Obrazy na stronie
PDF
ePub

dine magis, quam regunt, dedere cupidæ audiendi plebi, tit, quæ vellet, Scaptius diceret. Ibi infit," Annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militasse, non juvenem, vicesima jam stipendia merentem, quum ad Coriolos sit bellatum. Eo rem se vetustate obliteratam, ceterùm suæ memoriæ infixam, afferre: agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse, capitisque Coriolis, jure belli publicum populi Romani factum. Mirari se, quonam more Ardeates Aricinique, cujus agri jus nunquam usurpaverint incolumi Coriolanâ re, euin se à populo Romano, quen pro domino judicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi exiguum vitæ tempus superesse: non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte vi rili manu cepisset, eum senex quoque voce, quâ unâ posset, vindicaret. Magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.”

LXXII. Consules quum Scaptium non silentio mode, sed cum assensu etiam, audiri aniinadvertissent, Deos homines que testantes flagitium ingens fieri, Patrum primores arces

sunt; cum his circumire tribunos, orare, "Ne pessimum facinus pejore cxemplo admitterent judices, in suam rem litem vertendo, quum præsertim, etiamsi fas sit, curam emolumenti sui judici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo ac quiratur, quantum amittatur alienandis injuriâ sociorum an mis. Nam famæ quidem ac fidei damna majora esse, quàm quæ estimari possent. Hoc legatos referre domum: hoc

vulgari; hoc socios audire; hoc hostes; quo cum dolore hos? quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, concionali seni, assignaturos putarent finitimos populos ? Clarum hoc fore imagine Scaptium; populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienæ personam laturumi; quem enim hoc

privatæ rei judicem fecesse, ut sibi controversiosam adjudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi præmortui jam sit pudoris, non facturum." Hec consules, hæc Patres vo ciferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt, agrum publicuin populi Nec abnuitur ita fuisse, si ad judices alios itum foret: nunc haud sanè quicquam bono causæ levatur dedecus judicii; idque non Aricinis Ardeatibusque, quim Patribus Romanis, fedius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

Romani esse.

LIBER QUARTUS.

EPITOME.

1. &c. LEX de connubio Patrum et plebis à tribunis plebis contentione magnâ, Patribus repugnantibus, perlata est. VI. VII. Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ sunt. VIII. Item censores tunc primùm creati sunt. XI. Ager Ardeatibus populi Roma ni judicio ablatus, missis in cum colonis, restitutus est. XII. XIII. &c. Quum fame populus Romanus laboraret, Sp. Mælius, eques Romanus, framentum populo suâ impensâ largitus est; et, ob id factum conciliatâ sibi plebe, regnum affectans à C. Servilio Ahala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est XVI. L. Minucius index bove auratâ donatus est. XVII. XVIII. Legatis Romanis à Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statue in Rostris positæ sunt. XIX. XX. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Vejentium, opima spolia secunda retulit. XXIV. Mam. Emilius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem à censoribus notatus est. XXXI. &c. XXXIV. Fidena in potestatem redacta, èoque coloni missi sunt; quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, à Mam. Emilio dictatore victi sunt, et Fidene captæ. XLV. Conjuratio servorum oppressa est. XLIX. L. Postu mius tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est. LIX. Stipendium ex ærario tum primùm militibus datum est. LX. LXI. Reg præterea gestas adversus Volscos et Fidenates, at Faliscos, continet.

I. HOS secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus; nam anni principio et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit; quâ contaminari sanguinem suum Patres, confundique jura gentium rebantur: et mentio, primò sensim illata à tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eò processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, "ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de patribus vellet, consules faciendi." Id verò si fieret, non vulgari modò cum infimis, sed prorsus auferri à primoribus ad plebem, summum imperium credebant. Læti ergo audiere Patres. Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicafi descisse, et Vejentes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam Verruginem fremere; adeò vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bet

lorum conticescerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summâ apparari jubent ; si quo intentiùs possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in sentu vociferatus, "nequicquam territando consules avertere plebem à cura novarum legum; nunquam eos se vivo delectum habituros; antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset ;" et confestim ad conscionem advocavit.

