Obrazy na stronie
PDF
ePub

ons atque obediens sit. Quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, savere vos magis, et, quantum in vobis esset, indulgere potiùs comitati Patrum atque obsequio plebis opportuit? quæ si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit, maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?

IV. "Atque ego, hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infectâ re à Vejis exercitum noluerunt, non utile solùm, sed etiam necessarium fuerit, post ea disseram: nunc de ipsa conditione dicere militantium libet. Quam orationem, non apud vos solùm, sed etiam in castris, si habeatur, ipso exercitu disceptante, æquam arbitror videri posse; in qua si mihi ipsi nihil, quod dicerem, in mentem venire posset, adversariorum certè orationibus contentus essem. Negabant nuper, danda esse æra militibus, quia nunquam data essent; quonam modo igitur nunc indignari possunt quibus aliquid novi adjectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione injungi ? nusquam nec opera sine emolumento, nec emolumentum ferme sine impensa opera est; labor voluptasque, dissimillima naturâ, societate quadam inter se naturali sunt juncta. Molestè antea ferebat miles, se suo sumptu operam reipublicæ præbere : gaudebat idem, partem anni se agrum suum colere; quærere, unde domi militiæque se ac suos tueri posset. Gaudet nunc, fractui sibi rempublicam esse, et lætus stipendium accipit, æquo igitur animo patiatur, se ab demo, ab re familiari, cui gravis impensa non est; paulo diutiùs abesse. An, si ad calculos eum respublica vocet, non meritò dicat? annua æra habes, annuam operam ede. An tu æquum censes, militiâ semestri solidum te stipendium accipere?" Invitus in hac parte orationis, Quirites, moror: sic enim agere debent, qui mercenario milite utuntur; at nos tanquum cum civibus agere volumus: agique tanquam cum patria nobiscum aquum censemus. Aut non suscipi bel lum opportuit; aut geri pro dignitate populi Romani, et perfici quam primum oportet. Perficietur autem, si urgemus obsessos: si non antè abscedimus, quàm spei nostræ finem captis Vejis imposuerimus. Si, Hercules, nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam nos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Græcia: quàm procul ab domo? quot terras, quot maria distans ? nos intra vicesimum lapidem, in conspectu propè urbis postræ, annuam oppugnationem perferre

piget; scilicet, quia levis causa belli est, nec satis quidquam justi doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet. Septies rebellârunt, in pace nunquam fida fuerunt: agros nostros millies depopulati sunt: Fidenates deficere à nobis coëgerunt: colonos nostros ibi interfecerunt: auctores fuere contra jus gentium cædis impiæ legatorum nostrorum Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur: res repetentes legatos nostros, haud procul afuit, quin violarent.

V. "Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam justum odium nihil movet, ne.illa quidem, oro vos, movent? Operibus ingentibus septa urbs est, quibus intra muros coërcetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello. Si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet, illos, non à cupiditate solùm ulciscendi, sed etiam necessitate impositâ ex alieno prædandi, quum sua amiserent, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostras accipimus. Quid? illud, quod propriè ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis quum stipendium extorquere voluerint, nunc consultum repentè volunt, quale est? Vallum fossamque, if gentis utramque rem operis, per tantum spatii dixerunt: castella primò pauca, postea, exercitu aucto, creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modò, sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere. Quid turres, quid vineas testudinesque et ali-. um oppugna darum urbium apparatum loquar? quum tantum laboris exhaustum sit, et ad finem jam operis tandem perventum; relinquendane hæc censetis, ut ad æstatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor? Quanto est minus opera tueri facta, et instare, et perseverare, defungique curâ? Brevis enim profectò res est, si uno tenore peragitur, nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus; loquor de opere, et de temporis jactura. Quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos hæc tam crebra Etruriæ consilia de mittendis Vejos auxiliis patiuntur? Ut nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant missaros: quantum in illis est, capere Vejos licet; quis est, qui spondeat, eundem, si differtur bellum, animum postes fore? quum, si laxamentum dederis, najor frequentiorque legatio itura sit: quum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Vejis, spatio interposito maturi possit, vel consensu civitatis, ut eo re

concilient Etruriæ animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit. Videte, quot res, quam inutiles, sequantur illam viam consilii: jactura operum tanto labore factorum, vastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Vejente concitatum. Hæc sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule, dissimilia, ac si quis ægro, qui, curari se fortiter passus, extemplo convalescere possit, sibi gratià præsentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.

