Obrazy na stronie
PDF
ePub

de non modò commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos, propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant; quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavinii, quum ad solenne sacrificium eò venisset, concursu facto interficitur. Eam rem minùs ægrè quàm dignum erat, tulisse Romulum ferunt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuriâ cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit ; ut tamen expiarentur legatorum injuræ regisque cædes, fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat; aliud multò propiùs, atque in ipsis prope portis, bellum ortum.Fidenates, nimis vicinas propè se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere; juventute armatâ inmissâ, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad lævam versi, quia dextrâ Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens, ex agris in urbem illatus, pro nuncio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit; castra à Fidenis mille passuum locat; ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidüs jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fuge quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna causam minùs mirabilem dedit; et quum, velut inter pugnæ fugæque consilium, trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repentè portis effusi hostes, impulsâ Romanâ acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subitò exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota è castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates, priùs penè qu`m Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt; multoque effusiùs (quippe vera fuga) qui simulantes paulò antè secuti erant, oppidum repetebant; non tamen eripuere se hosti; hærens in terga Romanus, priùs quàm feres portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Vejentium animi, et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt) et quòd ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romar os excucurrerunt, populabundi magis, quam justi more belli. Itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam ex agris prædam portantes. Vejos rediere; Romanus contr, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus intentusque, Tiberim transit; quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Vejentes audivere: obviam egressi, ut potiùs acie decernerent, qu`m inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nullâ arte adjutis, tantùm veterani robore exercitûs, rex Romanus vicit; persecutusque fusos ad monia hostes, urbe validâ muris ac situ ipso munitá abstinuit; agros rediens vastat. ulsciscendi magis, quàm prædæ studio. Eâque clade, haud minùs qum adverså pugnâ subacti Vejentes, pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis in centum annos induciæ datæ. Hæc fermè, Romulo regnante, domi militiæ gesta; quorum nihil absonum fidei divinæ originis, divinitatisque post mortem creditæ fuit; non animus in regno avito recuperando, non condendæ urbis consilium, non bello ac pace firmandæ ; ab illo enim profectu viribus datis tantùm valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet; multitudini tamen gratior fuit quam patribus; longè ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solùm, sed etiam in pace, habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Capræ paludem haberet, subitò coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit ; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procellâ ; tamen, velut orbitatis metu icta, mæstum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde à paucis initio facto, Deum Deo natum, regem parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent; manavit

enim hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides; namque Proculus Julius, solicita civitate desiderio regis, et infensâ Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. "Romulus," inquit, "Quirites, parens urbis hujus, primâ hodiernâ luce cœlo repentè delapsus, se mihi obvium dedit; quum, perfusus horrore venerabundusque adstitissem, petens precibus, ut contrâ intueri fas esset; abi, nuncia, inquit, Romanis, cœlestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse. Hæc, inquit, locutus, sublimis abiit." Mirum, quantum illi viro, nuncianti hæc, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, factâ fide immortalitatis, lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat; nec dum à singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones; inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate æqua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur, In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum expertâ. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circà civitatum irritatis, animis, vis aliqua externa adoriretur; et esse igitur aliquod caput placebat ; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singu las decurias creatis, qui summæ rerum præessent, consociant; decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat; quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat ; annuumque intervallum regni fuit; id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultrà nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultrò rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summâ potestate populo permissâ, ut non plus darent juris, qu`m detinerent; decreverunt enim, ut, cùm populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent; hodieque in legibus magis

[ocr errors]

tratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi ademptâ; priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocatâ; "Quod bonum, faustum, felixque sit," inquit, Quirites, Regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient." Adeò id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modò sciscerent juberentque, ut Senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

XVIII. Inclyta justitia religioque eà tempestate Nume Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falsò Samium Pythagoram edunt; quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum ampliùs post annos, in ultima Italiæ ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdam ætatis fuisset, qua fama in Sabinos, aut quo linguæ commercio, quenquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis: instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplinâ tetricâ ac tristi veterum Sabinorum; quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numa, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur; tamen neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus auguratò urbe condendâ regnum adeptus est, de se quoque Deos consuli jussit; inde ab augure (cui deinde, honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit.) deductus inarcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextrâ manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. Signum contr, quò longissimè conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in læ vam manum translato, dextrâ in caput Numæ impositâ, precatus est ita; "Jupiter pater, si est fas, hunc Numan Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, uti

tua signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci." Tum peregit verbis auspicia, quæ miti vellet; quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro conde re parat; quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militiâ animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janun, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit; apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circa omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit; semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partâ. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem, imperitam et illis seculis rudem, efficacissimam Deorum metum injiciendum ratus est; qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primùm, ad cursum lunæ in duodecim menses describit annum ; quem (quiatricenos dies singulis mensibus luna non explet, desunque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigessimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis, dies congruereunt. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile fu

túrum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, que nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabut fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiæ vicis desererentur flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit insignique eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos flamines adjecit; Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vest legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum; his, ut asiduæ templi antistites essent, stipendi

« PoprzedniaDalej »