Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hunc minucium, apud quosdam auctores, transisse à Patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum, seditionem, motam ex Mæliana cæde, sedâsse, invenio. Ceterùm vix credibile est, numerum tribunorum Patres augeri passos, idque potissimum, exemplum à patricio homine introductum; nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse, aut certè tentâsse; sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis antè annis lege cautum, ne tribunis collegem cooptare liceret. Q. Cæcilius, Q. Junius, Sex. Titinius, soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minucii legem; et criminari nunc Minucium, nunc Servilium apud plebem, querique indignam necem Mælii non destiterant. Pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potiùs quàm consulum, comitia, haberentur; haud dubii, quin sex locis (tot enim jam creari licebat) et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Mælianæ cædis, crearentur. Plebs, quanquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec plures, quam tres, tribunos consulari potestate creavit, et in iis L. Quinctium Cincinnati filium; ex cujus dictaturæ invidia tumultus quærebatur. Prælatus suffragiis Quinctio Mam. Æmilius, vír summæ dignitatis.L. Julium tertium creant.

XVII. In horum magistratu Fidene, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium Vejentium regem ac Vejentes defecere. Majus additum defectioni scelus. C. Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Ancium, L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quærentes, jussu Tolumnii interfecerunt. Levant quidam regis facinus; in tesserarum prospero jactu vocem ejus ambiguam, ut occidi jussisse videretur, ab Fidenantibus exceptam; causam mortis legatis fuisse. Rem incredibilem; interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de cæde ruptura jus gentium, non aversum ab intentione lusus animum? nec deinde in horrorem versum facinus; propius est fidem, obstringi Fidenatium populum, ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientiâ tanti sceleris voluisse. Legatorum, `qui Fidenis cæsi erant, statuæ publicè in Rostris positæ sunt. Cum Vejentibus Fidenatibusque, præterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis, atrox dimicatio instabat. Itaque ad curam summæ rerum, quietâ plebe tribunisque ejus, nihil controversiæ fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium, et L. Ser gius Fidenas; à bello credo, quod deinde gessit, appellatum

Hic enim primus cis Anienem cum rege Vejentium secundo prælio conflixit, nec incruentam victoriam retulit. Major itaque ex civibus amissis dolor, quam lætitia fusis hostibus fuit; et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Æmilium jussit. Is magistratum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potes. tate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente juvenem, dixit. Ad delectum à consulibus habitum centuriones veteres belli periti adjecti, et numerus amissorum proximâ pugnâ expletus. Legatos Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator jussit. Quum potestas major, tum vir quoque potestati par, hostes ex agro Romano trans Anienem submovere, collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt, referentes castra; nec antè in campos degressi sunt, quàm legiones auxilio Faliscorum venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita; et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, quâ sequi munimento poterat, vallo interposito; postero die in aciem eduxit.

XVIII. Inter hostes variæ fuere sententiæ. Faliscus, procul ab domo militiam ægrè patiens, satisque fidens sibi, poscere pugnam; Vejenti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quanquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Fa lisci, postero die se pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quòd detrectâsset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die, jam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus, ni copia pugnæ fiat, utrinque acies inter bina castra in medium campi procedunt Vejens, multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana aggrederentur, post montes circummisit. Trium populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Vejentes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Vejentem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris, et dictatore arcem Romanam respectante, ut ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nulla parte legiones Etrusce sustinuere

impetum Romanorum; eques maximè resistebat; equitumque longè fortissimus ipse rex, ab omni parte effusè sequen tibus obequitans Romanis, trahebat certamen.

XIX. Erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximiâ pulchritudine corporis, animo ac viribus par, memorque generis, quod, amplissimum acceptumn, najus auctiusque reliquit posteris; is quum ad impetum Tolumnii, quacunque se inter disset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem totà acie cognôsset, "Hiccine est," inquit, "ruptor fœderis humani, violatorque gentium juris jam ego hanc mactatam victimam, (si modo sancti quicquam in terris esse Dii volunt) legatorum manibus dabo." Calcaribus subditis, infesta cuspide in unum fertur hostem ; quem quum ictum equo dejecisset, confestim et ipse hasta innisus se in pedes excepit. Assurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque sæpius cuspide ad terram affixit; tum exsangui detracta spolia; caputque abscissum victor spiculo gerens, terrore cæsi regis hostes fundit. Ita equitum quoque fusa acies, quæ una fecerat anceps certamen. Dictator legionibus fugatis instat, et ad castra compulsos cædit. Fidenatium plurimi locorum notitiâ effugere in montes. Cossus, Tiberim cum equitatu transvectus, ex agro Vejentanto ingentem detulit prædam ad urbem. Inter prælium et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum, ab Tolumnio, ut antè dictum est, ad castra missam. Fabius Vibulanus coronâ primùm vallum defendit, intentos deinde hostes in vallum, egressus dextrâ principali, cum triariis repentè invadit; quo pavore injecto, cædes minor, quia pauciores erant; fuga non minùs trepida, quam in acie, fuit.

