Obrazy na stronie
PDF
ePub

iis concilio plebis acta, quem nunc Circum Flaminium apellant.

LV. Per interregem deinde consules creati, L. Valerius, 1. Horatius; qui extemplo magistratum occeperunt; quoum consulatus popularis sine ulla Patrum injuria, nec sine ffensione fuit; quicquid enim libertati plebis caveretur, id uis decedere opibus credebant. Omnium primum, quum eluti in controverso jure esset, tenerenturne Patres plebisitis, legem centuriatis comitiis tulere, "Ut, quod tributim lebes jussisset, populum teneret ;" quâ lege tribuniciis roationibus telum acerrimum datum est. Aliam deinde conlarem legem de provocatione, unicum præsidium libertas, decemvirali potestate eversam, non restituunt modò, d etiam in posterum muniunt, sanciendo novam legem, Ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui reâsset, eum jus fasque esset occidi; neve ea cædes capilis noxæ haberetur." Et quum plebem hinc provocatione, inc tribunicio auxilio satis firmâssent, ipsis quoque tribunis, t sacrosancti viderentur, (cujus rei propè jam memoria ableverat) relatis quibusdam ex magno intervallo ceremoniis, enovârunt; et quum religione inviolatos eos, tum lege tiam fecerunt, sanciendo, "Ut, qui tribunis plebis, ædilius, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum sset; familia ad ædem Cereris, Liberi Liberæque venum ret." Hac lege juris interpretes negant quenquam sacroanctum esse; sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, sarum sanciri. Itaque ædilem præhendi ducique à majorius magistratibus; quod etsi non jure fiat, (noceri enim ei, ui hâc lege non liceat) tamen argumentum esse, non habepro sacrosancto ædilem; tribunos vetere jurejurando pleis, quum primùm eam potestatem creavit, sacrosanctos ese. Fuere, qui interpretarentur, eâdem hâc Horatiâ lege Consulibus quoque et prætoribus, quia iisdem auspiciis, quius consules, crearentur, cautum esse; judicem enim consulem appellari. Quæ refellitur interpretatio, quòd his temporibus nondum consulem judicem, sed prætorem, appellari mos fuerit. Hæ consulares leges fuere. Institutum etiam ab iisdem consulibus, "ut senatusconsulta in ædem Cereris ad ædiles plebis deferrentur;" quæ antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duilius deinde iribunus plebis pleben rogavit, plebesque scivit; "qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine pro-" vocatione creâsset, tergo ac capite puniretur." Hæc omnia

[ocr errors]

ut invitis, ita non adversantibus, patriciis transacta; quia nondum in quemquam unum sæviebatur.

LVI. Fundatâ deinde et potestate tribuniciâ, et plebis libertate, tum tribuni aggredi singulos tutum maturumque jam rati, accusatorem primum Virginium, et Appium reum deligunt. Quum diem Appio Virginius dixisset, et Appius, stipatus patriciis juvenibus, in forum descendisset; redinte grata extemplo est omnibus memoria fœdissimæ potestatis, quum ipsum satellitesque ejus vidissent. Tum Virginius, "Oratio," inquit," rebus dubiis inventa est. Itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, à cujus crudelitate vosmet ipsi armis vindicâstis; nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adjicere patiar. Om nium igitur tibi, Ap. Claudi, quæ impiè nefariéque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio; unius tantùm criminis, ni judicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincula te duci jubeo." Nec in tribunicio auxilio Appiùs, nec in judicio populi ullam spem habebat; attamen et tribunos appellavit; et, nullo morante, arreptus à viatore, " Provoco," inquit.— Audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciæ nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit. Et, dum pro se quisque, "Deos tandem esse, et non negligere humana," fremunt, "et superbiæ crudelitatique, etsi seras, non leves tamen venire pœnas; provocare, qui provocationem sustulisset; et implorare præsidium populi, qui omnia jura populi obtrîsset; rapique in vincula egentem jure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset ;" ipsius Appii, inter concionis murmur fidem populi Romani implorantis, vox audiebatur. Majorum merita in rempublicam domi militiæque commemorabat; "suum infelix erga plebem Romanam studium, quòd æquandarum legum causâ cum maxima offensione Patrum consulatu abisset; suas leges quibus manentibus lator earum in vincula ducatur. Ceterùm sua propria bona malaque, quum causæ dicendæ data facultas sit, tum se experturum. In præsentia se commur i jure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut judicium populi Romani experiri; non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æquitate et misirecordia civium suorum spei habeat. Quòd si indicta causâ in vincula ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere, ne imitentur, quos oderint. Quòd si tribuni eodem fædere obligatos se fateantur tollendæ appellationis causâ in quam conspirâsse

decemviros criminati sint;" ait "se provocare ad populum; implorare leges de provocatione, et consulares, et tribunici as, eo ipso anno latas. Quem enim provocaturum, si hoc indemnato indictâ causâ non liceat? Cui plebeio et humili præsidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis legibus daminatio, an libertas firmata sit; et appellatio provocatioque adversus injuriam magistratuum ostentata tantùm inanibus literis, an verè data sit.