II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules, "jam ultrà ferri posse furores tribunicios; ventum jam ad finem esse; domi plus belli concitari, quàm foris. Id adeò non plebis, quàm Patrum; neque tribunorum magis, quàm consulum, culpâ accidere; cujus rei præmium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere: sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romæ præmium seditionum esse: id et singulis universisque semper honori fuisse. Reminis

cerentur, quam majestatem senatûs ipsi à patribus accepis sent, quam liberis tradituri essent; ut (quemadmodum plebs gloriari posset) auctiorem amplioremque esse. Finem ergo non fieri, nec futuram, donec, quàm felices seditiones, tam honorari seditionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium aggressum? colluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque afferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit: ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis Patrumque ? ut, qui natus sit, Ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius Patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id videri, quòd omnia divina humanaque turbentur: jam ad consulatum vulgi turbatores accingi; et primò, ut alter consul ex plebe fieret, id modò sermonibus tentâsse: nunc rogari, ut, seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet: et creaturos haud dubiè ex plebe seditiosissimum quemque. Canuleios igitur Iciliosque consules fore; ne id Jupiter optimus maximus sineret, regiæ majestatis imperium eò recidere; et se milliès morituros potiùs, quàm ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinâssent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima impetrâsset, futuram, primò quamlibet dimicationem subituros fuisse

potiùs quàm eas leges sibi imponi paterentur. Quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri. Posse in eadem civitate tribunos plebis et Patres esse? aut hunc ordinem, aut illum magistratum tollendum esse: potiúsque sérò, quàm nunquam obviam eundum audaciæ temeritatique. Illine ut impune primò discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quæ concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant? et, quum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur? Sed audeat Canuleius in senatu -proloqui, se nisi suas leges tanquam victoris Patres accipi sinant, delectum haberi prohibiturum; quid esse aliud, quam minari, se proditurum patriam? oppugnari atque capi passurum? quid eam vocem animorum, non plebi Romanæ, sed Volscis et quis et Vujentibus allaturam? Nonne, Canuleio duce, se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse, si Patribus tribuni, cum jure ac majestate adempta, animos etiam eripuerint? Consules paratos esse duces prius adversus scelus civium, quàm adversus hostium arma."

III. Quum maximê hæc in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit; "Quantopere vos, Quirites, contemnerent Patres, quàm indignos ducerent, qui unâ secum urbe intra eadem menia viveretis, sæpe equidem et antè videor animadvertisse: nunc tamen maximè, quòd adeò atroces in has rogationes nostras coorti sunt; quibus quid aliud quàm admonemus, cives nos eorum esse, et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? Alterâ connubium petimus, quod finitimis externisque dari solet; nos quidem civitatem, quæ plus quàm connubium est, hostibus etiam victis dedimis. Alterà nihil novi ferimus; sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus; ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. Quid tandem est, cur cœlum ac terras misceant? cur in me impetus modo penè in senatu sit factus ? negent se manibus temperaturos, violaturosque denuncient sacrosanctam potestatem ? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non præciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs hæc non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc valet, plebius ne consul fiat, tanquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sentitis, in quanto contemptu vivatis? Lucis vobis hujus partem, si liceat, adimant; quòd spiratis, quod vocem mittitis, quòd

formas hominum habetis, indignantur. Quin etiam (si Diis placet) nefas aiunt esse, consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur; ne ea quidem scimus, quæ omnes peregrini etiam sciunt? consules in locum regum successisse? nec aut juris, aut majestatis quicquam habere, quod non in regibus antè fuerit? En unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modò non patricium, sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi jussu, Patribus auctoribus, Romæ regnasse? L. Deinde Tarquinium, non Romanæ modo, sed ne Italicæ quidem gentis, Damarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem factum ? Ser. Tullium post hunc, captiva Cornicu!anâ natum, patre nullo, matre servâ ingenio, virtute regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. Poeniteat nunc vos plebeii consulis, quum majores nostri advenas reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinæ virtuti. Claudiam certè gentem, post reges exactos, ex Sabinis non in civitatem modò accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat? civis Romanus si sit ex plebe, præcisa consulatûs spes erit? Utrùm tandem non credimus fieri posse, ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe, sit Nume, L. Tarquinio, Ser. Tullio, similis ? An ne, si sit, quidem ad gubernacula reipublicæ accedere eum patiemur? potiùsque decemviris, teterrimis mortalium, qui tum omnes ex Patribus erant, quàm optimis regum novis hominibus, similes consules sumus habituri?

IV. "At enim nemo post reges exactos de plebe consu! fuit. Quid postea? Nullane res Nova institui debet ? et, quod nondum est factum (multa enim nondum sunt facta in novo populo) ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet? Pontifices, augures, Romulo regnante, nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt; census in civitate et descriptio centuriarum classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta. Consules nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. Dictatoris nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse cœpit. Tribuni plebis, ædiles, quæstores, nulli erant ; institutum est, ut fierent. Decemviros legibus scribendig intra decem hos annos et creavimus, et è republica sustuli

« PoprzedniaDalej »