Obrazy na stronie
PDF
ePub

invasere; ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu cœdes pariter fugientium ac resistentium armatorum atque inermium fuit; cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire; quum pronunciatum repentè, ne quis præter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis; quorum ad duo millia et quingenti vivi capiuntur; à cetera præda Fabius militem abstinuit, donec college venirent; ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos à præsidio ejus loci avertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortunâ opulentum tres exercitus diripuere; eaque primùm benignitas imperatorum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium maximè tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

LX. Nihil acceptum unquam à plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse, prensatasque exeuntium manus, et Patres verè appellatos; affectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Quum commoditas juvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicæ esset; tum, quod ultro sibi oblatum esset, non à tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinum lætitiæ concordiæque soli expertes, negare, "Tam id lætum Patribus universis nec prosperum fore, quam ipsi crederent, consilium specie prima melius fuisse. quàm usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos; neque, id etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus jam emerita stipendia essent, maliore conditione alios militare, quàm ipsi militâssent; et eosdem in sua stipendia impensas fecisse, et in aliorum facere." His vocibus moverunt partem plebis; postremò, indicto jam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. Patres bene cœptam rem persevarenter tueri; conferre ipsi primi; et, quia nondum argentum signatum erat æs grave plaustris quidam ad ærarium convehentes, speci

osam etiam collationem faciebant. Quum senatus summâ fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt; quos quum et à Patribus collaudari, et à militari ætate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repentè, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum : et, lege perlatâ de indicendo Vejentibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Vejos duxere. LXI. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Julius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Æmilius Mamercinus.Ab his primùm circumsessi Veji sunt; sub cujus initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnæ frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universæ tuendi Vejentes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitûsque ad Volscum avocatâ bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertiùm, M. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Natium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnæ fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri cœpta; inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi; præterqui arcem cetera capta; in arcem munitam naturâ globus armatorum concessit. Infra arcem cæsi captique multi mortales; arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loc satis præsidii habebat aut spem dabat deditionis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto; tædioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset; ab eo milites per locum arduum accepti cepere; à quibus quum custodes trucidarentur, cetera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem venit. Dirutâ et arce et urbe Artenâ, reductæ legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Vejos conversa est; proditori, præter libertatem, duarum familiarum bona in præmium data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Vejentium, non Volscorum, fuisse credant. Præbet errorem, quòd ejusdem nominis urbs inter Cære atque Vejos fuit; sed eam reges Romani delevere, Cæretumque, non Vejentium, fuerat. Altera hæc nomine eodem in Volsco agro fuit, cujus excidium est dictum.

LIBER QUINTUS.

EPITOME.

II. &c. IN obsidione Vejorum hibernacula militibus facta sunt; ea rès, quum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit, querentium non dari plebi nec per hiemem militiæ requiem. VII. Equites tum primùm equis suis mere cœperunt. XV. Quum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus captus est. XIX. XX. XXI. Furius Camillus dictator decem annos obsessos Vejos cepit: XXII. Simu lacrum Junonis Romam transtulit: XXIII. Decimam partem prædæ Delphos Apollini misit. XXVII. Idem tribunus militum, quum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit: statimque deditione factâ, Faliscorum victoriam justitiâ consectus est. XXXI. Quum alter ex eensoribus C. Julius decessisset, in locum ejus M. Cornelius suffectus est; nec id postea factum est: quoniam eo lustro à Gallis Roma capta est. XXXII. Furius Camillus, quum ei dies à L. Appuleio tribuno plebis dicto esset, in exsilium abiit. XXXIII. &c. Quum Senones Galli Clusium obsiderent, et legati, à senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem, pugnantes contra Gallos in acie Clusinorum stetissent; hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, XXXVIII. XXXIX. &c. fusisque ad Alliam flumen Romanis, cepere urbem, præter Capitolium, in quod se juventus contulerat: XLI. Majores natu, cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis ædium sedentes, occiderunt. XLVII. Et quum per aversam partem Capitolii jam in summum evasissent, proditi clangore anserum, M. Manlii præcipuè operâ dejecti sunt. XLVIII. Coactis deinde propter famem Romanis descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent; XLIX. Furius Camillus, dictator ab. sens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit, ceeiditque. L. Edes Ajo Locutio facta: quo loco ante urbem captam vox audita erat, "adventare Gallos." Dictum est, ad Vejos migrandum esse propter incensam et dirutam urbem. LI, &C. Quod consilium Camillo auctore discussum est. LV. Movit populum voc:s quoque omen ex centurione auditæ, qui, quum in forum venisset, manipulariis suis dixerat, "Sta miles; hic optime manebimus."

