Obrazy na stronie
PDF
ePub

latâ de agro Lavicano dividendo, fierent, censuit frequens, coloniam Lavicos deducendam; coloni ab urbe mille et quingenti missi bina jugera acceperunt. Captis Lavicis, ac deinde tribunis militum consulari potestate, Agrippâ Menenio Lanato, et L. Servilio Structo, et P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertiùm, et duobus iterum M. Papirio Mugillano, et Sp. Nautio Rutilo, biennium tranquillæ externæ res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.

XLVIII. Turbatores vulgi erant Spurii Mæcilius quartum et Metilius tertiùm tribuni plebis, ambo absentes creati; et quum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnæque partis nobilium 'eo plebis cito publicarentur fortunæ ; (nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat; nec, quod venisset assignatumve publicè esset, præterquam plebs habebat) atrox plebi Patribusque propositum videbatur certamen; nec tribuni militum, nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis, viam consilii inveniebant; quum Ap. Claudius, nepos ejus, qui decemvir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex Patrum concilio, dicitur dixisse, "Vetus se ac familiare consilium domo afferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse Patribus viam unam dissolvendæ tribuniciæ potestatis per collegarum intercessionem. Facilè homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potiùs, quam majestatis, memor adhibeatur oratio.Pro fortuna illis animos esse; ubi videant, collegas principes agendæ rei gratiam omnem âd plebem præoccupâsse, nec locum in ea relictum sibi; haud gravate acclinaturos se ad causam senatûs, per quàm universo ordini cum primoribus se Patrum concilient." Approbantibus cunctis, et ante omnes Q. Servilio Prisco, quòd non degenerasset ab stirpe Claudia, collaudante juvenem, negotium datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad intercessionem perlicerent. Misso senatu, prensantur ab principibus tribuni; suadendo, monendo, pollicendoque gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere. Posteroque die quum ex composito relatum ad senatum esset de seditione, quam Mæcilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent; ex orationes à primoribus Patrum habitæ sunt, ut pro se quisque jam nec consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam

opem cernere aliam usquam, præterquam in tribunicio auxilio; in ejus potestatis fidem circumventam rempublicam, tanquam privatum inopem, confugere. Præclarum ipsis potestatique esse, non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse, quàm ad resistendum improbis collegis. Fremitus deinde universi senatûs ortus, quum ex omnibus partibus curiæ tribuni appellarentur; tum, silentio facto, ii, qui præparati erant gratia principum, quàm rogationem à collegis promulgatam senatus censeat dissolvendæ reipublicæ esse, ei se intercessuros ostendunt. Gratiæ intercessoribus ab senatu actæ. Latores rogationis, concione advocatâ, proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes, aliaque truci oratione in collegas invecti, actionem deposuere.

XLIX. Duo assidua bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus, C. Valerius Potitus, Q. Quinctius Cincinnatus, N. Fabius Vibulanus, tribuni militum consulari potestate fuerunt; ni Vejens bellum religio principum distulisset, quorum agros Tiberis, super ripas effusus, maximè ruinis villarum vastavit. Simul Aquos triennio antè accepta clades prohibuit Bolanis, suæ gentis populo, præsidium ferre. Excursiones inde in confinem agrum Lavicanum factæ erant, novisque colonis bellum illatum; quam noxam quum se consensu omnium quorum defensuros sperâssent, deserti ab suis, ne memorabilii quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. Tenatum ab L. Sextio tribuno plebis, ut rogationem ferret, quâ Bolas quoque, sicut Lavicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebiscitum, nisi ex auctoritate senatûs, passuros se perferri ostenderunt, discussum est. Bolis insequente anno receptis, Æqui, coloniâque eò deductâ, novis viribus oppidum firmârunt, tribunis militum Romæ consulari potestate Cn. Cornelio Cosso, L. Valerio Potito, Q. Fabio Vibulano iterum, M. Postumio Regillensi. Huic bellum adversus quos permissum est, prave mentis homini; quam tamen victoria magis, quam bellum, ostendit. Nain, exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas, quum levibus præliis quorum animos fregisset, postremò in oppidum irrupit; deinde ab hostibus in cives certamen vertit; et, quum inter oppugnationem prædam militis fore edixisset, capto oppido, fidem mutavit. Eam, magis adducor, ut credam iræ causam exercitui fuisse, quàm quòd in urbe nuper direpta coloniaque nova minus prædicatione tribuni prædæ fuerit.

Auxit eam iram, postquam, ab collegis arcessitus, propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox ejus in concione stolida ac propè vecors; quâ Sextio tribuno plebis, legem agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur coloni, laturum se dicenti, dignos enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse; "Malum quidem militibus meis," inquit, “nisi quieverint;" quod auditum non concionem magis, quam mox Patres, offendit; et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam irritando agitandoque in eas impelleret voces, quæ invidiæ, non ipsi tantùm, sed causæ atque universo ordini, essent. neminem ex collegio tribunorum militum sæpiùs, quàm Postumium, in disceptationem trahebat. Tum verò secundùm tam sævum atque inhumanum dictum, Auditis," inquit, "Quirites, sicut servis malum minantem militibus? tamen hæc bellua dignior vobis tanto honore videbitur, quàm qui vos, urbe agrisque donatos, in colonias mittunt; qui sedem senectuti vestræ prospiciunt; qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios depugnant. Incipite deinde mirari, cur pauci jam vestram suscipiant causam, quid ut à vobis sperent? an honores, quos adversariis vestris potiùs, quàm populi Rcmani propugnatoribus, datis? Ingemuistis modò, voce hujus auditâ, quid id refert? jam si suffragium detur, hunc, qui malum vobis minatur, iis, qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt, præferetis."