XX. Omnibus locis re bene gesta, dictator senatusconsulto jussuque populi triumphans in urbem rediit. Longè maximum triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis interfecti gerens; in eum milites carmina incondita, æquantes eum Romulo, canere. Spolia in æde Jovis Feretrii prope Romuli spolia, quæ, prima Opima appellata, sola eâ tempestate erant, cum solenni dedicatione dono fixit; averteratque in se à curru dictatoris civium ora, et celebritatis ejus diei fructum propè solus tulerat. Dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia, populi jussu, in Capitolio Jovi donum posuit. Omnes ante me auctores secutus, A Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Jovis Feretrii templo intulisse, exposui; cete

rum, præterquam quod ea rite opima spolia habentur, que dux duci detraxit; nec ducem novimus, nisi cujus auspicio bellum geritur; titulus ipse, spoliis inscriptus, illos meque arguit, consulem ea Cossum cepisse. Hoc ego quum Augustum Cæsarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum ædem Feretrii Jovis, quam vetusttate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem; prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Cæsarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem; qui si ea in re sit error, quod tam veteres annales, quódque magistratuum libri, quos linteos in æde repositos Monetæ Macer Licinius citat identidem auctores, nono post demum anno cum T. Quinctio Penno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est; nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quòd imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit; adeò ut quidam annales, velut funesti, nihil præter nomina consulum suggerant. Tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet; eodem anno magsitrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem; ea libera conjectura est. Sed (ut ego arbitror) vana versare in omnes opiniones licet; quum auctor pugnæ, recentibus spoliis in sacra sede positis, Jovem propè ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud speruendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripseret.

XXI. M. Cornelio Maluginense. L. Papirio Crasso consulibus, exercitus in Agrum Vejentem ac Falsicum ducti; prædæ abactæ hominum pecorumque; hostis in agris nusquam inventus, neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatæ, quia pestilentia populum invasit. Et seditiones domi quæstiæ sunt, nec motæ tamen, ab Sp. Mælio tribuno plebis; qui, favore nominis moturum se aliquid ratus, et Minucio diem dixerat ; et rogationem de publicandis bonis Servilii Ahale tulerat; falsis criminibus à Minucio circumventum Mælium arguens, Servilio cædem civis indemnati objiciens; quæ vaniora ad populum ipso auctore fuere. Ceterùm magis vis morbi ingravescens curæ erat, terroresque ac prodigia; maximè quòd crebis molibus terræ ruere in agris nunciabantur tecta. Obsecratio itaque à populo, duumviris præeuntibus, est facta. Pestilentior inde annus, C. Julio iterum et L. Virginio consulibus, tan

tum metum vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modò prædandi causâ quisquam ex agro Romano non exiret, bellive inferendi memoria Patribus aut plebi esset; sed ultro Fidenates, qui se primò aut oppido, aut montibus, aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum; deinde, Vejentium exercitu accito, (nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum, neque clade Romanorum, neque sociorum precibus, potuere) duo populi transiere Anienem; atque haud procul Collinâ portâ signa habuere. Trepidatum itaque, non in agris magis, quam in urbe, est, Julius consul in aggere murisque explicat copias. A. Vir ginio senatus in æde Quirini consulitur. . Dictatorem dici A. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Virginius, dum collegam consuleret, moratus, permittente eo, nocte dictatorem dixit; is sibi magistratrum equitum Postumum Æbutium Elvam dicit,

XXII. Dictator omnes luce primâ extra portam Colli nam adesse jubet; quibuscunque vires suppetebant ad arma ferenda, præsto fuere; signa ex ærario prompta feruntur ad dictatorem. Quæ quum agerentur, hostes in loca altiora concessere; eo dictator agmine infesto subit; nec procul Nomento signis collatis, fudit Etruscas legiones; compulit inde in urbem Fidenas, valloque circumdedit. Sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita: neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modò satis, sed copiæ quoque, abunde ex antè convecto sufficiebat. Ita, expugandi pariter cogendique ad deditio nem spe amissâ, dictator in locis, propter propinquitatem notis, ab aversa parte urbis maximè neglecta, quia suâpte naturâ tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit; ipse, diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu, qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte prælio ab sensu operis hostes avertebat: donec, perfosso à castris monte, erecta in arcem via est; intentisque Etruscis ad vanas à certo periculo minas, clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit. Eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt; ibique primùm census populi est actus.

XXIII. Eosdem consules insequenti anno refectos, Julium tertium. Virginium iterum, apud Macrum Licinium invenio. Valerius ntias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt; ceterum in

« PoprzedniaDalej »