Obrazy na stronie
PDF
ePub

Consulem signum quoque intra vallum injecisse ferunt, quo milites acrius subirent; repetendoque signo primam impressionem factam. Et dictator, proruto vallo, jam in castra prælium intulerat. Tum abjici passim arma, ac dedi hostes cœpti; castrisque et his captis, hostes, præter, senatores, omnes venumdati sunt. Prædæ pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita; partem sub hasta dictator vendidit: præpositoque consule castris, ipse, triumphans invectus urbem, dictaturâ se abdicavit. Egregiæ dictaturæ tristem memoriam faciunt, qui filium ab A.Postumio, quòd, occasione bene pugnandi captus, injussu decesserit præsidio, victorem securi percussum tradunt; nec libet credere; et licet, in variis opinionibus; et argumento est, quòd imperia Manliana, non Postumiana, appellata sint: quum, qui prior auctor tam sævi exempli foret, occupaturus insig nem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum: Postumius nullâ tristi notâ est insignitus. C. Julius consul ædem Apollinis, absente collegâ, sine sorte dedicavit: ægrè id passus Quinctius, quum, dimisso exercitu, in urbem redîsset, nequicquam in senatu est conquestus. Insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quòd Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primùm per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum trajecere.

XXX. Agitatum in urbe ab tribunis plebis, ut tribuni militum consulari potestate crearentur; nec obtineri potuit. Consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Julius. quorum legati fœdus ab senatu cùm petîssent, et pro fœdere deditio ostentaretur, inducias annorum oeto impetraverunt. Volscorum res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in jurgia et seditiones versa.— Undique otium fuit Romanis. Legem de mulctarum æstimatione pergratam populo, quum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi præoccupaverunt ferre. Consules L. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu actum his consulibus. Secuti eos consules, A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Pennus iterum. Vejentes in agrum Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit, quosdam ex Fidenatium juventute participes ejus populationis fuisse: cognitioque ejus rei L. Sergio, et Q. Servilio, et Mam. Æmilio permissa. Quidam Ostiam relegati, quòd, cur per eos dies à Fidenis afaissent, parum constabat; colonorum additus numerus, ager

que iis bello interemptorum assignatus. Siccitate eo anno plurimùm laboratum est: nec cœlestes modò defuerunt aquæ, sed terra quoque, ingenito humore egens, vix ad perennes suffecit amnes; defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientium dedit: scabie alia absumpta: vulgatique contactu in homines morbi, et primò in agrestes ingruerant servitiaque; urbs deinde impletur. Nec corpora modò affecta tabo, sed animos quoque multiplex religio, et pleraque externa, invasit ; novos ritus saerificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quæstui sunt capti superstitione animi: donec publicus jam pudor ad primores civitatis pervenit, cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis Deûm exposcendæ. Datum inde negotium ædilibus, ut animadverterent, ne qui, nisi Romani Dii, neu quo alio more, quam patrio, colerentur. Iræ adversus Vejentes in insequentem annum, C. Servilium Ahalam, L. Papirium Mugillanum consules, dilatæ sunt. Tunc quoque, ne confestim bellum indiceretur, neve exercitus mitterentur, religio obstitit; feciales priùs mittendos ad res repetendas censuere. Cum Vejentibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat: induciæque inde, non pax, facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellaverant. Missi tamen feciales: nec eorum, quum more patrum jurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit, utrùm populi jussu indiceretur bellum, an satis esset senatusconsultum. Pervicere tribuni, denunciando impedituros se delectum, ut consules de bello ad populum ferrent; omnes centuriæ jussere. In eo quoque plebs superior fuit, quòd tenuit, ne consules in proximum annum crearentur.

XXXI. Tribuni militum consulari potestate quatuor creati sunt, T. Quinctius Pennus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus; ex iis Cossus præfuit urbi; tres, delectu habito, profecti sunt Vejos, documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile esset. Tendendo ad sua quisque consilia, quum aliud alii videretur, peruerunt ad occasionem locum hosti; incertam namque aciem, signum aliis dari receptui, aliis cani jubentibus, invasere opportunè Vejentes; castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiæ, quam cladis, est acceptum. Mæsta civitas fuit, vinci insueta; odisse tribunos, poscere dictatorem, in eo verti spes civitatis; et quum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab

consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. A. Cornelius dictatorem Mam. Æmilium dixit; et ipse eo magister equitum est dictus. Adeò, simul fortuna civitatis virtute verâ eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indignè domo peteretur. Vejentes, re secundâ elati, missis circum Etruriæ populos legatis, jactande tres duces Romanos ab se uno prælio fusos, quum tamen nullam publici consilii societatem movissent, voluntarios undique ad spem prædæ adsciverunt. Uni Fidenatium populo rebellare placuit; et, tanquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita tum novorum colonorum cæde imbutis armis, Vejentibus sese conjungunt. Consultare inde principes duorum populorum, Vejos an Fidenas sedem belli caperent. Fidene vise opportuniores; itaque, trajecto Tiberi, Vejentes Fidenas transtulerunt bellum. Romæ terror ingens erat; accito exercitu ab Vejis, eoque ipso ab re malè gesta perculso, castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et justitium in foro, tabernæque clausæ; fiuntque omnia castris, quàm urbi, similiora.

