Obrazy na stronie
PDF
ePub

um de publico statuit; virginitate aliisque ceremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen; cœlestiaque arma, quæ ancilla appellantur, ferre, ac per urbem ire canantes carmina cum tripudiis solennique saltatu, jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus ad quæ templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cætera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit; ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò ceremonias, sed justa quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur; ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis quæ suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine omni à vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occupate erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœléste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac poenarum metu, civitatem regerent; et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarant; tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad solicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aquâ ; quò quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congres sum Deæ, inferebat, Camœnis eum lucum sacravit; quòd elarum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit; ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quàm regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, eivitatem auxerunt. Romulus septem et triginta reg

navit annos: Numa tres et quadraginta. Tam valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etam Romulo fuit; tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Fortè evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Alba; utrinque legati ferè sub idem tempus ad res repetandas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent; satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta; excepti hospitio ab Tullo blandè ac benigné, comiter regis convivium celebrant: tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant; hæc renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primùm purgando terunt tempus. "Se invitos quicquam, quod minùs placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi; res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos." Ad hæc Tullus. "Nunciate, inquit, regivestro, regem Romanum Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli."

XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summâ ope parabatur, civili similimum bello, proprè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit; quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in ag rum Romanum impetum fecere; castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuftetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bel

lum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum; ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nunciare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire,ea se allaturum quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quàm ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit; exeunt contrà et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus; "Injurias, et non reditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audîsse videor; nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre; sed, si vera potiùs quàm dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte, an perperam, interpretor; fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim. Etrusca res quanta circa nos teque maximè sit, quò propiores vos, hoc magis scis. Multum illi terrâ, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos dii amant, quoniam, non contenti libertate certâ, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utrí utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit." Haud displicet res Tullo, quanquam tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materi

am.

XXIV. Fortè in duobus tum exercitibus erant trigemeni fratres, nec ætate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utròque trahunt; plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, cæterùm eo

66

dem modo omía, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem, Tullum ita rogavit. "Jubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani fœdus ferrire ?" jubente rege," Sagmina," inquit, "te, Rex, posco." Rex ait, "Puram tollito." Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit; postea regem ita rogavit. Rex, facisne me tu regium nuncium populi Ro mani Quiritium? vasa, comitesque meos ?" Rex respondit. "Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." Fecialis erat M. Valerius, patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capellosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœdus; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis. "Audi," inquit, “Jupiter; audi pater patrate populi Albani; audi tu populus Albanus; ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerâve recitata sunt sine dolo malo, utique ea hîc hodie rectissimè intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet, Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito; ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque." Id ubi dixit, porcun saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV, Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, "Deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus," feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Confederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quần curæ, expertes; quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum: itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spetaculum animo intenduntur. Datur signum; infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patrie fortuna, quam ipsi fecissent. Út primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horor ingens spectantes perstringit, et, neutrò inclinatâ spe, torbebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantùm corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera

quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt; ad quorum casum quum conclamâsset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequa quam par, sic adversus singulos ferox; ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantom spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum resiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse; in eum magno impetu rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat; tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, romani adjuwant militem suum : et ille defungi prælio festinat. Priùs itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque, æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares, alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant, alter fessun vulnere, fess m cursu trakens corpus,victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti; nec illud prælium fuit. Romanus exsultans," Duos," inquit, "fratrum manibus dedi, tertium causæ belli hujusce, ut konianus Albano imperet, dabo." Malè sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit: jacencem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt: eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulchra extant, quo quisque loco cecidit; duo Romana uno loco propiùs Albam, tria Albana Romam versus sed distantia locis, et ut pugnatum est.

XXVI. Friusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex fædere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in arn is habeat, usurum se eorum operâ, si bellum cum Vejentibus foret; ita exercitus inde doncs abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia præ se gerens: cui soror virgo, qua desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sporsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebilite nonine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveri animun con ploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis incre

« PoprzedniaDalej »