Obrazy na stronie
PDF
ePub

aliquarum navium concursum in majus (ut fit) celebrantes, navalis victoriæ vanum titulum appetivere.

XXXV. Insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit, A. Sempronium Atratinum, L. Quinctium Cincinnatum, L. Furium Medullinum, L. Horatium Barbatum. Vejentibus annorum viginti induciæ datæ, et quis trienni, quum plurium annorum petissent. Et ab seditionibus urbanis otium fuit. Annum insequentem, neque bello foris, neque domi seditione insignem, ludi bello voti celebrem, et tribunorum militum apparatu, et finitimorum concursu, fecere. Tribuni consulari potestate erant Ap. Claudius Crassus, Sp. Nautius Rutilus, L. Sergius Fidenas, Ses. Julius Iulus; spectaculum comitate etiam hospitum, ad quod publico consensu venerant, advenis gratius fuit. Post ludos conciones seditiosæ tribunorum plebis fuerunt, objurgantium multitudinem, "quòd, admiratione eorum, quos odisset, stupens, in æterno se ipsa teneret servitio; et non modò ad spem consulatûs in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis (quæ communia essent comitia Patrum ac plebis) aut sui aut suorum meminisset. Desineret ergo mirari, cur nemo de commodis plebis ageret; eò impendi laborem ac periculum, unde emolumentum atque honos speretur. Nihil non aggressuros homines, si magna conatis magna præmia proponantur. Ut quidem aliquis tribunus plebis ruat cæcus in certamina periculo ingenti, fructu nullo; ex quibus pro certo habeat, Patres, adversus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos; apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honorationem fore, neque sperandum, neque postulandum esse. Magnos animos magnis honoribus fiere; neminem se plebeium contempturum, ubi contemor desissent. Experiendam rem denique in uno aut altero esse, sitne aliquis plebeius ferendo magno hohori; an portento simile miraculoque sit, fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe. Summâ vi expugnatum esse, ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur. Petîsse viros domi militiæque spectatos; primis annis sugillatos, repulsos, risui Patribus fuisse; desisse postremò præbere ad contumeliam os. Nec se videre, cur non lex quoque abrogetur, quâ id liceat, quod nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in juris inquitate, quàm si per indignitatem ipsorum prætereantur."

XXXVI. Hujus generis orationes, cum assensu auditæ, incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem. Agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatæ spes, et, vectigali possessoribus agrorum imposito, in stipendium militum erogandi æris. Captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, quum Patres clandestinâ denunciatione revocati ad diem certam essent, senatusconsultum fieret, absentibus tribunis plebis; ut, quoniam Volscos in Hernicorum agros prædatum exîsse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur, consulariaque comitia haberentur. Profecti Ap. Claudium, filium decemviri, præfectum urbis relinquunt, impigrum juvenem, et jam inde ab incunabilis imbutum odio tribunorum plebisque; tribunis plebi nec cum absentibus iis, qui senatusconsultum fecerant, nec cum Appio, transactâ re, quod contenderent, fuit.

XXXVII. Creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus. Peregrina res, sed memoria digna, traditur eo anno facta; Vulturnum, Etruscorum urbem, quæ nunc Capua est, ab Samnitibus captam; Capuamque ab duce eorum Capye, vel (quod proprius vero est) à campestri agro appellatam Cepere autem, priùs bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis agrorumque accepti; deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturnâ cæde adorti. His rebus actis, consules ii, quos diximus, Idibus Decembribus magistratum occepere. Jam non solum, qui ad id missi erant, retulerant, imminere Volscum bellum; sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nunciabant, "Non antè unquam Volscos nec ducibus legendis, nec exercitui scribendo, intentiores fuisse; vulgò fremere, aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda, jugumque accipiendum; aut iis, cum quibus de imperio certetur, nec virtute, nec patientiâ nec disciplinâ rei militaris cedendum esse." Haud vana attulere; sed nec perinde Patres moti sunt; et C. Sempronius, cui ea provincia forte evenit, tunquam constantissimâ re, fortuna fretus, quòd victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac negligenter egit; adeò ut disciplinæ Romanæ plus in Volsco exercitu, quam in Romano, esset. Ergo fortuna, ut sæpe alias, virtutem est secuta. Primo prœlio, quod ab Sempronio incautè inconsultéque commissum est, non subsidiis fir

matâ acie, non equite aptè locato, concursum est; clamor indicium primum fuit, quò res inclinatura esset; excitatior crebriorque ab hoste sublatus; ab Romanis dissonus, impar, segniùs sæpe iteratus, incerto clamore prodidit pavorem animorum, Eo ferocior illatus hostis, urgere scutis, micare gladiis; altera ex parte nutant circumspectantibus galeæ, et incerti trepidant, applicantque se turbæ. Signa nunc resistentia deferuntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur; nondum fuga certa, nondum victoria erat; tegi magis Romanus, quàm pugnare. Volscus inferre signa, urgere aciem, plus cædis hostium videre, quàm fuga.