I. PACE alibi partâ, Romani Vejîque in armis erant tantâ irâ odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longè diversâ ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea creati, M. Æmilius Mamercinus iterum, L. Valerius Potitus tertiùm, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Julius Iulius, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus. Vejentes contrà

tædio annuæ ambitionis, quæ interdum discordiarum causa erat, regem creavere. Offendit ea res populorum Etruriæ animos, non majore odio regni, quàm ipsius regis; gravis jam is antea genti fuerat opibus superbiâsque, quia solennia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset : quum obiram repulsæ, quòd suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei prælatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repentè abduxit.Gens itaque, ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quòd excelleret arte collendi eas, auxilium Vejentibus negandum, donec sub rege essent, decrevit; cujus decreti suppressa fama est Vejis propter metum regis; qui, à quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctorem, habebat. Romanis etsi quietæ res ex Etruria nunciabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari afferebatur, ita muniebant, ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa: aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua fortè inde venirent, obstruebatur.

II. Quum spes major imperatoribus Romanis in obsidi one, quam in oppugnatione, esset; hibernacula etiam, res nova militi Romano, ædificari cœpta: consiliumque erat, hiemando continuare bellum; quod postquam tribunis plebis, jamdiu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in concionem prosiliunt, sollicitant plebis, animos, "Hoc illud esse" dictitantes, "quòd æra militibus sint constituta; nec se fefellisse, id donum inimicorum veno illitum fore. Venisse libertatem plebis: remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab republica juventutem, jam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere, ac domos et res invisere suas. Quam putarent continuatæ militæ causam esse? nullam profectò aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam juvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset.Vexari præterea et subigi multo acriùs, quàm Vejentes; quippe illos hiemen sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes: militem Romanum in opere ac labore, nivibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio, quæ omnium bellorum terrâ marique sit quies, arma deponentem. Hoc neque ante reges, neque tribuniciam potestatem, creatam superbos illos consules, neque triste dictatoris imperium, neque importunos decemvi ros injunxisse servitutis, ut prennem militiam facerent, quod

tribuni mlitum in plebe Romana regnum exercerent. Quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui proconsu larem imaginem tam sævam ac trucem fecerint ? Sed id ac cidere haud immeritò; non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. Antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos; nunc jam octojuges ad imperia obtinenda ire; et ne in turba quidem hæ rere plebeium quem quam: qui, si nihil aliud, admoneat collegas; liberos, et cives eorum, non servos, militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat: et aliquo tempore anni parentes liberosque ac conjuges invisere, et usurpare libertatem, et creare magistratus." Hæc, taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum à collegis ad tribunicias seditiones comprimendas; virum imbutum jam ab juventa certaminibus plebeiis: quam auctorem aliquot annis antè fuisse memoratum est, per collegarum intercessionem, tribuniciæ potestatis dissolvendæ.

III. Is tum jam, non promptus ingenio tantùm, sed ust etiam exercitatus, talem orationem habuit: "Si unquam dubitatum est, Quirites, utrùm tribuni plebis vestrâ, an suâ, causâ seditionem semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; et quum lætor, tandem longi erroris vobis finem factum esse, tum, quòd secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis, et propter vos reipublicæ gratulor. An est quisquam, qui dubitet, nullis injuriis vestris, si quæ fortè aliquando fuerunt, unquam æquè, quam munere Patrum in plebem, quum æra militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? quid illos aliud aut tum timuisse creditis, aut hodie turbare velle, nisi concordiam ordinum, quam dissolvendæ maximè tribuniciæ potestatis rentur esse ? Sic, her cule, tanquam artifices improbi, opus quærunt: qui et semper ægri aliquid esse in republica volunt, ut sit, ad cujus curationem à vobis adhiebantur. Utrùm enim defenditis, an impugnatis plebem? utrùm miltantium adversarii estis, an causam agitis? nisi fortè hoc dictis. Quicquid Patres faciant, displicet;" sive illud pro plebe, sive contra plebem est. Et, quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse, pariterque in iis benificio ac maleficio abstineri æquum censent; sic vos interdictis Patribus commercio plebis; ne nos comitate ac munificentiâ nostrâ provocemus plebem, nec plebs nobis dicto audi

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »