quidnam eo Dii portenderent prodigio, missi sciseitatum oratores ad Delphicum oraculum: sed proprior interpres fatis oblatus senior quidam Vejens, qui, inter cavillantes in stationibus ac custodiis milities Romanos Etruscosque, vaticinantis in modum cecinit, "Priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret, nunquam potiturum Vejis Romanum." Quod primò, velut temere jactum, sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est; donec unus ex statione Romana percunctatus proximum oppidanorum (jam per longinquitatem belli commercio sermonum facto) quisuam is esset, qui per ambages de lacu Albano jaceret? postquam audivit aruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione, si operæ illi esset, consulere velle, ad colloquium vatem elicuit.Quumque progressi ambo à suis longiùs essent inermes, sine ullo metu; prævalens juvenis Romanus senem infirmum, in conspectu omnium raptum, nequicquam tumultuantibus Etruscis, ad suos transtulit; qui quum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus, quidnam id esset, quod de lacu Albano docuisset, respondit: "Profectò iratos Deos Vejenti populo illo fuisse die, quo sibi eam mentem objecissent, ut excidium patriæ fatale proderet; itaque, quae tum cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec, ut indicta sint, revocare posse; et tacendo forcitan, quæ Dii immortales vulgari velint, haud minus, quam celanda effando, nefas contrahi.Sic igitur libris fatalibus, sic disciplinâ Etruscâ traditum esse, ut quando aqua Albana abundâsset, tum, si eam Romanus ritè emisisset, victoriam de Vejentibus dari; antequam id fiat, Deos monia Vejentium deserturos non esse." Exsequebatur inde, quæ solennis derivatio esset. Sed auc-. torem levem, nec satis fidum super tanta re Patres rati, de crevere, legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.

XVI. Priusquam à Delphis oratores redirent, Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate, L. Julius Iulus, L. Furius Medullinus quartùm, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius, magistratum inierunt.Eo anno Tarquinienses novi hostes exorti; quia simul multis bellis, Volscorum ad Anxur, ubi præsidium obsidebatur, Equorum ad Lavicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Vejenti quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus Patrum ac plebis; inter hæc locum injuria rati esse, prædatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt; aut enim passuros inultam eam iujuriam Romanos, ne novo bello se onerarent: aut exiguo, eoque parum valido, exercitu persecuturos. Romanis indignitas major quam cura, populationis Tarquiniensium fuit ; eo nec magno conatu suscepta, nec in longum dilata res est; A. Postumius et L. Julius non justo delectu, (etenim ab tribunis plebis impediebantur) sed propè voluntariorum, quos adhortando incitaverant, coactâ manu, per agrum Cæretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes à populationibus gravesque prædâ Tarquinienses oppressere; multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis; et, receptis agrorum suorum spoliis, Romam revertuntur. Biduum ad recognoscendas res datum dominis: tertio incognita (erant autem e pleraque hostium ipsorum) sub hasta veniere: quodque inde redactum, militibus est divisum. Cetera bella, maximéque Vejens, incerti exitûs erant. Jamque Romani, desperatâ ope humana, fata et Deos spectabant, quum legati ab Delphis venerunt, sortem oraculi afferentes, congruentem responso captivi vatis. "Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis, dissipatamque rivis extingues. Tum tu insiste audax hostium muris; memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his, quæ nunc panduntur, fatis victoriam datam. Bello perfecto, donum amplum victor ad mea templa portato: sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut assolet, facito."