XXXVIII. Jam omnibus locis ceditur; nequicquam Sempronio consule objurgante atque hortante, nihil nec imperium, nec majestas valebat; dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labente jam re, præsenti animo subvenisset ; qui quum magnâ voce exclamâsset, "ut equites, qui salvam rempublicam vellent esse, ex equis desilirent;" omnium turmarum equitibus, velut ad consulis imperium motis, "Nisi hæc," inquit, "armata cohors sistat impetum nostium, actum de imperio est. Sequimini pro vexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Volscisque, neque, equitibus vobis ullos equites, nec peditibus esse pedites pares." Quum clamore comprobata, adhortatio esset, vadit altè cuspidem gerens; quacunque incedunt, vi viam faciunt; eò se inferunt objectis parmis, ubi suorum plurimum laborem vident; restituitur omnibus locis pugna, in quæ eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.

XXXIX. Et quum jam parte nullâ sustinerentur, dat signum Volscus imperator, ut parmatis, novæ cohorti hostium, locus detur, donec impetu illati ab suis excludantur. Quod ubi est factum, interclusi equites; nec perrumpere eâdem, quâ transierant, posse; ibi maximè confertis hostibus, quâ viam fecerant; et consul legionesque Romanæ, quum, quod tegumen modò omnis exercitus fuerat, nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcunque casum. Diversi Volsci, hinc consulem ac legiones sustinere, alterâ fronte instare Tempanio atque equitibus; qui quum sæpe conati nequissent perumpere ad suos, tumule quodam occupato, in orbem se tu tabantur, nequaquam inulti. Nec pugnæ finis ante noctem

fuit; consul quoque, nusquam remisso certamine, dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit: nox incertos diremit: tantusque ab imprudentia eventûs utraque castra tenuit pavor, ut, relictis sauciis et magnâ parte impedimentorum, ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. Tumulus tamen circumcessus ultra mediam noctem est; quò quum circumsedentibus nunciatum esset castra deserta esse, victos rati suos, et ipsi, quâ quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit; digressus deinde ipse cum paucis speculatum, quum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset, castra Volscorum deserta esse, lætus ab tumulo suos devocat, et in castra Romana penetrat ; ubi quum vasta desertaque omnia, atque eandem, quam apud hostes, fœditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secun, ignarus quam regionem consul petîsset, ad urbem proximis itineribus pergit.

XL. Jam eò fama pugnæ adversæ castrorumque desertorum perlata erat: et ante omnia deplorati erant equites, non privato magis, quàm publico, luctu: Fabiusque consul, terrore urbi quoque injecto, stationem ante portas agebat: quum equites, procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti, tantam ex metu lætitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium, salves victoresque redisse equites: et ex moestis paulo antè domibus, quæ conclamaverant suos, procurreretur in vias; pavidæque matres ac conjuges, oblitæ præ gaudio decoris, obvim agmini occur. rerent, in suos quæque, simul corpore atque animo vix præ gaudio compotes, effusæ. Tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quòd ad Vejos eorum operâ malè pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Sempronii consulis removandæ in eos invidiæ. Itaque, advocatâ concione, quum proditam Vejis rempublicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad cædem fortissimos equites, deserta fœdè castra, vociferati essent; C. Julius, unus ex tribunis, Tempanium equitem vocari jussit: coramque eis, "Sexte Tempani," inquit, "quæro de te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inîsse, aut firmâsse subsidiis aciem, aut ullo boni consulis functum officio? et, tune ipse, victis legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris, restituerisque pugnam? excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus S

pos

num aut consul ipse subvenerit, aut miserit præsidium ? tero denique die ecquid præsidii usquam habueris ? an tu cohorsque in castra vestrâ virtute perruperitis? ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis? an deserta castra, relictos saucios milites? Hæc pro virtute tua fideque, quâ unâ hoc bello respublica stetit, dicenda tibi sunt hodie. Denique, ubi C. Sempronius, ubi legiones nostræ sint? desertus sis, an deserueris consulem exercitumque ? victi denique simus, an vicerimus ?"

XLI. Adversus hæc Tempanii oratio incompta fuisse dicitur; ceterùm militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno læta; "Quanta prudentia rei bellicæ in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, quum eum comitiis consulem legeret. Itaque ne ab se imperatoria consilia, neu consulares artes exquirerent, quæ pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; sed, quod viderit, referre posse. Vidisse autem se priùs, quàm ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem: postea se, ab conspectu suorum ab latum, ex strepitu tamen et clamore sen sisse, usque ad noctem extractum certamen: nec ad tumulum, quem ipse tenuerat, præ multitudine hostium credere perrumpi potuisse. Exercitus ubi esset, se nescire: arbitrari, velut ipse in re tripeda loci præsidio se suosque sit tu. tatus, sic consulem servandi exercitûs causâ, loca tutiora castris cepisse. Nec Volscorum meliores res esse credere, quam populi Romani. Fortunam noctemque omnia erroris mutui implêsse;" precantemque deinde, ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti laude, non virtutis magis, quàm moderationis, dimissum. Quum hæc agerentur, jam consul viâ Lavicanâ ad fanum Quietis erat; eò missa plaustra jumentaque alia ab urbe exercitum, affectum prælio ac via nocturnâ, excepere. Paulò post in urbem est ingressus consul, non ab se magis enixe amovens culpam, quàm Tempanium meritis laudibus ferens. Mostæ civitati ab re malè gesta et iratæ ducibus M. Postumius reus objectus, cui tribunus militum pro consule ad Vejos fuerat, decem milibus æris gravis damnatur. T. Quinctium collegam ejus, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumii 'Ïuberti, et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Emilii, res prosperè gesserat, totam culpam ejus temporis in præ damnatum collegam transferentem, omnes tribus absol

« PoprzedniaDalej »