Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus. Quis dubitat, quin, in æternum urbe conditâ in immensum crescente, nova imperia, sacerdotia, jura gentium hominumque instituantur? Hoc ipsum, ne connubium, Patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo exemplo publico, cum summa injuria plebis ? An esse ulla major aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis, velut contaminatam, indignam connubio haberi? Quid est aliud, quam exsilium intra eadem monia, quam relegationem pati? Ne affinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur, cavent; ne societur sanguis. Quid? hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quum plerique oriundi ex Albanis et Sabinis, non genere nec sanguine, sed per cooptationem in Patres habetis, aut ab regibus lecti, aut post reges exactos jussu populi; sinceram servare privatis cunsiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe, neque vestras filias sororesque enubere sinendo è Patribus? Nemo plebeius patricia virgini vim afferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coëgisset. Verùm enim verò lege id prohiberi, et connubium tolli Patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est; cur enim non confertis, ne sit connubium divitibus ac pauperibus? Quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut, in quam cuique feminæ convenisset domum, nuberet; ex qua pactus esset vir domo, in matrimonium duceret; id vos sub legis superbissime vincula conjicitis, quâ dirimatis societatem civilem, duasque ex una civitate faciatis. Cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius? ne eodem itinere eat? ne idem convivium ineat? ne in fore eodem consistat? Quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? quid juris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi; nec, quod nos ex connubio vestro petamus, quicquam est, præterquam ut hominum, ut civium numero simus; nec, vos (nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare juvat) quod contendatis, quicquam est.

V. "Deinque, utrùm tandem populi Romani, an vestrum summum imperium est? Regibus exactis, utrùm vobis dominatio, an omnibus æqua libertas parta est? Oportet licere populo Romano, si velit, jubere legem; an, ut quæque rogatio promulgata erit, vos delectum pro poena decernetis? et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium cæpero, tu statim consul sacramento juniores adiges, et in cas tra educes? et minaberis plebi, minaberis tribuno ? Quid, si

non, quantum istæ mine adversus plebis consensum vale rent, bis jam experti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideò non est dinicatum, quod, quæ pars firmior, eadem modestior fuit? Nec nunc erit certamen, Quirites; animos vestros illi tentabunt semper, vires non experientur. Itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si, connubiis redditis, unam hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si jungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur; si in consortio, si in societate reipublicæ esse, si, quod æquæ libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. Si hæc impediet aliquis, ferte sermonibus, et multiplicate fami bella; nemo est nomen daturus, nemo arina capturus, nemo dimicaturos pro superbis dominis, cum quibus nec in republica honorum, nec in privata connubii societas est."

VI. Quum in concionem et consules processissent, et res à perpetuis orationibus in altercationem vertisset ; interroganti tribuno," cur plebeium consulem fieri non oporteret ?" ut fortasse vere, sic parum utiliter in præsens certamea respondit, "quòd nemo plebeius auspicia haberet; ideòque decemvioros connubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur." Plebes ad id maximè iudignatione exarsit, quòd auspicari, tanquam invisi Diis immortalibus, negarentur posse; nec antè finis contentionum fuit, (quum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset, et ipsa cum co pertinacia certaret) quam victi tandem Patres, ut de connubio ferretur, consensere: ita maximè rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros, aut post bellum dilaturos esse; contenta nque interim connubio plebem paratam delectui fore. Quum Canuleius victoria de Patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen, pro rogatione sua, summâ vi pugnant, et, crescente in dies famâ belli, delectum impediunt. Consules, quum per senatum, intercedentibus tribunis, nihil agi posset, consilia principum domi habebant; apparebat, aut hostibus, aut civibus de victoria concedendum esse. ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant conSoli siliis. C. Claudii sententia consules armabat in tribunos; Quinctiorum, Cincinnatique, et Capitolini, sententiæ abhorrebant à cæde violandisque, quos, foedere icto cum ple be, sacrosanatos accepissent, Per hæc consilia eò deducta

res est, ut tribunos militum consulari potestate promiscuè ex Patribus ac plebe creari sinerent; de consulibus crean dis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. Quibus indictis, extemplo, quicunque aliquid seditiose dixerat, aut fecerat, quàm maximè tribunicii, et prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere; ut patricios desperatio primò, irritata plebe, adipiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret; postremò coacti tamen à primoribus petîere, ne cessisse possessione reipublicæ viderentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentionc libertatis dignitatisque, alios, secundum deposita certamina, incorrupto judicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quòd ratio habita plebiorum esset. Hanc modestium æquitatemque et, altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quæ tum populi universi fuit ?

VII. Anno trecentesimo decimo, quàm urbs Roma condita erat, primùm tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cæci lius; quorum in magistratu concordia domi pacem etiam. foris præbuit. Sunt, qui propter adjectum quorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Vejens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatæ legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmato jam stetit,magistratûs ejus jus; quia tertio mense, quàm inierunt, augurum decreto, perinde ac vitio creati, honore abiere; quèd C. Curtius, qui comitiis eorum præfuerat, parum rectè tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Romam venerunt, ita de injuria querentes, ut, si demeretur. ea, in fœdere atque amicitia mansuros, restituto agro, appareret.Ab senatu responsum est, "judicium populi rescindi ab senatu non posse, præterquam quòd nullo nec exemplo nec jure fieret, concordia etiam ordinum causâ. Si Ardeates sua tempora expectare velint, arbitriumque senatui levandæ injuriæ suæ permittant, fore, ut postmodo gaudeant se iræ moderatos; sciantque, Patribus æquè curæ fuisse, ne qua injuria in eos oriretur, ac ne orta diuturna esset."Ita legati, quum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi. Patricii, quum sine curuli magistratu respubli ca esset, coiere, et interregem creavere; contentio, consu

lesne, an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit. Interrex ac senatus, consulum comitia, tribuni plebis et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicerunt Patres, quia et plebs, patriciis seu hung seu illum delatura honorem, frustra certare supersedit; et principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sui, quam quibus ut indigni præterirentur; tribuni quoque plebis certamen sine effectu in beneficio apud primores Patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus interrex con sules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibus cum Ardeatibus fœdus renovatum est; idque monumenti est, consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis, neque in libris magistratuum inveniuntur; credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectis his consulibus, prætermissa nomina consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in fœdere Ardeatino, et in linteis libris ad Monetæ inventa. Et foris, quum tot terrores à finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

क्षे

VIII. Hunc annum (seu tribur os modò, seu tribunis suffectos consules quoque habuit) sequitur annus haud dubiis consulibus, M. Geganio Macerino iterum, T. Quinctio Capitolino quintum consulibus. Idem hic annus censuræ initium fuit, rei parva origine ortæ : quæ deinde tanto incre mento aucta est, ut morum disciplinæque Romanæ penes eam regimen, senatus, equitumque centuriæ, decoris dedecorisque discrimen sub ditione ejus magistratus, publicorum jus privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. Ortum autem initium rei est, quòd in populo, per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque consulibus, quum tot populorum bella imminerent, operæ erat id negotium agere. Mentio illata ab senatu est, "Rem operosam ac minimè consula rem suo proprio magistratu egere; cui scribarum ministerium, custodiæque et tabularum cura, cui arbitrium formu, læe censendi subjiceretur." Et Patres, quanquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in republica essent, læti accepere; id, quod evenit, futurum credo etiam rati, ut mox opes eorum, qui præessent, ipsi honori jus majestatumque adjicerent. Et tribuni (id quod tunc erat) magis necessariam, quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommodè adversarentur, hand sanè tetendere. Quum à primoribus civitatis

spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populis suffragiis præfecit. Censores ab re appellati sunt.

IX. Dum hæc Romæ geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro veterrima societate renovatoque fœdere recenti, auxilium propè eversæ urbi implorantes. Frui namque pace, optimo consilio cum populo Romano servatâ, per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum: quæ fuere eruntque pluribus populis magis exitio, quam bella externa, quàm fames morbive, quæque alia in Deum iras, velut ultima publicorum malorum, vertunt. Virginem plebi generis, maximè formâ notam, petiere juvenes: alter virgini genere par tutoribus fretus, qui et ipsi ejusdem corporis erant; nobilis alter, nullâ re, præterquam formâ, captus; adjuvabant eum optimatium studia, per quæ in domum quoque puellæ certamen partium penetravit; nobilis superior judicio matris esse, quæ quam splendidissimis nuptiis jungi puellam volebat; tutores, in ea quoque re partium memores, ad suum tendere. Quum res peragi intra parietes nequisset, ventum in jus est, postulatu audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant jus nuptiarum; sed vis potentior fuit; namque tutores, inter suæ partis homines de injuria decreti palam in foro concionati, manu factà virginem ex domo matris rapiunt; adversus quos infestior coorta optimatium acies sequitur accensum injuria juvenem; fit prælium atrox. Pulsa plebs, nihil Romana plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optimatium cum ferto ignique excursiones facit; urbem quoque, omnis etiam expertem antè certaminis, multitudine opificum ad spem prædæ evocatâ, obsidere parat: nec ulla species cladesque belli abest; velut contacta civitate rabie duorum juvenum, funestas nuptias ex occasu patriæ petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optimates Romanos ad auxilium urbis obsessæ, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. Priores Volsci, duce Æquo Clolio, Ardeam venere, et moenibus hostium vallum objecere. Quod ubi Romam est nunciatum, extemplo M. Geganius Consul, cum exercitu profectus, tria millia passum ab boste locum castris cepit, præcipitique jam die curare corpora milites jubet ; quartâ deinde vigilia signa profert : coptumque opus adeò approperatum est, ut, sole orto, Volsci Q

« PoprzedniaDalej »