XVII. Ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militem Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac Deos ritè placandos cœpere. Inventumque tandem est, ubi neglectas ceremonias intermissumve solenne Dii arguerent; nihil profectò aliud

esse, quàm magistratus, vitio creatos, Latinas sacrumque in Albano monte non ritè concepisse. Unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur, et interregnum iniretur.Ea ita facta sunt ex senatusconsulto. Interreges tres deinceps fuere, L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus. Nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis, donec convenisset priùs, "ut major pars tribunorum militum ex plebe crearetur." Quæ dum aguntur, concilia Etruriæ ad fanum Voltumnæ habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis, ut Vejos communi animo consilioque omnes Etruriæ populi ex obsidione eriperent, responsum est: "antea se id Vejentibus negâsse, quia, unde consilium non petîssent super tanta re, auxilium petere non deberent; nunc jam pro se fortunam suam illis negare; maximè in ea parte Etruriæ. Gentem invisitatam, novos accolas Gallos esse, cum quibus nec pax satis fida, nec bellum pro certo sit; sanguini tamen nominique et præsentibus periculis consanguineorum id dari, ut, si qui juventutis suæ voluntate ad id bellum eant, non impediant." Eum magnum advenisse hostium numerum, fama Romæ erat; eoque mitescere discordiæ intestinæ metu communi, ut fit, cœptæ.

præ

XVIII. Haud invitis Patribus P. Licinium Calvum rogativa tribunum militum non petentem creant, moderationis expertæ in priore magistratu virum, ceterùm jam tum exactæ ætatis omnesque deinceps ex collegio ejusdem anni refici apparebat, L. Titinium, P. Mænium, P. Mælium, Cn. Genucium, L. Atilium: qui priusquam renunciarentur, jure vocatis tribubus permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba fecit; "Omen concordiæ, Quirites, rei maximè in hoc tempus utili, memoriâ nostri magistratûs vos his comitiis petere in insequentem annum video. Si collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos, me jam non eundem, sed umbram nomenque P. Licinii relictum videtis; vires corporis affectæ, sensus oculorum atque aurium. hebetes, memoria labat, vigor animi obtusus. En vobis," inquit, "juvenem," filium tenens, "effigiem atque imaginem ejus, quem vos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. Hunc ego, institutum disciplinâ meâ, vicarium pro me reipublicæ do dicoque. Vosque quæso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti, meisque pro eo adjectis precibus, mandetis." Datum id petenti patri;

filiusque ejus P. Licinius tribunus militum, consulari potestate cum iis, quos suprà scripsimus, declaratus. Titinius Genuciusque tribuni militum, profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum majore animo gerunt, quàm consilio, præcipitavere in insidias. Genucius, morte honestâ temeritatem luens, ante signa inter primores cecidit. Titinius, in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis, aciem restituit; nec se tamen æquo loco hosti commisit. Plus ignominiæ erat, quàm cladis, acceptum ; quæ propè in cladem ingentem vertit; tantum inde terroris non Romæ modò, quò multiplex fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Vejos. Agrè ibi miles retentus à fuga est, quum pervasisset castra rumor, ducibus exercituque caso, victorem Capenatem ac Faliscum Etruriæque omnem juventutem haud procul inde abesse. His tumultuosiora Romæ, jam castra ad Vejos oppugnari, jam partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant ; concursumque in muros est, et matronarum, quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis facta; precibusque ab Diis petitum, ut exitium ab urbis tectis templisque ac manibus Romanis arcerent, Vejosque eum averterent terrorem, si sacra renovata ritè, si procurata prodigia essent.

XIX. Jam ludi Latinæque instauratæ erant: jam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Vejosque fata appetebant, Igitur, fatalis dux ad excidium illius urbis servandæque patriæ, M. Furius Camillus dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Omnia repentè mutaverat imperator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. Omnium primùm in eos, qui à Vejis in illo pavore fugerant, more militari animadvertit, effecitque, ne hostis maximè timendus militi esset; deinde, indicto delectu in diem certam, ipse interim Vejos ad confirmandos militum animos intercurrit: inde Romam ad scribendum novum exercitum redit, nullo detrectante militiam. Peregrina etiam juventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum, venere: quibus quum gratias in senatu egisset dictator, satis jam omnibus ad id bellum paratis, ludos magnos ex senatusconsulto vovit Vejis captis se facturum; ædemque Matutæ matris refectam dedicaturum, jam antè ab rege Ser. Tullio dedicatam. Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione homis num majore, quàm spe, in agro primùm Nepesino cum Fa

« PoprzedniaDalej »