[ocr errors]

LVII. Contra ea Virginius, unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani fœderis esse, aiebat.Respicerent tribunal homines, castellum omnium scele rum; ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, Deorum hominumque contemptor; carnificibus, non lictoribus, stip atus, jam ab rapinis et cædibus animo ad libidinem verso, virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam, ministro cubiculi sui clienti dono dederit. Ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dexteram patris in filiam armaverit; ubi, tollentes corpus semianime virginis, sponsum avunculumque in carcerem duci jnsserit; stupro interpellato magis, quam cæde motus; et illi carcerem ædificatum esse, quod domicilium plebis Romanæ vocare sit solitus. Proinde, ut ille iterum ac sæpiùs provocet, sic se iterum ac sæpiùs judicem illi ferre, ni vindicias ab libertate in servitutem dederit; si ad ju dicem non eat, pro damnato in vincula duci jubere." Ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, quum tanti viri supplicio suamet plebi jam nimia libertas videretur, in carcerem est conjectus; tribunus ei diem prodixit.Inter hæc ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia Patrum ac plebis Romam venerunt; donumque ob eam Jovi optimo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud opulentæ erant, colebanturque religiones piè magis, quàm magnificè. lisdem auctoribus cognitum est, quos Volscosque summâ vi bellum apparare. Itaque partiri provincias consules jussi. Horatio Sabini, Valerio Equi Volscique evenere. Quum ad ea bella delectum edixissent, favore plebis non juniores modò, sed emeritis etiam stipendiis, pars magna voluntariorum, ad nomina danda præsto fuere; eoque non copiâ modò sed genere etiam militum, veteranis admistis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbem egrederentur, leges decemvirales, quibus

"tabulis duodecim" est nomen, in æs incisas in publico proposuerunt. Sunt, qui jussu tribunorum ædiles functos eo ministerio scribant.

LVIII. C. Claudius, (qui, perosus decemvirorum scelera, et ante omnes fratris filii superbiæ infestus, Regillum, antiquam in patriam, se contulerat) is magno jam natu, quum ad pericula ejus deprecanda redisset, cujus vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos; orabatque, "Ne Claudiæ genti eam inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni ; virum, honoratissimæ imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani juris, jacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones. Averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos; et potiùs unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quàm propter unius odium multorum presces aspernabantur. Se quoque id generi ac nomini dare, nec cum eo in gratiam redisse, cujus adversæ fortunæ velit succursum. Virtute libertatem recuperatam esse; clementiâ concordiam ordinum stabiliri posse." Erant, quos moveret suâ magis pietate, quam ejus, pro quo agebat, causâ; sed Virginius, "sui potiùs ut misererentur," orabat, filiæque; nec gentis Claudia, regnum in plebem sortitæ, sed necessariorum Virginia trium tribunorum preces audirent; qui, ad auxilium plebis creati, ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent." Justiores hæ lacrima videbantur ; itaque, spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius sibi mortem conscivit. Subinde arreptus à P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiæ, quod in urbe fuerat, quum injustæ vindiciæ à collega dicerentur. Plus tamen facta injuria Oppio, quàm non prohibita, invidiæ fecit; testis productus, qui, septem et viginti enumeratis stipendiis, octies extra ordinem donatus, donaque ea gerens in conspectu populi, scissâ veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans, "quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se sæviret." Oppius quoque ductus in vincula est, et ante judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavere; college eorum exsilii causâ solum verterunt; bona publicata sunt; et M. Claudius, assertor Virginia, die dicta damnatus, ipso remittente Virginio ultimam poenam, dimissus Tibur exsulatum abiit; manesque Virginiæ, mortuæ quàm vivæ felicioris, per tot domos ad petendas pœnas vagati, nullo relicto sonte tandem quieverunt.

LIX. Ingens metus incesserat Patres, vultusque jam iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, quum M. Duilius tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiæ potestatis, Et libertatis," inquit, "nostræ et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam, nec in vincula duci quemquam sum passurus. Nam neque

vetera peccata repeti jam obliterata placet, quum nova expiata sint decemvirorum suppliciis; et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura." Ea primùm moderatio tribuni metum Patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam; quòd adeò toti plebis fuissent, ut Patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui, quàm patricio, cura fuisset; et ante inimicos satietas pœnarum suarum cepisset, quàm obviàm ituros licentiæ eorum consules appareret. Multique erant, qui molliùs consultum dicerent, quòd legum ab iis latarum Patres auctores fuissent; neque erat dubium, quin, turbato, reipublicæ statu, tempori succubuissent.

LX. Consules, rebus urbanis compositis, fundatoque ple bis statu, in provincias diversi abiere. Valerius adversus conjunctos jam in Algido exercitus quorum Volscorumque sustinuit consilio bellum. Quòd si extemplo rem fortųnæ commisisset, haud scio, an (qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant) magno detrimento certamen straturum fuerit. Castris, mille passuum ab hoste positis, copias continebat; hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant; provocantibusque ad prælium responsum Romanus nemo reddebat. Tandem fatigati stando, ac nequicquam exspectando certamen, qui Volscique, postquam-concessum propemodum de victoria credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos prædatum abeunt; relinquitur magis castris præsidium, quam satis virium ad certamen; quod ubi consul sensit, reddit illatum antea terrorem, instructaque acie ultro hostem lacessit. Ubi illi, concientia quid abesset virium, detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et victis habebant paventes intra vallum. Quum per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere; et Romani quidem pleni spei corpora curabant. Haudquaquam pari hostes animo nuncios passim trepidi ad revocandos prædatores dimittunt; recurritur ex proximis locis; alteriores non inventi. Ubi illuxit, egreditur castris Romanus, vallum inves

pro

« PoprzedniaDalej »