Obrazy na stronie
PDF
ePub

tam discrepante editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter, tribunos militum eo anno fuisse, traditum à scriptoribus antiquis dissimulat. Lici, nio libros haud dubiè sequi linteos placet ; et Tubero incertus veri est; sed inter cetera, vetustate incomperta, hoc quoque in incerto positum. Trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non Vejentibus solùm exterritis metu similis excidii sed etiam Faliscis memoriâ initi primò cum iis belli; quanquam rebellantibus non adfuerant. Igitur quum duæ civitates, legatis circa duodecim populos missis, impetrâssent, ut ad Voltumnæ fanum indiceretur omni Etruriæ concilium ; velut magno inde tumultu imminente, senatus Mam. Æmilium dictatorem iterum dici jussit; ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellum que tanto majore, quàm proximo, conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quầm ab duobus populis fuerat.

[ocr errors]

XXIV. Ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. Itaque quum renunciatum à mercatoribus esset, negata Vejentibus auxilia, jussosque suo consilio be lum initum suis viribus exsequi, nec adversarum rerum quærere socios, cum quibus spem integram communicati non sint; tum dictator, ne nequicquam creatus esset, materiâ quærendæ bello gloriæ ademptâ, in pace aliquid operis edere, qued monumentum esset dictaturæ, cupiens. censuram minuere parat; seu nimiam potestatem ratus, seu non tam magnitudine honoris, quam diuturnitate, offensus. Concione itaque advocatâ rempublicam foris gerendam," ait, "tutaque omnia præstanda, Deos immortales suscepisse ; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum; maximam autem ejus custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent; et temporis modus imponeretur, quibus juris imponi non posset. Alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; grave esse, iisdem per tot annos magnâ parte vitæ obnoxios vivere; se legem laturum, ne plus, quem annua ac semestris, censura esset," Consensu ingenti populi legem postero die pertulit. Et, "ut re ipsâ," inquit, "sciatis. Quirites, quàm mihi diuturna non placeant imperia, dictaturâ me abdico." Deposito suo magistratu, modo aliorum magistratui imposito, fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reduc tus. Censores ægrè passi, Mamercun, quòd magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt, octuplicatoque

censu ærarium fecerunt quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potiùs ignominiæ intuentem, quàm ignominiam; primores Patrum, quanquam deminutum censuræ jus noluissent, exemplo acerbitatis censoriæ offensos: quippe quum se quisque diutiùs ac sæpiùs subjectum censoEribus fore cerneret, quam censuram gesturum. Populi certè tanta indignatio coorta dicitur, ut vis à censoribus nullius auctoritate, præterquam ipsius Mamerci, deterreri quiverit.

XXV. Tribuni plebis, assiduis concionibus prohibendo consularia comitia, quum res propè ad interregnum perducta esset, evisere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur: vietoriæ præmium, quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Fossius, L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum rerum otium præbuit; ædis Apollini pro valetudine populi vota est; multa duumviri ex libris, placandæ Deum iræ, avertendæque à populo pestis causâ, fecere: magna tamen clades in urbe agrisque, promiscuè hominum pecorumque pernicie, accepta; famem cultoribus agrorum timentes in Etruriam, Pomptinumque agrum et Cumas, postremò in Siciliam quoque frumenti causâ misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est. Tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt. L. Pinarius Mamerciaus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi levata, neque penuria frumenti, quia antè provisum erat, periculum fuit. Consilia ad movenda bella in Volscorum quorumque conciliis, et in Etruria ad fanum Voltumnæ, agitata. Ibi prolata in annum res, decretoque cautum, ne quod antè concilium fieret: nequicquam Vejente populo querente, eandem, quâ Fidene deletæ sint, imminere Vejis fortunain. Interim Romæ principes plebis, jamdiu nequicquam imminentes spei majoris honoris, dum foris otium esset, cœtus indicere in domos tribunorum plebei; ibi secreta consilia agitare: queri. "se plebe adeò spretos, ut quum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unqam plebeio ad eum honorem aditus fuerit; multum providisse suos majores, qui caverint, ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebei; ade) se suis etiam sordere, nec à plebe minùs, quam Patribus contemni."Alii purgare plebem, culpam in Patres vertere: “eorum ambitione artibusque fieri, ut obseptum plebi sit ad honorem

R

iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse, et par to auxilio imperium quoque adscituram." Placet, tollendæ ambitionis causâ tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere, petitionis liceret causâ. Parva

nunc res, et vix seriò agenda videri possit, quæ tunc ingenti certamine Patres ac plebem accendit. Vicere tamen tribuni, ut legem perferrent: apparebatque, irritatis animis, plebem ad suos studia inclinaturam; quæ ne libera essent, senatusconsultum factum est, ut consularia comitia habe

rentur.

