Obrazy na stronie
PDF

ter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertimacis sententiæ ; séd, quum belli necessitates non expectent humana consilia, pótiorem sibi collegarum grati3 rempublicam fore : et, si haneat in sententiâ senatus, dictatorem nocte proximâ dicturum ; ac, si quis intercedat senatasconsultò, auctoritate se fore contentum.” Quo facto, quum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto, ipse ab eo magister equltum creatus exemplo fuitcollegas eümque intuentibus, quìm gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus Essent. Bellùm hauël memorabile fuit; uno atque eo facili proelio cæsi ad Antium hostes ; victor exercitus depopülatus Volscum agrum ; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum ; atque in eo tria millia hominum capta, ceteris Volscis intra moenia compulsis, nec defendentibus agros,— Dictator, bello ita gesto, ut tantùm non defuisse fortunæ videretur, felicitate, quùm gloriâ, major in urbem rediit, umagistratuque se abdicavit. Tribuni militum, mentiohe nu!là comitiorum consularium habitâ (credo ob iram dictatoris creati) tribunorum militum comitia edixerunt. Tum verô gravior cura Patribus incessit; quippe quum prodi causam ab suis cernerent. Itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatus, omnium, etiam dignorum, tædium fecerant; sic tum, primoribus Patrum splendóre grati^que ad petendum præparatis, omnia loca obtinuere ; ne cui plebeio aditus esset. ' Quatuor creati sunt, onynes jam funëti eo honore, I.. Furius Medullinus, C. Valerius Potitus, N. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala ; hic refectus continuato nonore, quum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unicâ Å. partum. LVIII. Eo anno, quia tempus indüciarum cum Vejenti , populo exierat, per legatos fécialesque res repeti coefitæ ; guibus venientibus ad finem legatio Vejentium'obviàm fuit. Petiere, ne priùs, quàm ipsi sénatum "Romanum adissent, Vejos iretur ; ab senatu impetratum, quia discordiâ intestinâ laborarent Vejentes, ne res ab iis repeterentur; tantum abfuit, ut ex incommodo alieno sua océa$io peterétur. Et in Volscis accepta clades, amisso Verrugine præsidio; ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, quumfi precantibus opem militibus, qui ibi à Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab regenti cæde palati ad prædandum hostes opprimerentur. Tarditatis causa in senatu magis fuit, quìa

in tribunis; qui, quia summâ vi restare nunciabantur, pa- ' rum cogitaverunt, nullâ virtute superari humanarum viriüm modum. . Fortissimi milites non tamen, nec vivi, nec post mortem, inulti fuere. Insequenti anno, P. et Cn. Cornéliis Cossis, N. Fabio Ambusto, D. Valerio Potito, tribunis militum consulari potestate, Vejens bellum motum ob superbum responsum Vejentis senatùs; qui legatis repetentibus £es, ni facesserent properè urbe finibusque, datüros, quod ILars Tolumnius dedisset, responderi jussit; id Pàtres aegrè passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Vejentibus primo quoque die ad populum ferrent. Quod ubi primò promulgatum est, fremére juventus, “Nondum debéllatum cum Volscis esse; modò duo præsidia occidione occisa, et cum periculo retineri. Nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et, tanquam pœniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnen Etruriam sit concitaturus.” Hæc suâ spónte agitata; insuper tribuni plebis accendufit; “ Maximum bellum Patribus cum plebe esse” dictitant; ** eam de industria vexandam militiâ trucidandamque hostibus objici; eam pro£ul urbe haberi atque ablegari, ne domi perTotium memor libertatis coloniarumque, aut agri publici, aut suffragii liberè ferendi consilia agitet;" prënsäntesque veteranos, stipendia cujusque et vulnera ac cicatrices numerabant ; * quid jam integri esse in corpore, loci ad nova vulnera accipienda? quid super sanguinis, qui dari pro republica posset?” rogitantes. Hæc quum in sermonibus concionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferendæ legis; quam, si subjecta invidiæ esset, antiquari apparebat. LlX. Interim tribunò§ militum in Volscum agrum ducefe exercitum placuit. Cn. Cornelius unus Romæ relictus. Tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse, nec commissuros se prœlio apparuit, tripartitò ad devastandos fines discessere. Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacunque ingessere, latè popülati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabiis, quod maximè petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione acgessit. Anxur fuit, quæ nunc Tarracinæ sunt; urbs prona in paludes ; ab ea párte Fabius oppugnatioaem ostendit.Circummissæ quatuor cohortes cuiii C. Servilio Ahala quum imminentem urbi collem cepissent; ex loco altiore, quâ nullum erat præsidium, ingeiiti clamore ac tumultu mœnia T 2

invasere; ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu cædes pariter fugientium ac resistentium armatorum atque inermium fuit; cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire; quum pronunciatum repentè, ne quis præter armatos violaretur, reliquam omnem muttitudinem voluntariam exuit armis ; quorum ad duo millia et quingenti vivi capiuntur ; à cetera præda Fabius militem abstinuit, donec collegæ venirent; ab illis quoque exercitibus captum Anxur íictitäs esse, qui ceteros Volscos à præsidio ejus loci avertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortunâ opulentum tres exercitus diripuere; eaque primùm benignitas imperaturum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium máximè tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quis

ue functus eo munere esset.

