Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ductus exercitus ad Carventanam arcem, quanquam, invisus infestusque consuli erat, impigrè primo statim adventu, dejectis qui in præsidio erant, arcem recepit; prædatores, ex præsidio per negligentiam dilapsi, occasionem aperuere ad invadendum. Prædæ ex assiduis populationibus, quòd omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum; venditum sub hasta consul in ærarium redigere quæstores jussit; tum prædicans participem prædæ fore exercitum, quum militiam non abnuisset. Auctæ inde plebis ac militum in consulem iræ; itaque, quum ex senatusconsulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentiâ jactati; quibus consul increpitus, Meenii celebre nomen laudibus fuit, quum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et assensu cum vocibus militum certaret. Plusque ea res, quàm propè solennis militum lascivia in consulem, curæ Patribus injecit; et tanquam haud dubius inter tribunos militum honos Mænii, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

LIV. Creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum. Non aliàs ægriùs plebs tulit, tribunicia sibi comitia non commissa; eum dolorem quæstoriis comitiis simul ostendit; et ulta est, tunc primum plebeiis quæstoribus creatis; ita ut, in quatuor creandis, uni patricio K. Fabio Ambusto relinquoretur locus; tres plebeii, Q. Silius, P. Ælius, P. Pupius, clarissimarum familiarum juvenibus præferrentur. Auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima Patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo adeò populo ostentantes? quum affirmâssent, nihil se moturos, si ne quæstoriis quidem comitiis, quæ sola promiscua plebi Patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tamdiu vellent, et per leges liceret. Pro ingenti itaque victoria id fuit plebi; quæsturamque eam non honoris ipsius fine æstimabant; sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. Patres contrà, non pro communicatis, sed pro amissis honoribus, fremere? negare, "Si ea ita sint, liberos tollendos esse; qui pulsi majorum loco, cernentesque alios in possessione dignitatis suæ, Salii Flaminesque nusquam aliò, quam ad sacrificandum pro populo, sine imperiis, ac potestatibus relinquantur."Irritatis utriusque partis animis, quum et spiritus plebes sumpsisset, et tres ad popularem causam celeberrimi nomi

nis haberet duces; Patres omnia quæstoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia, quæ nondum promiscua essent. Icilii contrà tribunos militum creandos dicere, et tandem aliquando impartiendos plebi honores.

LV. Sed nulla erat consularis actio, quam impediendo id, quod petebant, exprimerent; quum mirâ opportunitate, Volscos et quos prædatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque, affertur; ad quod bellum ubi ex senatusconsulto consules delectum habere occipiunt; obstare tunc enixè tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. Tres erant, et omnes acerrimi viri, generosique jam, ut inter plebeios; duo, singuli singulos, sibi consules asservandos assiduâ operâ desumunt; uni concionibus data nunc detinenda, nunc concienda, plebs. Nec delectum consules, nec comitia, quæ petebant, tribuni expédiebant; inclinante deinde se fortunâ ad causam plebis, nuncii veniunt, arcem Carventanam, dilapsis ad prædam militibus, qui in præsidio erant, quos, interfectis paucis custodibus arcis, invasisse; alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris casos. Ea adversa civitati res vires tribuniciæ actioni adjecit; nequicquam enim tentati, ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicæ tempestati, nec sue invidiæ; pervincunt, ut senatusconsultum fiat de tribunis militum crean. dis; certo tamen pacto, ne cujus ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset; neve quis reficeretur in annum tribunus plebis; haud dubiè Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatûs petere consulatum insimulabant. Tum delectus haberi, bellumque omnium ordinum consensu apparari cœptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt; illa pro certo habendo, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventana, quum diu nequicquam oppugnata esset, recessum; Verru ginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et prædas et in Equis et in Volsco agro ingentes factas.

LVI. Romæ sicut plebis victoria fuit in eo, ut, quæ mallent, comitia haberent; ita eventu comitiorum Patres vicere; namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Julius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. Artem adhibitam

ferunt à patriciis, (cujus eos Icilii tum quoque insimulabant) quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis, tædio sordium in quibusdam insignium, populum à plebeiis avertissent. Volscos deinde et quos, seu Carventana arx retenta in spem, seu Verrugine amissum præsidium, ad iram compulisset, fama affertur summâ vi ad bellum coortos; caput rerum Antiates esse; eorum legatos utrinsque gentis populos circumcisse, castigantes ignaviam, quòd, abditi intra muros, populabundos in agris vagari Romanos priore anno, et opprimi Verruginis præsidium, passi essent; jam non exercitus modò armatos, sed colonias etiam, in suos fines mitti; nec ipsos modò Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donâsse. Ad hæc quum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus juniorum conscribebatur. Ita omnium populorum juventus Antium contracta, ibi castris positis hostem opperiebantur. Quæ ubi tumultu majore etiam, quam res erat, nunciantur Romam, senatus extemplo (quod in rebus trepidis ultimum consilium erat) dictatorem dici jussit; quam rem ægrè passos Julium Corneliumque ferunt; magnoque certamine animorum rem actam ; quum primores Patrum, nequicquam conquesti, non

in auctoritate senatus tribunos militum, postremò etiam tribunos plebei appellarent, et consulibus quoque ab ea potestatate vim super tali re inhibitam referrent; tribuni plebei, læti discordiâ Patrum, nihil esse in his auxilii dicerent, qui non civium, non denique hominum numero essent; si quando promiscui honores, communicata respublica esset, tum se animadversuros, ne qua, superbiâ magistratuum, irrita senatusconsulta essent; interim patricii, soluti legum magistratuumque verecundiâ, per se quoque tribuniciam potestatem agerent.

