Obrazy na stronie
PDF

fuit ; consul quoque, nusquam remisso certamine,dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit : mox iacertos diremit : tantusque ab imprudentia eventûs utraque castra tenuit pavor, ut, relictis sauciis et magnâ parte impedimentorum, ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. Tumulus tamen circumcessus ultra mediam noctem est ; quò quum circumsedentibus nunciatum esset castra deserta esse, victos rati suos, et ipsi, quâ quemque in tenebris pavortulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suo§ ad lucem tenuit ; digressus deinde ipse cum paucis speculatum, quum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset, castra Volscorum deserta esse, lætus ab tumulo suos devocat, et in castra Romana penetrat ; ubi quum vasta desertaque omnia, atque eandem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secun, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit. . 'XL. Jam eò fama pugnæ adversæ castrorumque desertorum perlata erat: et ante omnia deplorati erant equites, non privato magis, quàm publico, luctu: Fabiusque consul, terrore urbi quoque injecto, stationem ante portas agebat: quum equites, procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti, tantam ex metu lætitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium, salvos victoresque redisse equites: et ex moestis paulo antè domibus, quæ conclamaverant suos, procurreretur in vias ; pavidaeque matres ac conjuges, oblitæ præ gaudio decoris, obviàm agmini occurrerent, in suos quæque, simul corpore atque animo vix præ gaudio compotes, effusæ. Tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quòd ad Vejos eorum operâ malè pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Sempronii cónsulis removandæ in eos invidiæ. Itaque, advoçatâ concione, quum proditam Yejis, rempublicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit, in Vofscis ab cónsule exercitum, traditos ad cædem fortissimos equites, deserta foedè castra, vociferati essent ; C. Julius, unus ex tribunis, Tempanium equitem vocari jussit : co- ` ramque eis, ** Sexte Témpani,” inquit, * quæro de te, awbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse, aùt firmâsse subsidiis aciem, aut ullo boni çonsulis functum officio ? et, tune ipse, vietis legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris, restituerisque pugnam ? exclus6 deinde ab acie nostra tibi atque equitibus S

[ocr errors]

mum autconsul ipse subvenerit, aut miserit præsidium * postero denique dié ecquid præsidii usquam habueris ? an tu cohorsque in castra vestrâ virtute perruperitis? ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis? an deserta castra, relictos saucios milites ? Hæc pro virtute tua fideque, quâ unâ hoc bello respublica stetit, dicenda tibi sunt liodie. Denique, ubi C. Sempronius, ubi legiones nostræ sint? desertus sis, an deserueris consulem exercitumque $ victi denique simus, an vicerimus ?” XLl. Adversus hæc Tempanii oratio incompta fuisse dicitur ; ceterùm militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno læta ; “ Quanta prudentia rei bellicæ in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationcm essé, sed populi Romani fuisse, quum eum comitiis consulem legeret. 7 Itaque ne ab se imperatoria consilia, neu consulares artes exquirerent, quæ pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent ; sed, quod viderit, referre posse. Vidisse autem se priùs, quàm ab acie intercludere

tur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter

signa Romana telaque hostium versantem; postea se, ab conspectu suorum ab latum, ex strepitu tamiei, et clamore sensisse, usque ad noctem extractum certamen : nec ad tumulum, quem ipse tenuerat, præ multitudine hostium credere perrumpi potuisse. Exercitus ubi esset, se nesclre : arbitrari, velut ipse in re tripeda loci præsidio se suosque sit tu. tatus, sic consulem servandi exercitùs causâ, loca tutiora castris cepisse. Nec Volscorum meliores res esse credere, quàm populi Romani. Fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse ;* precantemque deinde, ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cuim ingenti laude, non virtutis magis, quàm moderationis, dimissuiii. Quum hæc agerentur, jam consul viâ Lavicanâ ad fanum Quietis erat; éò missa plaustra jumentaque alia ab urbe exercitum, affectum

rœlio ac viâ nocturnâ, excepere. Paulò post in urbem est ingressus consul, non ab se magis enixè amovens culpam, quàm Tempanium meritis laudibus ferens. Moestae civitati ab re malè gesta et iratæ ducibus M. Postumius reus objectus, cui tribunus militum pro consule ad Vejos fuerat,'decem milibus æris gravis damnatur. T.Quinctium collegam £jus, quia et jn Volscis consul auspicio dictatoris Postümii Tuberti, et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. AEmilii, res prosperè gesserat, totam culpam ejus temporis in præ damnatum collegam transferentemi, omnes tribus absol

[merged small][ocr errors]

verunt; profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactæ jam ætátis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans, ne se, brevi reliquo Vitæ spatio tam tristem nuncium ferre ad Cincinnatum paterentür. XLII. Plebs tribunos plebi absentés, Sex. Tempanium, A.

Sellium, Sex. Antistium, et Sp. Icilium, fecit ; quos et pro

centurionibus sibi præfecerant, Tempanio auctore, equites. Senatus, quum odio Sempronii consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari jussit; creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius Mugillanus. ' Principio stati;m anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio consuli anni prioris diem dixit ; quem quum quatuor collegæ, inspectante populo Romano, orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil præter fortunam reprehendi posset, vexaret: ægrè Hortensius pati, tentationem eam credens esse perseverantiæ suæ ; nec precibus tribunorum, quæ in speciem modò jactentur,

sed auxilio confidere reum ; itaque modò ad eum conversus,

** Ubi illi patricii spiritus, ubi subnisus et fidens innocentæ animus esset ?* quærebat ; ** sub tribunicia umbra consularem virum delituisse;* msdâ ad collegas, “ Vos autem, si reum perago, quid acturi estis ? an erepturi jus populo, et eversuri tribuniciam potestatem?” Quum illi, “ et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse,” dicerent, “ nec se judicium populi tollere aut velle, aut posse ; sed, si prece3 suæ pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos :" tum Hortensius, “ Non videbit,” inquit, “ plebs Romama sordilatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus, ut tam carus esset militibus.” Nec pietas quatuor tribunorum, quàm Hortensii tam placabile ad justas preges ingenium, pariter plebi Patribusqüe gratior fuit, Ngn (liutius fortuna Æquis indulsit. qui amibiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant. XILIII. Proximo anno N. Fabio Vibulano, T. Quinctio, Capitolini filio, Capitolino consulibus, ductu Fabii, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum memoratu actum; quum trepidam tantùm ostendissent aciem Æqui, turpi fugâ funduntur, haud magno consulis decore ; itaque triumphus negatur. Ceterùm ob Sempronianæ cladis levatem ignominiäm, ut ovans urbem intraret, concessum est. Quemadm0dum bellum minore, quàm timuerant, dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordi-, arum inter plebem ac Patres exorta est, coepta ab duplicando quæstorum numero; quam rem, (ut, præter duos urbanos quæstores, duo consulibus ad ministeria belli præsto essent) à consulibus relatam, quum et Patres summâ ope approbâssent, cousulibus tribuni plebis certamen intulerunt, ut pars quæstorum (nam ad id tempus patricii creati erant) ex plebe fieret. Adversus quam actionem primò et consules et Patres summâ ope adnisi sunt: concedendo deinde, ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis usi sunt, adæquè in quæstoribus liberum esset arbitrium populi, quum parum proficerent, totam rem de augendo quæstorüm numero omittunt. Excipiunt omissam tribuni, aliæque subinde, inter quas et agrariæ legis, seditiosæ actiones exsistunt: propter quos motus quum senatus consules, quàm tribunos, creari mallet, neque posset per intercessioines tribunicias senatusconsultum fieri; respublica à consulibus ad interregnum, neque id ipsum (nam coire patricios tribuni prohibebant) sine certamine ingenti, redit. Quum pars major insequentis anni per novos tribunos plebi et alituot inferreges ôertaminibus exifacta esset, inûûò prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modò interregem interpallantibus, ne senatusconsultum de comitiis consularibus faceret ; postremò L. Papirius Mugillamus, proditus interrex, castigando nunc Patres, nunc tribunos plebi, “ desertam omissamque ab hominibus rempublicam, Deorum providentiâ curâque exceptam,” memórabat “ Vejentibus induciis et cunctatione Æquorum stare. Un. de si quid increpit terroris, sine patricio magistratu placere rempublicam opprimi ? non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse ? an bello intestino bellum externum pro. pulsaturos ; quæ si in unum conveniant, vix Deorum opihus, quin obruatur Romana res, resisti posse ; quin illi, remittendo de summa quisque juris, mediis copularent concordiam : Patres, patiendo tribunos militum pro consulibus fieri: tribuni plebis, non intercedendo, quo minùs quatuor quæstores promiscuè de plebe ac Patribus libero süffragio populi fierent.” XLIV. Tribunicia primùm comitia sunt habita; creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertiùm, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitia quaestorum, habente, petentibusque inter aliquot plebeios filio Antistii

[graphic][graphic][graphic]
[ocr errors][merged small]

tribuni. plebis, et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompilii, nec potestas, nec suffragatio horum valuit, quin, quorum Patres avosque consules viderant, eos nobilitate præferrent. . Furere omnes tribuni plebis, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsâ suorum accensi, « Quidnam id rei esset? non suis beneficiis, non Patrum injuriis, non denique usurpandi libidine, quum liceat, quod àntè non licuerit, si non tribunum militarem, ne quæstorem quidem quemquam ex plebe factum ; non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctæ, ad auxilium libertatis creatæ. Fraüdem profectò in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis àdhibuisse, quàm fidei. Ejus injuriâ queri suos honore dejectos.” Itaque quum in ipsum, et innocentiâ tutum et miagistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Senapronium, patruelem Atratini: eique ob ignominiam Volsci belli, adjutore collegâ M. Canuleio, diem dixere. Subinde ab eisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis illata est, (cui actioni semper acerrimè C. Sempronius restiterat) ratis, id quod erat, aut depositâ causâ leviorem futurum apüd Patres reum, aut perseverantem subjudicii tempus plebèm offensurum. Adversæ invidiæ objici maluit, et suæ nocere causæ, quàm publicæ deesse ; stetitque in eadem $ententia, “ Ne qua largitio, cessurain trium gratiam tribunofieret, rum, nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam, quæri. Se quoque subiturum eam tempestatem forti animo ; nec senatui tantise civem, aut Quemquam alium debere esse,utin parcemdo uni malum publicum fiat.” Nihilo demissiore animó, quum dies venit, causâ ipse pro se dictâ,nequicquam omnia expertis Patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus æris damnatur. Eodem anno Postumia, virgo Vestalis, de incestu causam dixit, crimine innoxia; ob suspicionem propter cultum axmoeniorem ingeniumque liberius, quàm virginem decet, parum abhorrens famam. Ampliatam, deinde absolutam, pro collegii sententia pontifex maximus abstinere jocis, colique sanctè potiùs quàm scitè, jussit. Eodem anno à Campânis Cumæ, quam Græci tum urbem tenebant, capiuntur. " Insequens afinus tribunos militum consulari potestate habuit, §§ Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum. XLV. Annus, felicitate populi Romani, periculo potiùs

ingenti, quàin clade, insignis. Servitia, urbem ut incende

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »