Obrazy na stronie
PDF

* tabulis duodecim” est nomen, in æs incisas in publico proposuerunt. Sunt, qui jussu tribunorum ædiles functos eo ministerio scribant. LVÍII. C. Claudius, (qui, perosus decemvirorum scelera, et ante omnes fratris filii superbiæ infestus, Regillum, antiquam in patriam, se contulerat) is magno jam natu, quum id pericúla ejus deprecanda redisset, cujus vitia fugerat, sorúidatus cùm gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos; orabatque, “Ne Claudiæ genti eam inustam mac

ulam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni; virum,

honoratissimæ imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani juris,jacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones. Averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos; et potiùs unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quàm propter unius odium multorüm presces aspernabantur. Se quóque id generi ac nomini dare, nec cum eo in gratiam redisse, cujus adversæ fortunæ velit succursum. Virtute libertatem recuperatam esse; clementiâ concordiam ordinum stabiliri posse.* Erant, quos moveret suâ magis pietate, quàm ejus, pro quo agebat, causâ ; sed Virginius, “ sui potiùs ut misererentur,* orabat, * filiæque; nec gentis Claudiæ, regnum in plebem sortitæ, sed necessariorum Virginiæ trium tribunorüm preces audirent; qui, ad auxilium plebis creati, ipsi plebis £É atque auxiliuim irnplorarent.* Justiores hæ lacrimae videbantür; itaque, spe incisâ, priusquam prodicta dies adesset, Appius sibi mortem conscivit. ISubinde arreptus à P. Numitorio 8p. Oppius, proximus invidiæ, quod in ürbe fuerat, quum injustæ vindiciæ à collega dicerentur. Pfus tamen facta injuria Oppi9, quàm non prohibita, invidiæ fecit; testis productus, I; septem et viginti enumeratis stipendiis, octies extra ordinem donatus, donaque ea gerens in conspectu p0puli, scissâ veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilùm deprecans, “ quip, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se sæviret.” Oppius quoque duëtus in vincula est, et ante judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavere; collegæ eorum exsi!ii causâ solum verterunt; bona publicata sunt; et M. Claudius, assertor Virginiæ, die dictâ damnatus, ipso remittente Virginio ultimam Tœnam, dimissus Tibur exsulatum abiit; manesque Virginiæ, mortuæ quàm vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagáti, nullo relicto sonte fandem quieverunt.

[ocr errors][merged small]

iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, qüum

M. Duilius tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiæ testatis, * Et libertatis,” inquit, * nostræ et poenarum ex inimicis satis est ; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam, nec in vincula duci quémquam sum passurus. Nam fieque Vetera pegcata repetijam óbliterata placet, quum nova expiata sint decemvirorum suppliciis ; * et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.* Ea primùm moderatio tribuni metum Patribus dempsit, eadémque auxit consulum invidiam ; quòd adeò toti plebis fuissefit, ut Pafrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui, quàm patricio, cura fuisset; et ante inimicos satietas pœnárum §uarum cepisset, quàm obviàm ituros licentiæ eorum consules appareret. Multique erant, qui molliùs consultum dicerent, quòd legum ab iis latarum Patres auctores fuissent; neque efat dubium, quin, turbato, reipublicæ statü, tempori $uccubuissent. , LX. Consules, rebus urbanis compositis, fundatoque plebis statu, in provincias diversi abiere. Valerius adversùs conjunctos jäm in Algido exercitus Æquorum Volscorumque sustinuit consilio bellum. Quòd si extemplo rem fortunæ commisisset, haud scio, an (qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant) magno detrimento certamen straturum fuerit. Castris, iiiiife passuum ab hoste positis, copias continebat; hostes medium intér bina castra spatium acie instructa complebant; provocantibusque ad prœlium responsum Romanus nemo reddebat. Tahdem fatigati stando, ac nequicquam exspectando certamen, Æqui Wölscique, postquam concessum propemodum de victoria credebänt, pars in Hernicos,. pars in fatinos prædatum abeunt; relinquitur magis castris praesidium, quaii satis viriuin ad certamén ; quod ubi consul sensit, reddit illatum antea terrorem, instructaque acie ultro hostem lacessit. Ubi illi, concientia quid abesset, virium, detractayere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebaiit paventes intra vallum. Quum per totura diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere; et Romani quidem pleni spei corpora curabant. Haudquaquam pari hostes afiimo núncios passim trepidi ad reyocandos prædatores dimittunt; recurritur ex proximis locis; alteriores non inyenti, Ubi illuxit, ;;;itur castris Romanus, vallum inv«* - - 2

§urus, ni copia pugnæ fieret ; et, postquam multa jam dies erat, heque movebátur quicquam ab hoste, jubet signa inferri cónsul; motâque acie`iridignatio AEquos et Volscos incessit, si victore§ exercitus vállum potiùs, quàm yirtus et arma tegerent; igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus sigmum pugnæ accepêre. Jamque pars egressa portis erat, deincepsqüe alii servabant ordinem, in suum quisque locum descendentes, quum consul Romanus É quàm totis viribus fulta constaret hostium acies, intulit signa; adortusque nec omnes dum eductos, nec, qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbâm trepidantium huc atque illuc, ciréumispectantiumque se ac suos,addito turbatis mentibus clamore atque impetu, invadit. Retelere primò pedem hostes ; deinde, quum animos collegissent, et undique duces, “victisne cessuri essent,*increparent, restituitur pugna.

LXI. Consul ex altera parte Rómanos ** meminisSe* jubebat, “illo die primùm liberos pro libera urbe Romäna pugnare. Sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores præmium essent. Non Appio duce rem geri, sed con$ule Valerio, à liberatoribus popüli Romani orto, liberatore ip$9. Ostenderent, prioribu§ prœliis per duces, non per milites, stetisse, ne vincerent. Turpé esse, contra cives plus animi habuisse, quàm contra hóstes: et domi, quàm foris, servitutem magis timuisse. Unam Virginiam füisse, cujus pudicitiæ in páce periculum esset: ungia Appium civem Ę libidinis ; at, si fortuna belli inclinet, omniumliberis ab tot millibus hostium periculum fore. Nolle ominari, quæ, nec Jupiter, nec Mars pater passuri sint, iis auspiciis conditæ urbi accidere.” AvéntiniSacrique montis admonebat, “ ut, ubi libertas parta esset paucis antè mensibus, eò itnperium illibatum referrent :" ostenderentque, eandem indolem militibus Romanis post exactos decerìvi. ros esse, quæ ante creatos fuerit: nec, æquatis legibus, imminutam virtutem populi Romani esse.” Hæc ubi inter signa peditum dicta dedit; avolat deinde ad equites, « Agi. te, juvenes,” inquit, “præstate virtute peditem, uí hoiîe atque ordine præstatis. Primo concursú pedes movit hostem ; pulsum vos, immissis equis, exigite 'è campo. Non sustinebunt impetum ; et nunc cunctantur magis, quàm resistunt;' Concitant equos, permittuntque in° hostem, pedestri jam turbatum pugnâ : et, perruptis ordinibus, efati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti, jam fagam undique capesséntes Plerosque à castris averíunt,

[ocr errors]

præterequitanesque absterrent. Peditum acies, et consul ipse, visque omnis belli fertur in castra: captisque cum ingenti cæde, majore præda potitur. Hujus pügnæ fama perlata non in urbem modò, $ed in Sabinös ad alterum exercitum. In urbe lætitia modò celebrata est; in castris animos militum ad æmulandum decus accendit. Jam Horatius eos, excursionibus sufficiendo, prœliisque levibus experiundo assufecerat sibi potiùs fidere, quàm meminisse ignominiae decemvirorum düctu acceptæ ; parvaque certamima in summam totius profecerant spei. Nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno befie gesta, lacessere atque instare, rogitantes, “Quid latrocinii módo procursantes pâuci recurrentesque tererent tempus, et in multa prœlia parvaque carperent summam unius belli? Quin illi congréderentur acie, inclinandamque semel fortunæ rem darent $* LXII. Ad id, quod suâ sponte satis collectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur. * Jam alterum exércitum victorem in urbem rediturum ; sibi ultro per contumelias hostem insultare : quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore ?” Ubi hæc fremere militem in castris consul sensit, concione advocatâ, “ Quemadmodum,” inquit, “in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse : qualem ïíôéri populi exercitum docuit esse, talis, uit : consultu collegæ, virtute militum victoria parta est.Quod ad me attinet, id consilii, animique habiturus sum, quod vos mihi effeceritis, ; et trahi bellum salubriter, et maturè perfici potest. Si trahendum est, ego, ut in dies spes virtusque vestra crescat, eâdem, quâ institui disciplinâ efficiam. Si jam satis animi est, decernique placet, agite dum, clamorem, qualem in acie sublaturi estis, tollite hic, indicem voluntatis virtutisque vestræ.” Postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat, gesturum $e illis morem, posteroque die in aciem deducturum,” affirmat. Reliquüma diei apparandis armis consumptum est. Postero die siimul instrui `Romanam aciem Sabini videre, et

ipsi, jam pridem avidi certaminis, procedunt. Prœlium fui

it, qüale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetüæque alterum gloriæ, alterum nuper novâ victoriâ elatum. Consilio etiam Sabini vires adjuvere ; nam quum aequâssent aciem, duo extra ordinem millia, quæ in sinistrtim cornu Romanorum in ipso certamine impressienem facerent, tenuere: quæ ubi, illatis ex transverso signis, dggravabafit propè circumvefitum cornu; equites diiarum He* gionum sexcenti fere ex equis desiliant, cedentibusque jam üuis provolant in primum: simulque et hosti se opponunt, et, æquato primùm periculo, pudore deinde, aiiimgs peditum aêcendünt. Verecundiæ `erat, equitem suo alienoque marte pugnare : peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse. - LXIII. Vadunt igitur in prœlium ab sua parte omissum; et locum, ex quo cesserant, repetunt: momentoque non restituta modò pugna, sed inclifiatur etiam Sabinis cornu.Eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; tränsvolat inde in partem alteram, suis victoriæ nuncius; simul et in hostes jam pavidos, quippe fuso suæ partis yalidiore cornu, impetum facit; non aliorum eo prœlio virtus magis enituit. Consul providere omnia, laudare fortes, increpare, sicubi segnior pugna esset. Castigati fortium statim virorum operám edebant: tantumque hos pudor, quantum alios laudes excitabant. Redintegrato clamore, undique omnes connisi hostem avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit._ Sabini, fusi passim per agros, castra hosti ad prædam relinqunt ; ibi non sociorum, sicut in Algido, res, sed suas Romanus, populationibus agrorum amisSas, recipit. Geminâ victoriâ duobus bifariam præliis partâ, malignè senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit. Populus injussu ét altero die frequens iit supplicatum; et hæc vaga popularisque supplicatió studiis propè celebratior fuit. " Consules, ex composito, eodem biduò ad urbem accessere, senatumque in Martium campum evocavere ; ubi quum de rebus ab se gestis agerent, çjuesti primores Patrum, senatum inter milites deditâ operà terróris causâ haberi; itaque inde consules, ne crimihationi locus esset, in prata Flamina, ubi nunc ædes Apollinis est, q; tum Apollinarem appellabant), avocavere senatum. Ubi quum ingenti consefisu Patrum negaretur triumphus, L. Icilius ôiôüíùs plebis tulit ad populum de triumpho consulum, multis dissuasum prodeuntibus, maximè C. Claudio vociferante, “ De Patribus, non de hostibus, consules triumphare velle; gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem, peti; nunquam antè de triumpho per populum actum, $emper æstimátionem arbitriumque ejus honoris penes senatum fuisse; ne reges quidem majistatem summi ordinis imminuisse : ne ità omnia tribuni potestatis suæ implerent, ut nullum publicum c0nsilium sinerent esse. Ità delyum liberam civitatem fore,*

[graphic]
« PoprzedniaDalej »