66

L. Perlata hæc vox Postumii ad milites multo in castris majorem indignationem movit. "Prædæne interceptorem fraudatoremque etiam malum minari militibus" Itaque quum fremitus apertè esset, et quæstor P. Sestius eadem violentiâ coërceri putaret seditionem posse, quâ mota erat; misso ad vociferantem quendam militem lictore, quum inde clamor et jurgium oriretur, saxto ictus turba excedit; insuper increpante, qui vulneraverat, "habere quæstorem, quod imperator esset militibus minatus." Ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quæstionibus, crudelibus suppliciis; postremò quum modum iræ nullum faceret, ad vociferationem eorum, quos uecari sub crate jus serat, concursu facto, ipse ad interpellantes pœnam vecors de tribunali decurrit. Ibi quam submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eò indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur

Quod tam atrox facinus postquam est Romam nunciatum, tribunis militum de morte college per senatum quæstiones decernentibus, tribuni plebis intercedebant; sed ea contentio ex certamine alio pendebat; quòd cura incesserat Patres, ne metu quæstionum plebs irâque tribunos militum ex plebe crearet; tendebantque summâ ope, ut consules crearentur. Quum senatusconsultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit; victoria deinde penes Patres fuit.

LI. Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente, consules creati sunt A. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus. His consulibus principio anni senatusconsultum factum est, ut de quæstione Postumianæ cædis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent; plebesque præficeret quæstioni, quem vellet. A plebe consensu populi consulibus negotium mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscîsse mortem satis creditum est, transactâ re, nequivere tamen consequi, ut non ægerrimè id plebs ferret; "jacere tamdiu irritas sanctiones, quæ de suis commodis ferrentur; quum interim de sanguine et supplicio suo latam legem confestim exerceri, et tantam vim habere." Aptissimum tempus erat, vindicatis seditionibus, delenimentum animis Bolani agri divisionem objici; quo facto minuissent desiderium agrariæ legis, quæ possesso per injuriam agro publico Patres pellebat. Tunc hæc ipsa indignitas angebat animos, non in retinendis modò publicis agris, quos vi teneret, pertinacem nobilitatem esse; sed ne vacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum, plebi dividere; mox paucis, ut cetera, futurum prædæ. Eodem anno adversus Volscos, populantes Hernicorum fines, legiones ductæ à Furio consule; quum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quò magna multitudo Volscorum se contulerat, cepere; minus prædæ, quam speraverant, fuit; quòd Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus, nocte oppidum reliquerent postero die propè desertum capitur. Hernicis ipse ager dono datus.

pensum

LII. Annum modestiâ tribunorum quietum excepit tribunis plebis 1. Icilius. Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacilo consulibus. Is quum principio statim anni, velut nominis familiæque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret; pestilentia coorta, minacior tamen quim perniciosior, cogitationes hominum à foro certaminibusque pub

licis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt. Defunctâ civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum, neg lecto cultu agrorum, (ut plerumque fit) excepit, M. Papirio Atratino, C. Nautio Rutilo consulibus. Jam fames, quam pestilentia, tristior erat; ni, dimissis circa omnes populos legatis, qui Etruscum mare, quique Tiberim accolunt, ad frumentum mercandum, annonæ foret subventum. Superbè ab Samnitibus, qui Capuam habebant Cumasque, legati prohibiti commercio sunt; contra ea benignè ab Siculorum tyrannis adjuti; maximos commeatus summo Etruriæ studio Tiberis devexit. Solitudinem in civitate ægra experti consules sunt; quum, in legationes non plus singu lis senatoribus invenientes, coacti sunt binos equites adjicere. Præterquam ab morbo annonaque, nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit; at ubi hæ sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

LIII. M. Æmilio, C. Valerio Potito consulibus, bellum Equi parabant; Volscis, quanquam non publico consilio, capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam. Ad quorum famam hostium (jam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum) delectum habentem Valerium consulem M. Mænius triburus plebis, legis agrariæ lator, quum impediret, auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret; repentè nunciatur, arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta, quum apud Patres invidiæ Mænio fuit, tum ceteris tribunis, jam antè præparatis intercessoribus legis agrariæ, præbuit justiorem causam resistendi college. Itaque quum res diu ducta per altercationem esset; consulibus Deos hominesque testantibus, "quicquid ab hostibus cladis ignominiæque aut jam acceptum esset, aut immineret, culpam penes Mænium fore, qui delectum impediret;" Mænio contrà vociferante, "si injusti domini possessione agri publici cederent, se moram delectui non facere; decreto interposito, novem tribuni sustulerunt certamen; pronunciaveruntque ex collegii sententia, "C. Valerio consuli se, damnum aliamque coërcitionem, adversus iutercessionem college, delectûs causâ detrectantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse." Hoc decreto consul armatus quum paucis, appellantibus tribunum, collum torsisset; metu ceteri sacramento dixere.

« PoprzedniaDalej »