VI. Si, me Dius Fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certè militæ plurimum intererat, insuescere militem nostrum, non solùm paratâ victoriâ frui; sed, si res etiam lentior sit, pati tædium, et quamvis seræ spei exitum exspectare; et, si non sit æstate perfectum bellum, hiemem opperiri; nec, sicut æstivas aves, statim autumno tecta ac recessum circumspicere. Obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet ? Adeóne effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeò molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut, tanquam navalle bellum, tempestibus captandís et observando tempore anni, gerant, non æstus, non frigora pati possint? Erubescant profectò si quis eis hæc objiciat; contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se juxta hieme atque æstate bella gerere posse: nec se patrocinium mollitiæ inertiæque mandasse tribunis, et meminisse, hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis majores suos creâsse. Hæc virtute militum vestrorum, hæc Romano nomine sunt digna, non Vejos tantùm, nec hoc bellum intueri, quod instat; sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quærere. An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis ? utrùm tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cujus si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat? an hic sit terror nominis nostri, ut exercitum Romanum non tædium longinquæ oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli, quàm victoriam, noverit; nec impetu potiùs bella, quàm perseveranti, gerat? que in omni quidem genere militiæ, maximè tamen in obsidendis urbibus, necessaria est; quarum plerasque, munitionibus ac naturali situ

inexpugnabiles, fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat: sicut Veje, expugnabit; nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romæ invenerint præsidia Vejentes, quæ nequicquam in Etruria quærunt. An est quicquam, quod Vejenfibus optatum æquè contingere possit, quàm ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? At, hercule, apud hostes tanta modestia est, ut non obsidionis tædio, non denique regni, quicquam apud eos novatum, sit; non negata auxilia ab Etruscis irritaverint animos; morietur enim extemplo, quicunque erit seditionis auctor; nec cuiquam dicere ea licebit, quæ apud vos impune dicuntur. Fustuarium meretur, qui signa relinquit, aut præsidio decedit. Auctores signa relinquendi, et deserendi castra, non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus, palam in concione audiuntur; adeò quicquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendæ patriæ dissolvendæque reipublicæ est, assuêtis æqui audire; et, dulcedine potestatis ejus capti, quælibet sub ea scelera latere sinitis. Reliquum est, ut, quæ hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant, et exercitus corrumpant, ducibusque parere non patiantur: quoniam ea demum Romæ libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores majorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiæ."

VII. Par jam etiam in concionibus erat Appius tribunis plebis; quum subitò, unde minimè quis crederet, accepta calamitas apud Vejos et superiorem Appium in causa, et concordiam ordinum majorem ardoremque ad obsidendos pertinaciùs Vejos fecit. Nam quum agger promotus ad urbem, vineæque tantùm non jam injunctæ manibus essent, dum opera interdiu fiunt intentiùs, quam nocte custodiuntur, patefactâ repentè portâ, ingens multitudo, facibus maxim armata, ingens conjecit: horæque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit: multique ibi mortales nequicquam opem ferentes, ferro ignique absumpti sunt. Quod ubi Romam est nunciatum, mœstitiam omnibus, senatui curam metumque injecit, ne tum verò sustineri nec in urbe seditio, nec in castris pos set, et tribuni plebis velut ab se victæ reipublicæ insultarent: quum repentè, quibus census equester erat, equi publici nor erant assignati, consilio priùs inter sese habito, senatum adeunt; factâque dicendi potestate, "equis se suis stiper dia facturos" Fromittunt. Quibus quum amplissimis

verbis gratiæ ab senatu actae essent, famaque ea forum atque urbem pervasisset, subitò ad cutiam concursus fit plebis. “Pedestris ordinis se," aiunt, "nunc esse, operamque reipublicæ extra ordinem polliceri, seu Vejos, seu quò aliò ducere velint; si Vejos ducti sint," negant, "se inde priùs, quàm captà urbe hostium, redituros esse." Tum verò jam superfundenti se lætitiæ vix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio, laudari jussi; neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiæ continebatur senatus: sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem, in comitio stantem, voce manibusque significare publicam lætitiam. Beatam urbem Romanam, et invictam, et æternam illâ concordiâ dicere: laudare equites, laure pleḥem, diem ipsum laudibus ferre: victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. Certatim Patribus plebique manare gaudio lacrime; donec, revocatis in curiam Patribus, senatusconsultum factum est, "Ut tribuni militares, concione advocatâ, peditibus equitibusque gratias agerent; memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fere; placere autem, omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam æra procedere" et equiti certus numerus æris est assignatus. Tum primùm equis merere equites cœperunt. Voluntarius ductus exercitus Vejos non amissa modò restituit opera, sed nova etiam instituit; ab urbe commeatus intentiore, quam antea, subvehi curâ; ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.

VIII. Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L. Virginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum, M. Sergium iterum; his tribunis, dum cura omnium in Vejens bellum intenta est, neglectum Anxuri præsidium vocationibus militum, et Volscos mercatores vulgò receptando, proditis repentè portarum custodibus, oppressum est; minus militum periit, quia præter ægros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur. Nec Vejis meliùs gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum, quàm adversus hostes animi, habuerunt: et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum. Hi duo Etruriæ populi, quia proximi regione erant, devictis Vejis, bello quoque Romano se proximos fore credentes; Falisci propriâ etiam causâ infesti, quòd Fidenati bello se jam antea immiscue

« PoprzedniaDalej »