Lx. Nihil acceptum unquam à plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiami esse, prensatasque exeuntium manus, et Patres verè appellatos; affectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Quum commoditas juvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicæ esset ; tum, quod ultro sibi oblatum esset, mon à tribunis plebis unguam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id effigiebat , multiplex gaudium cumulatioremque gratiami rei. Tribuni plebis, communis ordinum lætitiæ cöncordiæque soli expertes, negare, “Tam id lætum Patribus umiversis nec prosperum fóre, quàm ipsi crederent, consilium specie prima melius fuisse, quàm usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis laigitos; neque, id étiàmsi ceteri ferant, passuros eos, quibus jam emerita stipendia essent, maliore conditione alios militare, quàm ipsi militássent; et eosdem in sua stipendia impensa$ fecis§e, et in aliorum facere.” “His vocibüs moverunt partem plebis ; postremò, indictojam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, $i $uis in militare stipendium tributum non contulis. get. Patres-bene coeptam 'rem persevarenter tueri ; conferre ipsi primi 5. et, quia nondum argentum signatum erat *es grave plaustris quidam ad ærariüm convehentes, speciosam etiam collationem faciebant. Quum senatus summâ fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre, incipiunt; qüos quum et à Patribus collaudari, et à militari ætate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repentè, spreto tribunicio apxilio; certamen conferendi est ortum : et, lege perlatâ de indicendo Vejentibus bello, exercitum magna éx parte voluntarium novitribuni militum consulari potestate Vejos duxere. LXl. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Julius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertiùm, M. Æmilius Mamercinus.— Ab his primùm circumsessi Veji sunt ; sub cujus initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad fanum Voltummæ frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universæ tuendi Vejentes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitúsque ad Volscum avocatâ bellüm. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertiùm, M. Sergium Fidenafem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Natium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnæ fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri cœpta ; inde inter eruptionem tentatam, eompulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi ; præterqui arcem cetera capta ; in arcem munitam haturâ globus armatorum concessit. Infra arcem cæsi captique multi mortales; arx deinde obsidebatur ; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis præsidii habebat ; aut spem dabat deditionis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem coi\vecto; tædigque reces$um inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset ; ab eo milites per locum arduum accepti cepere ; à quibus quum custodes trucidarentur, cetera multitudo, repenting pavore oppressa, in deditionem venit. . Dirutâ et arce et iirbe Arténâ, reductæ legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Vejos conversa est; proditori, Rit- libertatem, duarum familiarum bona in præmium data. Servius R0manus vocitatus. Sunt, qui Artenam Vejentium, non Volscorum, fuisse credant. Præbet errorem, quòd ejusdem n0minis urbs inter Cære atque Vejos fuit; séd eam reges R0mani delevere, Cæretumque, noii Vejentium, fuerat. Alteira hæc nomine eodem ih Volsco agro fuit, cujus excidium. est dictum

LIBER QUINTUS; -
EPITOME. .

fi. &c. TN obsidione Vejorum hibernacula militibus facta sunt 5. ea rès. quum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit, querentium non dari plebi nec per hiemem militiæ requiem. VII. Epuites tum grimùm equis suis mere cœperunt. XV. Quum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus captus est. XIX. XX. XXI. Fuíiüs Camillus dictator decem annos obsessos Vejos cepit: XXII. Simu lacrum Junonis Romam transtulit: XXIlI. Decimam partem prædæ Delphos Apollini misit. XXVII. Idem tribunus militum, quum Faliscosobsideret, proditos hostium filios parentibus remisit: statimque deditione factâ, Faliscorum victoriam justitiâ consectus est. _ XXXI. Quum alter ex eensoribus C. Julius decessisset, in locum ejus M. Cornelius suffectus est; nec id postea factum est: quoniam eo lustro à Gallis Roma capta est. XXXII. Furius Camillus, quum ei dies à L. Appuleio tribuno plebis dicto esset, in exsilium abiit. XXXIIf, &c. Quum Senones Galli Clusium obsiderent, et legati, à senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem, pugnantes contra Gallos in acie Clusinorum stetissent ; hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, XXXVIII. XXXIX. &c. fusisque ad Alliam flumen Romanis, [cepere urbem, præter Capitolium, in qu6d se juventus eontulerat: XLI. Majores natu, cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis ædium sedentes, occiderunt. XLVII. Et quum per aversam partem Capitoliijam in summum evasissent, proditi clanÉ anserum, M. Manlii præcipuè operâ dejecti sunt. XLVIII. Coactis

inde propter famem Romanis descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent; XLIX. Furius Camillus, dictator absens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit, eeeiditque. L. Ædes Ajo Lócutiofacta : quo loco ante urbem captam vox audita erat, ** adventare Gallos.” Dictum èst, ad Vejos migrandum esse propter ineensam et dirutam urbem. LI, &c. Quod consilium Camillo auctore discussum est. LV. Movit populum voc;s quoque omen ex cepturione auditæ, qui, quum in forum venisset, manipulaíiis suis dixerat, “Sta miles ; hic optime manebimus.”

I. PACE alibi partâ, Romami Vejique in armis erant tantâ irâ odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longè diversâ ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea creati, M. Aemilius Mamercinus iterum, L. Valerius Potitus tertiùm, Ap. CIaudius Crassus, ! M. Quinctilius Varus, L. Julius Iulius, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus. Vejentes conträ

« PoprzedniaDalej »