XXXII. Tum trepidam civitatem, præconibus per vicos dimissis, dictator ad concionem advocatam increpuit, "quòd animos ex tam levibus fortunæ momentis suspensos gererent, ut, parvâ jacturâ acceptâ, quæ ipsa non virtute hostium, nec ignavia Romani exercitus, sed discordiâ imperatorum, accepta sit, Vejentem, hostem sexies victum, pertimescant, Fidenasque propè sæpiùs captas, quàm oppugnatas. Eosdem et Romanos et hostes esse, qui per tot secula fuerint; eosdem animos easdem corporis vires, eadem arma gerere; se quoque eundem dictatorem Mam. Æmilium esse, qui antè Vejentium Fidenatiumque, adjunctis Faliscis, ad Nomentum exercitus fuderit ; et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore, qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Vejentium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Jovis Feretrii templo intulerit.Proin memores, secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse: cum hostibus scelus legatorum contra jus gentium interfectorum, cædem in pace Fidenatium colonorum, inducias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent. Simul castra castris conjunxissent, satis confidere, nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitûs Romani gaudium fore; et populum Romanum intellecturum, quanto meliùs de republica meriti sint, qui se dicta

[ocr errors]

torem tertiùm dixerint; quàm eos, qui, ob ereptum censu ræ regnum, labem secundæ dictaturæ suæ imposuerint."Votis deinde nuncupatis profectus, mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat; dextrâ montibus, lævâ Tiberi amne septus. T. Quinctium Pennum legatum occupare montes jubet, occultumque id jugum capere, quod ab tergo hostibus foret. Ipse postero die, quum Etrusci pleni animorum ab pristini dier meliore occasione, quàm pugna, in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent, Quinctium evasisse in jugum propinquum arci Fidenarum signa profert; peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit: magistro equitum præcipit, "ne injussu pugnam incipiat; se, quum opus sit, equestri auxilio signum daturum; tum ut memor regiæ pugnæ, memor_opimi doni, Romulique ac Jovis Feretrii, rem gereret." Legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus, impium Fidenatem, prædonem Vejentem, ruptores induciarum, cruentos legatorum infandâ cœde, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.

XXXIII. Concusserat primo statim congressu hostem ; quum repente, patefactis Fidenarum portis, nova erumpit acies, inaudita ante id tempus invisitataque; ignibus armata ingens multitudo, facibusque ardentibus tota collucens, velut fanatico instincta cursu, in hostem ruit; formaque insolitæ pugnæ Romanos parumper exterruit. Tum dictator, magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito, prælium ciens, ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quàm prœlio, territum cesserat flammis, accurrit; clarâque voce, "Fumone victi," inquit, "velut examen apum loco vestro exacti, inermi cedetis hosti? Non ferro exstinguetis ignes ? non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis, pugnandum est, ereptas ultro inferetis? Agite, nominis Romani ac virtutis patrum vestræque memores, vertite incendium hoc in hostium urbem; et suis flammis delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis. Legatorum hoc vos vestrorum colonorumque sanguis, vastatique fines monent." Ad imperium dictatoris mota cuncta acies; faces partin emissæ excipiuntur, partim vi eripiuntur; utraque acies armatur igni. Magister equitum et ipse novat pugnam equestrem; frenos ut detrahant equis, imperat ; et ipse princeps, calcaribus sub

ditis evectus, effreno equo in medios ignes infertur ; et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem. Pulvis elatus, mixtusque fumo, lucem ex oculis virorum equorumque aufert; ea, quæ militem terruerat, species nihil terruit equos; ruinæ igitur similem stragem eques, quacunque pervaserat, dedit. Clamor deinde accidit novus; qui quum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat; "Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos;" ipse, redintegrato clamora, infert acriùs signa. Quum duæ acies, duo diversa prælia, circumventos etruscos et à fronte et ab tergo urguerent, neque incastra retrò, neque in montes, unde se novus hostis objecerat, iter fugæ esset, et equitem passim liberi frenis dispulissent equi, Vejentium maxima pars Tiberim effusi petunt. Fidenatium qui supersunt, ad urbem Fidenas tendunt. Infert pavidos fuga in mediam cædem; obtruncantur in ripis ; alios, in aquam compulsos, gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et vulnera et pavor degravant; pauci ex multis tranant; alterum agmen fertur per castra in urbem : eâdem et Romanos sequentes impetus rapit; Quinctium maximè, et cum eo degressos modò de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo prælio advenerat.

XXXIV. Hi, postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt; suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. Quod ubi dictator conspexit, (jam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat) cupientem militem discurrere ad prædum, spe injecta majoris in urbe prædæ, ad portam ducit; receptusque intra muros in arcem, quò ruere fugientium turbam videbat, pergit. Nec minor cades in urbe, quàm in proelio, fuit; donec, abjectis armis, nihil præter vitam petentes, dictatori deduntur. Urbs castraque diripiuntur. Postero die singulis captivis ab equite ad centurionem sorte ductis, et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis, exercitum victorem opulentumque prædâ triumphans dictator Romam reduxit; jussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat die sextodecimo, reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat. Classi quoque ad Fi denas pugnatum cum Vejentibus, quidam annales retulere ; rem æque difficilem atque incredibilem; nec nunc lato satis ad hoc anne; et tum aliquanto, ut à veteribus accepimus, arctiore; nisi in trajectu fortè fluminis prohibendo,

« PoprzedniaDalej »