Obrazy na stronie
PDF
ePub

verunt; profuisse ei Cincinnati patris memória dicitur, venerabilis viri, et exactæ jam ætatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans, ne se, brevi reliquo vitæ spatio tam tristem nuncium ferre ad Cincinnatum paterentur.

XLII. Plebs tribunos plebi absentes, Sex. Tempanium, A. Sellium, Sex. Antistium, et Sp. Icilium, fecit; quos et pro centurionibus sibi præfecerant, Tempanio auctore, equites. Senatus, quum odio Sempronii consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari jussit; creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Pa、 pirius Mugillanus. Principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio consuli anni prioris diem dixit; quem quum quatuor collega, inspectante, populo Romano, orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil præter fortunam reprehendi posset, vexaret: ægrè Hortensius pati, tentationem eam credens esse perseverantiæ suæ ; nec precibus tribunorum, quæ in speciem modò jactentur, sed auxilio confidere reum; itaque modò ad eum conversus, "Ubi illi patricii spiritus, ubi subaisus et fidens innocentæ animus esset?" quærebat; "sub tribunicia umbra consularem virum delituisse;" modò ad collegas, "Vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi jus populo, et eversuri tribuniciam potestatem ?" Quum illi," et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse," dicerent, "nec se judicium populi tollere aut velle, aut posse; sed, si preces suæ pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos:" tum Hortensius, " Non videbit," inquit, " plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus, ut tam carus esset militibus." Nec pietas quatuor tribunorum, quàm Hortensii tam placabile ad justas preces ingenium, pariter plebi Patribusque gratior fuit. Non diutius fortuna quis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fue

rant.

XLIII. Proximo anno N. Fabio Vibulano, T. Quinctio, Capitolini filio, Capitolino consulibus, ductu Fabii, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum memoratu actum; quum trepidam tantùm ostendissent aciem Æqui, turpi fugâ funduntur, haud magno consulis decore; itaque triumphus negatur. Ceterùm ob Sempronianæ cladis levatem ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est. Quemadmodum bellum minore, quàm timuerant, dimicatione erat per

fectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordi arum inter plebem ac Patres exorta est, cœpta ab duplicando quæstorum numero; quam rem, (ut, præter duos urbanos quæstores, duo consulibus ad ministeria belli præsto essent) à consulibus relatam, quum et Patres summâ ope approbâssent, cousulibus tribuni plebis certamen intulerunt, ut pars quæstorum (nam ad id tempus patricii creati erant) ex plebe fieret. Adversus quam actionem primò et consules et Patres summà ope adnisi sunt: concedendo deinde, ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis usi sunt, adæquè in quæstoribus liberum esset arbitrium populi, quum parum proficerent, totam rem de augendo quæstorum numero omittunt. Excipiunt omissam tribuni, aliæque subinde, inter quas et agrariæ legis, seditiosæ actiones exsistunt: propter quos motus quum senatus consules, quam tribunos, creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatusconsultum fieri; respublica à consulibus ad interregnum, neque id ipsum (nam coire patricios tribuni prohibebant) sine certamine ingenti, redit. Quum pars major insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminious extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modò interregem interpallantibus, ne senatusconsultum de comitiis consularibus faceret; postremò L. Papirius Mugillanus, proditus interrex, castigando nunc Patres, nunc tribunos plebi, "desertam omissamque ab hominibus rempublicam, Deorum providentiâ curâque exceptam," memorabat Vejentibus induciis et cunctatione quorum stare.

66

Un

de si quid increpit terroris, sine patricio magistratu placere rempublicam opprimi? non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestino bellum externum propulsaturos; quæ si in unum conveniant, vix Deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti posse; quin illi, remittendo de summa quisque juris, mediis copularent concordiam Patres, patiendo tribunos militum pro consulibus fieri: tribuni plebis, non intercedendo, quo minùs quatuor quæstores promiscuè de plebe ac Patribus libero suffragio populi fierent."

XLIV. Tribunicia primùm comitia sunt habita; creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitia quæstorum habente, petentibusque inter aliquot plebeios filio Antisti

tribuni plebis, et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompilii, nec potestas, nec suffragatio horum valuit, quin, quorum Patres avosque consules viderant, eos nobilitate præferrent. Furere omnes tribuni plebis, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi, "Quidnam id rei esset? non suis beneficiis, non Patrum injuriis, non denique usurpandi libidine, quum liceat, quod antè non licuerit, si non tribunum militarem, ne quæstorem quidem quemquam ex plebe factum; non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis. potestatis sacrosanctæ, ad auxilium libertatis creatæ. Fraudem profectò in re esse. et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse, quàm fidei. Ejus injuriâ queri suos honore dejectos." Itaque quum in ipsum, et innocentiâ tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratiní: eique ob ignominiam Volsci belli, adjutore collegâ M. Canuleio, diem dixere. Subinde

ab eisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis illata est, (cui actioni semper acerrimè C. Sempronius restiterat) ratis, id quod erat, aut depositâ causâ leviorem futurum apud Patres reum, aut perseverantem sub judicii tempus plebem offensurum. Adversæ invidiæ objici maluit, et suæ nocere causæ, quàm publicæ deesse; stetitque in eadem sententia," Ne qua largitio, cessura in trium gratiam tribunofieret, rum, nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam, quæri. Se quoque subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem, aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat." Nihilo demissiore animo, quum dies venit, causâ ipse pro se dictâ,nequicquam omnia expertis Patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus æris damnatur. Eodem anno Postumia, virgo Vestalis, de incestu causam dixit, crimine innoxia; ob suspicionem propter cultum amœniorem ingeniumque liberius, quàm virginem decet, parum abhorrens famam. Ampliatam, deinde absolutam, pro collegii sententia pontifex maximus abstinere jocis, colique sanctè potiùs quàm scitè, jussit. Eodem anno à Campanis Cumæ, quam Græci tum urbem tenebant, capiuntur. Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit, Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium. Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum.

XLV. Annus, felicitate populi Romani, periculo potiùs - ingenti, quàin clade, insignis. Servitia, urbem ut incenderent distantibus locis, conjurârunt; populoque ad opem pase

sim ferendam tectis intento, ut arcem Capitoliumque armati occuparent. Avertit nefanda cansilia Jupiter: indicioque duorum comprehensi sontes pœnas dederunt; idicibus dena millia gravis æris, quæ tum divitiæ habebantur, ex æraBellum inde ab rio numerata, et libertas præmium fuit. Equis reparari cœptum: et, novos hostes Lavicanos consilia cum veteribus jungere, haud incertis auctoribus Romam est allatum. Æquorum jam velut anniversariis armis assuerat civitas. Lavicos legati missi quum responsa inde retulissent dubia, quibus, nec tum bellum parari, nec diuturnam pacem fore, appareret: Tusculanis negotium datum, "adverterent animos, ne quid novi tumultûs Lavicis oriretur." Ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate, inito magistratu, legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem, M. Papirium Mugillanum, C. Servilium, Prisci filium, quo dictatore Fidene captæ fuerant. Nunciabant legati, Lavicanos arma cepisse, et cum quorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.. Tum Lavicanis bellum indictum: factoque senatusconsulto, ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romæ curaret, certamen subitò inter tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis, ut ingratam ignobilemque, aspernari. Quum parum decorum inter collegas certamen mirabundi Patres conspicerent, Q. Serv ilius, "Quando nec ordinis hujus ulla," inquit, "nec reipublicæ est verecundia, patria majestas altercationem istam dirimet; filius meus extra sortem urbi præerit. Bellum utinam, qui appetunt, consideratiùs concordiúsque, quàm cupiunt, gerant."

XLVI. Delectum haberi non ex toto passim populo pla cuit; decem tribus sorte ductæ sunt; ex his scriptos juniores duo tribuni ad bellum duxere. Cœpta inter eos in urbe certamina cupiditate eâdem imperii multo impensiùs in castris accendi: nihil sentire idem, pro sententia pugnare: sua consilia velle, sua imperia sola rata esse: contemnere in vicem, et contemni; donec, castigantibus legatis, tandem ita comparatum est, ut alternis diebus summam imperii haberent. Quæ quum allata Romam essent, dicitur Q. Servilius, ætate et usu doctus, precatus ab Diis immortalibus, ne discordia tribunorum damnosior reipublicæ esset, quàm ad Vejos fuisset: et, velut haud dubi clade imminente, institisse filio, ut milites scriberet, et arma pararet. Nec falsus vates fuit; nam ductu L. Sergii, cujus dies imperii erat, loco ini

quo sub hostium castris, quum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eò traxisset, repentino impetu quorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruina majore quàm fuga oppressi obtruncatique: castraque, eo die ægrè retenta, postero die, circumfusis jam magna ex parte hostibus, per aversam portam fugâ turpi deseruntur, ducus legatique,et quod circa signa roboris de exercitu fuit, Tusculum petiere. Palati alii per agros passim multis itineribus, majoris, quàm accepta erat, cladis nuncii Romam contenderunt. Minus trepidationis fuit, quòd eventus timori hominum congruens fuerat; et quòd subsidia, quæ respicerent in re trepida, præparata erant ab tribuno militum: jussuque ejusdem, per minores magistra tus sedato in urbe tumultu, speculatores properè missi nunciavere, Tusculi duces exercitumque esse; hostem castra loco non movisse; et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatusconsulto dictus Q. Servilius Priscus; vir, cujus providentiam in republica, quum multis aliis tempestatibus antè experta civitas erat, tum eventu ejus belli, quòd uni certamen tribunorum suspectum ante rem malè gestam fuerat; magistro equitum creato, à quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo, ut tradidere quidam, (nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt) novo exercitu profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo millia passuum ab hoste locum castris. cepit.

XLVII. Transierat ex re bene gesta superbia negligentiaque ad quos, quæ in Romanis ducibus fuerat; itaque primo statim prælio quum dictator equitatu immisso ante signanos hostium turbisset, legionum inde signa inferri properè jussit, signiferumque ex suis unum cunctantem occidit. Tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Æqui non tulerint: victique acie quum fugâ effusâ petissent castra, brevior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit, quam prælium fuerat. Captis direptisque castris, quum prædam dictator militi concessisset, secutique fugientem ex castris hostem equites renunciâssent, omnes La vicanos victos, magnam partem quorum Lavicos confugisse; postero die ad Lavicos ductus exercitus: -oppidumque, coronâ circumdatum, scalis captum ac direptum est.Dictator, exercitu victore Romam reducto, die octavo, quàm creatus erat, magistratu se abdicavit; et opportunè senatus, priusquam ab tribunis plebi agrariæ seditiones, mentione il

« PoprzedniaDalej »