Obrazy na stronie
PDF
ePub

semper certaminibus conciones turbaret; ad quarum primum strepitum, velut signo accepto, arma cepere qui ac Volsci; simul quòd persuaserant iis duces, cupidi præda, rum, "biennio antè delectum indictum haberi non potuisse, abnuente jam plebe imperium; eo adversus se non esse missos exercitus; dissolvi licentiâ militandi morem; nec pro communi jam patria Romam esse; quicquid irarum simultatumque cum externis fuerit, in ipsos verti; occæcatos lupos intestinâ rabie opprimendi occasionem esse." Conjunctis exercitibus Latinum primùm agrum perpopulati sunt: deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum verò, exsulantibus belli auctoribus, ad moenia ipsa Romæ populabundi regione porta Esquilinæ accessere, vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes; unde postquam inulti, prædam præ se agentes, retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad concionem populum voca

vit.

LXVII. Ibi in hanc sententiam locutum accipio: "Etsi mihi nullius noxæ conscius, Quirites, sum, tamen cum pu dore summo in concionem vestram processi. Hoc vos scire, hoc posteris memoriæ traditum iri, quos et Volscos, vix Hernicis modò pares, T. Quinctio quartum consule, ad monia urbis Romæ impune armatos venisse Hanc ego ignominiam (quanquam jam diu ita vivitur, is status rerum est, ut nihil boni divinet animus) si huic potissimùm imminere anno scissem vel exsilio, vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitâssem. Ergo, si viri arma illa habuissent, quæ in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit ? satis honorum, satis superque vitæ erat: mori consulem tertium opportuit. Quem tandem ignavissimi hostium contempsere? nos consules? an vos Quirites? Si culpa in nopis est, auferte imperium indignis; et, si id parum est, insuper pœnas expetite. Si in vobis, nemo Deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites; vosmet tantùm eorum pœniteat. Non illi vestram ignaviam contempsere, nec suæ virtuti confisi sunt; quippe toties fusi fugatique, castris exuti, agro mulctati, sub jugum missi, et se et vos novere. Discordia ordinum est venenum urbis hujus ; Patrum ac plebis certamina: dum nec nobis imperii, nec vobis libertatis est modus, dum tædet vos patriciorum, hos plebeiorum magistratuum, sustulere illi animos. Prô Deûm fidem, quid vobis vultis ? Tribunos plebis concupistis; concordiæ causâ concessimus. Decemviros desiderâstis; cre

ari passi sumus. Decemvirorum vos pertæsum est; coëgi mus abire magistratu. Manente in eosdem privatos irâ vestrâ, mori atque exsulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum voluistis; creâstis. Consules facere vestrarum partium, etsi Patribus videbamus iniquum: patricium quoque magistratum plebi domum fieri vidimus; auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis injuncta Patribus; sub titulo æquandarum legum, nostra jura oppressa tulimus et ferimus. Qui finis erit discordiarum ? Ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? Victi nos æquiore animo quescimus, quàm vos victores.Satisne est. nobis vos metuendos esse? Adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons. Esqui lias quidem ab hoste prope captas, et scandentem in agge rem Volscum hostem nemo submovit; in nos viri, in nos armati estis.

LXVIII. "Agitedum, ubi hîc curiam circumsederitis, et forum infestim feceritis, et carccrem impleveritis principi bus; iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam: aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, prædam abigi, fumare incensa passim tecta. At enim communis res per hæc loco est pejore: ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tandem ? privatæ res vestræ in quo statu sunt? Jam unicuique ex agris sua damna nunciabantur; quid est tandem dumi, unde ea expleatis? Tribuni vobis amissa reddent ac restituent? vocis verborumque quantum voletis, ingerent, et criminum in principes. et legum aliarum super alias, et concionum. Sed ex illis concionibus nunquam vestrum quisquam re, fortunâ, domum auctior rediit. Ecquis retulit aliquid ad conjugem ac liberos, præter odia, offensiones, simultates publicas priyatasque? à quibus semper non vestrâ virtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis. At. Hercules, quum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro, faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in concione Patres Romani horrebant, prædâ parts, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriæque, simul publicæ, simul privatæ, triumphantes domum ad penates redibatis; nunc oneratum ves tris fortunis hostem abire sinitis. Hærete affixi concionibus, et in foro vivite: sequitur vos necessitas militandi, quam fugitis. Grave erat in Aquos et Volscos proficisci

ante portas est bellum; si inde non pellitur, jam intra mœnia erit, et arcem et Capitolium scandet, et in domos vestras vos persequetur Biennio antè senatus delectum haberi, et educi exercitum in Algum jussit; sedemus desides domi, mulierum ritu inter nos altercantes; præsenti pace læti, nec cernentes, ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum. His ego gratiora dictu alia esse scio: sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis, Naturâ hoc ita comparatum est, ut, qui apud multitudinem suâ causâ loquitur, gratior eo sit, cujus mens nihil, præter publicum commodum, videt; nisi fortè assentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestrâ vos causâ incitare et stimulare putatis. Concitati, aut honori, aut quæstui illis estis: et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malæ rei se, quàm nullius, turbarum ac seditionum, duces esse volunt, Quarum rerum si vos tædium tandem capere potest, et pas trum vestrosque antiquos mores vultis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero, et à por tis nostris manibusque ed illorum urbes hunc belli terrorem, quo nunç vos attoniti estis, transtulero."

LXIX. Rarò alias tribuni popularis oratio acceptior plebi, quâm tunc severissimi consulis, fuit. Juventus quoque, quæ inter tales metus detractionem militiæ, telum acerrimum adversus Patres, habere solita erat, arma et bellum spectabat et agrestium fuga spoliatique in agris et vulnerati, fœdiora iis, quæ subjiciebantur oculis, nunciantes, totam urbem ira implevere. In senatum ubi ventum est, ibi verò in Quinctium omnes versi, ut unum vindicem majestatis Romanæ intueri; et primores Patrum "dignam" dicere "concio. nem imperio consulari, dignam tot consularibus anteactis, dignam vitâ omni, plenâ honorum sæpe gestorum, sæpiùs meritorum. Alios consules aut per proditionem dignitatis Patrum plebi adulatos, aut acerbè tuendo jura ordinis aspe riorem domando multitudinem fecisse; T. Quinctium orationem memorem majestatis Patrum, concordiæque ordinum, et temporum in primis habuisse. Orare eum collegamque, ut capesserent rempublicam; orare tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent, plebemque obedientem in re tam trepida Patribus

P

præberent: appellare tribunos communem patriam, auxiliumque eorum implorare, vastatis agris, urbe propè oppugnatâ." Consensu omnium delectus decernitur habeturque.Quum consules in concione pronunciâssent, "Tempus non esse causas cognoscendi; omnes juniores postero die primâ luce in campo Martio adessent; cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cujus non probâssent causam :" omnis juventus adfuit postero die. Cohortes sibi quæque centuriones legerunt: bini senatores singulis cohortibus præpositi. Hæc omnia adeò maturè perfecta accepimus, ut signa, eo ipso die à quæstoribus ex ærario prompta delataque in campum, quartâ diei hora mota ex campo sint: exercitusque novus, paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. Insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris. sunt conjuncta. Tertio die, quum ira Romanos, illos, quum toties rebellâssent, conscientia culpæ ac desperatio irritaret, mora demicandi nulla est facta.

LXX. In exercitu Romano quum duo consules essent potestate pari; quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii, concedente Agrippâ, penes collegam erat: et prælatus ille facilitati submittentis se comiter respondebat, communicando consilia laudesque, et æquando imparem sibi. In acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit: Sp, Postumio Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum Ser. Sulpicium equitibus præficiunt. Pedites ab dextro cornu egregie pugnavere, haud segniter resistentibus Volscis. Ser. Sulpicius. per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit; unde quum eâdem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est; momentoque temporis. in aversam incursando aciem, ancipiti terrore dissipasset hostes; ni suo proprio eum prælio equites Volscorum et quorum exceptum aliquamdiu tenuissent. Ibi verò Sulpicius, negare "cunctandi tempus esse, circumventos, interclusosque ab suis" vociferans, “ni equestre prælium connisi omni vi perficerent. Nec fugare equitem integrum satis esse, conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad prælium, aut integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cressisset." Haud surdis auribus dicta: impresssione unâ totum equitatum fudere, magnam vim ex equis precipitavere,

ipsos equosque spiculis confodere; is finis pugnæ equestris fuit. Tunc, adorti peditum aciem, nuncios ad consules rei gest mittunt, ubi jam inclinabatur hostium acies; nuncius deinde et vincentibus Romanis animos auxit, et referentes gradum perculit Æquos. In media primùm acie vinci copti, quâ permissus equitatus tubaverat ordines. Sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli cœptum; in dextro plurimum laboris fuit. Ibi Agrippa, ætate viribusque ferox, quum omni parte pugnæ meliùs res geri, quàm apud se, vi deret, accepta signa ab signiferis ipse inferre, quædam jacere etiam in confertos hostes cœpit. Cujus ignominiæ metu concitati milites, invasere hostem; ita æquata ex omni parte victoria est. Nuncius tum à Quinctio venit, victorem jam se imminere hostium castris; nolle irrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse. Si jam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exerci tus prædâ potiretur. Victor Agrippa cum matua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit; ibi paucis defendentibus, momentoque fusis, sine certamins in munitiones irrumpunt; prædâque ingenti compotem exercitum, suis etiam rebus recuperatis, quæ populatione agrorum amissæ erant, reducunt. Triumphum nec ipsos postulasse, nec delatum iis ab senatu, accipio; nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto intervallo temporum conjicio, quum Valerio atque Horatio consulibus, qui præter Volscos et quos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verccundiæ fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum: ne etiam, si impetrâssent, magis hominum ratio, quàm meritorum, habita videretur.

LXXI. Victoriam honestam, ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum judicium populi deformavit. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro quum sæpe bello certâssent, multis in vicem claudibus fessi, judicem populum Romanum cepere. Quum ad causam orandam venissent, concilio populi à magistratibus dato, magnâ contentione actum; jamque editis testibus, quum tribus vocari, et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu: et, "Si licet," inquit, consules, de republica dicere, errare cgo populum in hac causa non patiar." Quum, ut vanum, eum negarent consules audiendum esse, vociferantemque, "prodi publicam causam, submoveri jussissent, tribunos appellat. Tribuni, ut ferè semper reguntur à multitui.

« PoprzedniaDalej »