LVII. Hæc contentio minimè idoneo tempore, quum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum; donec, ubi diu alternis Julius Corneliusque, 16 quum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse æquum, mandatum sibi à populo eripi honorem,” disseruere; tum Ahala Servilius tribunus militum, “Tacuisse se tamdiu," ait, "non quia incertus sententiæ fuerit; (quem enim bonum civem se cernere sua à publiciis consilia?) sed quia maluerit, collegas suâ sponte cedere auctoritati senatûs, quàm tribuniciam potestatem adversus se implorari paterentur. Tum quoque, si res sineret, liben

ter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiæ; sed, quum belli necessitates non expectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratiâ rempublicam fore: et, si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proximâ dicturum; ac, si quis intercedat senatasconsulto, auctoritate se fore contentum." Quo facto, quum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto, ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, qu'ìm gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. Bellum haud memorabile fuit; uno atque eo facili prælio cæsi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum; atque in eo tria millia hominum capta, ceteris Volscis intra moenia compulsis, nec defendentibus agros.Dictator, bello ita gesto, ut tantùm non defuisse fortunæ videretur, felicitate, quàm gloriâ, major in urbem rediit, magistratuque se abdicavit. Tribuni militum, mentione nullâ comitiorum consularium habita (credo ob iram dictatoris creati) tribunorum militum comitia edixerunt. Tum verò gravior cura Patribus incessit; quippe quum prodi causam ab suis cernerent. Itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatus, omnium, etiam dignorum, tædium fecerant; sic tum, primoribus Patrum splendore gratisque ad petendum præparatis, omnia loca obtinuere; ne cui plebeio aditus esset. Quatuor creati sunt, om nes jam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potitus, N. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala; hic refectus continuato nonore, quum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unicâ moderatione partum.

LVIII. Eo anno, quia tempus induciarum cum Vejenti populo exierat, per legatos fecialesque res repeti cœptæ; quibus venientibus ad finem legatio Vejentium obviam fuit. Petiere, ne priùs, quàm ipsi senatum Romanum adîssent, Vejos iretur; ab senatu impetratum, quia discordiâ intestina laborarent Vejentes, ne res ab iis repeterentur; tantum abfuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades, amisso Verrugine præsidio; ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, quum precantibus opem militibus, qui ibi à Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti cæde palati ad prædandum hostes opprimerentur. Tarditatis causa in senatu magis fuit, quim

in tribunis; qui, quia summâ vi restare nunciabantur, parum cogitaverunt, nullâ virtute superari humanarum virium modum. Fortissimi milites non tamen, nec vivi, nec post mortem, inulti fuere. Insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis, N. Fabio Ambusto, L. Valerio Potito, tribunis mili tum consulari potestate, Vejens bellum motum ob super bum responsum Vejentis senatûs; qui legatis repetentibus res, ni facesserent properè urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi jussit; id Patres ægrè passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Vejentibus primo quoque die ad populum ferrent. Quod ubi primò promulgatum est, fremere juventus, "Nondum debellatum cum Volscis esse; modò duo præsidia occidione occisa, et cum periculo retineri. Nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et, tanquam pœniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnen Etruriam sit concitaturus." Hæc suâ sponte agitata; insuper tribuni plebis accendunt; "Maximum bellum Patribus cum plebe esse" dictitant; "eam de industria vexandam militiâ trucidandamque hostibus objici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque, aut agri publici, aut suffragii liberè ferendi consilia agitet;" prensantesque veteranos, stipendia cujusque et vulnera ac cicatrices numerabant; "quid jam integri esse in corpore loci ad nova vulnera accipienda? quid super sanguinis, qui dari pro republica posset ?" rogitantes. Hæc quum in sermonibus concionibus. que interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferendæ legis; quam, si subjecta invidiæ esset, antiquari apparebat.

LIX. Interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit. Cn. Cornelius unus Romæ relictus. Tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse, nec commissuros se prælio apparuit, tripartitò ad devastandos fines discessere. Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacunque incessere, latè populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabius, quod maximè petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, quæ nunc Tarracinæ sunt; urbs prona in paludes; ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit.Circummissæ quatuor cohortes cum C. Servilio Ahala quum imminentem urbi collem cepissent; ex loco altiore, qua nullum erat præsidium, ingenti clamore ac tumultu moenia

« PoprzedniaDalej »