XXVI. Tumultus causa fuit, quem ab Equis et Volscis Latini atque Hernici nunciârant. T. Quinctius, Lucii filius, Cincinnatus (eidem et Penno cognomen additur) et C. Julius Mento, consules facti: nec ultrà terror belli est dilatus. Lege sacratâ, quæ maxima apud eos vis cogendæ militiæ erat, delectu habito, utrinque validi exercitus profecti in Algidum convenere; ibique, seorsum Æqui, seorsum Volsci, castra communivere; intentiorque, quàm unquam antè, muniendi exercendique militem cura ducibus erat; eo plus nuncii terroris Romam attulere. Senatui dictatorem dici placuit: quia, etsi sæpe victi populi, majore tamen conatu, quam aliàs unquam, rebellarent: et aliquantum Romanæ juventutis morbo absumptum erat; ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos, et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt, qui malè pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint, eamque causam dictatoris cre andi fuisse. Illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus Patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem: donec, quum alia aliis terribiliora adferrentur, nec in auctoritate senatûs consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregiè usus, "Vos," inquit, "tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine reipublicæ dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis." Quâ voce auditâ, occasionem oblatam rati tribuni augendæ potestatis secedunt, proque collegio pronunciant, " placere, consules senatui dicto audientes esse: si adversus consensum amplissimi ordinis ultrà tendant, in vincula se duci eos jussuros." Consules ab tribunis, quàm ab senatu, vinci maluerunt; "proditum à Patribus summi imperii jus, datumque sub jugum tribuniciæ potestati consulatum" memorantes; "siquidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules, et (quo quid ulterius priva

to timendum foret ?) in vincula etiam duci possent." Sors, ut dictatorem diceret, (nam ne id quidem inter collegas convenerat) T. Quinctio evenit; is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum, dictatorem dixit: ab eo L. Julius magister equitum est dictus; simul edicitur et justitium: neque aliud totâ urbe agi, quam bellum apparari: cognitio vacantium militiæ munere post bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda; et Hernicis Latinisque milites imperati; utrinque enixè obeditum dictatori est.

XXVII. Hæc omnia celeritate ingenti acta: relictoque C. Julio cousule ad præsidium urbis, et L. Julio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, quâ eguissent in castris, moraretur, dictator, præeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultus causà vovit: profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Sicut bina castra hostium, parvo inter se spatio distantia, viderant, ipsi queque mille ferme passus ab hoste, dictator Tusculo, consul Lanuvio, propiorem locum castris ceperunt. Ita quatuor exercitus, totidem munimenta, planitiem in medio, non parvis modò excursionibus ad prælia, sed vel ad explicandas utrinque acies satis patentem, habebant; nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum à levibus præliis est; facilè patiente dictatore, conferendo vires spem universæ victoriæ, tentato paulatim eventu certaminum, suos præcipere. Itaque hostes, nullâ in prœlio justo relictâ spe, noctu adorti castra consulis, rem in casum ancipitis eventûs committunt. Clamor subitò ortus, non consulis modò vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Ubi præsenti ope res egebant, consul nec animo defecit, nec consilio: pars militum portarum stationes firmant: pars coronâ vallum cingunt. In alteris apud dictatorem castris, quo minus tumultûs est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit; misso extemplo ad castra subsidio, cui Sp. Postumius Albus legatus præficitur, ipse parte copiarum parvo circuitu locum maximè secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat, Q. Sulpicium legatum præficit castris: M. Fabio legato assignat equites; nec ante lucem movere jubet manum, inter nocturnos tumultus moderatu dificilem. Omnia, quæ vel alius imperator prudens et impiger in tali re præcperet ageretque, præcipit ordine atque agit; illud eximeum consilii animique specimen, et neutiquam vulgatæ

laudis, quòd ultro ad oppugnauda castra hostium, unde majo re agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit; qui, postquam intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque, est adortus, priùs penè cepit castra, quàm oppugnari hostes satis scirent; inde, fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore, est exclamat, capta hostium castra, nunciarique passim jubet.

XXVIII. Et jam lucescebat, omniaque sub oculis erant: et Fabius cum equitatu impetum dederat, et consul eruptionem è castris in trepidos jam hostes fecerat. Dictator autem, parte alterâ subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique objecerat victorem peditem equitemque. Circumventi igitur jam in medio ad unum omnes pœnas rebell ionis dedissent, ni Vectius Messius ex Volscis, nobilior vir factis, quàm genere, jam orbem volventes suos increpans clarâ voce, "Hic præbituri," inquit, "vos telis hostium estis indefensi, inulti? Quid igitur arma habetis? aut quid ultro bellum intulistis; in otio tumultuosi, in bello segnes? Quid hic stantibus spei est? an Deûm aliquem protecturum vos, rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. Hâc, quâ me prægressum videritis, agite, qui visuri domos, parentes, conjuges, liberos estis, ite mecum. Non murus, nec vailum, sed armati armatis obstant; virtute pares, necessi tate, quæ ultimum ac maximum telum est, superiores estis." Hæc locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti, dant impressionem, quâ Postumius Albus cohortes objecerat: et moverunt victorem, donec dictator, pedem jam referentibus suis, advenit: eóque omne prælium versum est. Uni viro Messio fortuna hostium innititur; multa utrinque vulnera, multa passim cædes est. Jam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. Unus Postumius, ictus saxo, perfracto capite, acie excessit, non dictatorem humerus vulneratus, non Fabium propè affixum equo femur, non brachium abscissum consulem ex tam ancipiti prælio submovit.

XXIX. Messium impetus per stratos cæde hostes cum globo fortissimorum juvenum extulit ad castra Volscorum, quæ nondum capta erant; eodem omnis acies inclinatur.Consul, effusos usque ad vallum persecutus, ipsa castra vallumque aggreditur; eòdem et dictator aliâ parte copias admovet; non segnior oppugnatio est, quàm pugna fuerat

« PoprzedniaDalej »