Obrazy na stronie
PDF
ePub

exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum, Patres tenuere: plebes vicit, ut quintum eosdem tribunos crearent. Lupos visos in Capitolio ferunt à canibus fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse. Hæc eo anno gesta.

XXX. Sequuntur consules Q. Minucius, C. Horatius Pulvillus. Cujus initio anni quum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque ventum foret, (adeò exarserant animis) ni, velut dedità operâ nocturno impetu Æquorum Corbione amissum præsidium nunciatum esset. Senatum consules vocant, jubentur subitarium scribere exercitum, atque ia Algidum ducere. Inde, posito legis certamine, nova de delectu contentio orta.Vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio, quum alius additur terror; Sabinum exercitum prædatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire. Is metus perpulit, ut scribi militem tribuni sinerent; non sine pactione tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent, parvumque id plebi præsidium foret, decem deinde tribuni ple bis crearentur. Expressit hoc necessitas Patribus; id modo excepere, ne postea eosdem tribunos juberent. Tribunicia comitia (ne id qoque post bellum, ut cetera, vanum esset) extemplo habita. Tricesimo sexto anno à primis tribunis plebis, decem creati sunt, bini ex singulis classibus; itaque cautum est, ut postea crearentur. Delectu deinde habito, Minucius, contra Sabinos profectus, non invenit hostem. Horatius, quum jam Æqui, Corbione interfecto præsidio, Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat hostem non ex Algido modò, sed à Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum præsidium.

XXXI. Deinde M. Valerius, Sp. Virginius consules facti. Domi forisque otium fuit; annonâ propter aquarum intemperiem laboratum est. De Aventino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti sequente anno, T. Romilio, C. Veturio consulibus, legem omnibus concionibus suis celebrebant. "Pudere se numeri sui nequicquam aucti, si ea res æquè suo biennio jaceret, ac toto superiore lustro jacuisset. Quum maximè hæc agerent, trepidi nuncii ab Tusculo veniunt, quos in agro Tusculano esse. Fecit pudorem recens ejus populi meritum morandi auxilii; ambo consules, cum exercitu missi, hostem in sua sede in Algido inveniunt. Ibi pugnatum; supra septem millia hostiin cæsa: alii fugati: præda parta ingens. Eam propter

inopiam ærarii consules vendiderunt. Invidiæ tamen res ad exercitum fuit: eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules præbuit. Itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio, A. Aterio consulibus, dies dicta est Romilio ab C. Claudio Cicerone, tribuno plebis; Veturio ab L. Alieno, ædile plebis. Uterque magnâ Patrum indignatione damnatus, Romilius decem millibus æris, Venturius quindecim. Nec hæc priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules; " et se damnari posse" aiebant: "et plebem, et tribunos legem ferre non posse." Tum, abjectâ lege, quæ promulgata consenuerat, tribuni leniùs agere cum Patribus. “Finem tandem certaminum facerent; si plebeiæ leges displicerent, at illi communiter legum latores, et ex plebe, et ex Patribus, qui utrisque utilia ferrent, quæque quandæ libertatis essent, sinerent creari." Rem non aspernabantur Patres: " daturum leges neminem, nisi ex Patribus," aiebant. Quum de legibus conveniret, de latore tantùm discreparet; missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, P. Sulpicius Camerinus; jussique inclytas leges Solonis describere, et aliarum Græciæ civita tum instituta, mores, juraque noscere.

"

XXXII. Ab externis bellis quietus annus fuit: quietior insequens, P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio tribunorum: quod primò legatorum, qui Athenas ierant, legumque peregrinarum exspectatio præbuit; dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, fœda homini, fœda pecori. Vastati agri sunt: urbs assiduis exhausta funeribus; multæ et claræ lugubres domus.Flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus; augur C. Horatius Pulvillus in cujus locum C. Veturium eo cupidiùs, quia damnatus à plebe erat, augures legerê. Mortuus consul Quinctilius, quatuor tribuni plebis. Multiplici clade fœdatus annus; ab hoste otium fuit; inde consules C. Menenius, P. Sestius Capitolinus. Neque eo anno quicquam belli externi fuit; domi motus orti. Jam redierant legati cum Atticis legibus; eo intentiùs instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initum fieret. Placet creari de cemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit; postremò concessum Patribus, modò ne lex Icilia de Aventino, aliæque sacratæ leges abrogarentur.

XXXIII. Anno trecentesimo altero, quam condita Roma érat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad de

cemviros, quemadmodum ab regibus antè ad consules venerat, translato imperio. Minùs insignis, quia non diuturna, mutatio fuit; læta enim principia magistratûs ejus nimis luxuriavere: eo citùs lapsa res est, repetitumque, duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P Sestius, L. Veturius, C. Julius, A. Manlius, Ser. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus: et Sestio alteri consulum prioris anni, quòd eam rem collegâ invito ad Patres retulerat. His proximi habiti legati tres, qui Athenas ierant; simul ut pro legatione tam longinqua præmio esset honos: simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova jura usui fore credebant. Supplevere ceteri numerum. Graves quoque ætate electos novissimis suffragiis ferunt, quo minùs ferociter aliorum scitis adversarentur. Regimen totius magistratûs penes Appium erat favore plebis; adeóque novum sibi ingenium induerat, ut plebicola repentè omnisque auræ popularis captator evaderet, pro truci sævoque insectatore ple bis. Decimo die jus populo singuli reddebant; eo die penes præfectum juris fasces duodecim erant: collegis novem singuli accensi apparebant; et in unica concordia inter ipsos (qui consensus privatis interdum inutilis esset) summa adversus alios æquitas erat. Moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notâsse, satis erit. Quum sine provocatione creati essent, defosso cadavere, domi apud P. Sestium, patricia gentis virum, invento, prolatoque in concionem, in re juxta manifesta atque atroci, C. Ju lius decemvir diem Sestio dixit; et accusator ad populum exstitit, cujus rei judex legitimus erat: decessitque jure suo, ut demptum de vi magistratûs populi libertati adjicerat.

XXXIV. Quum promptum hoc jus velut ex oraculo incorruptum pariter ab his summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur: ingentique hominum exspectatione propositis decemtabulis, populum ad concionem advocaverunt: et, "quod bonum faustum, felixque reipublicæ, ipsis, liberisque eorum esset, ire, et legere leges propositas" jussere. "Se, quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus summis infimisque jura equâsse; plus pollere multorum ingenia consiliaque; Versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde ser monibus: atque in medium, quid in quaque re plus minus

ve esset, conferrent. Eas leges habiturum populum Romanum, quas consensus omnium non jussisse latas magis, quam tulisse, videri posset." Quum ad rumores hominum de unoquoque legum capite edito satis correctæ viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlate sunt: qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est juris. Vulgatur deinde rumor, duas deesse tabulas; quibus adjectis, absolvi posse velut corpus omnis Romani juris. Ea expectatio, quum dies comitiorum appropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit. Jam plebs, præter quam quòd consulum nomen, haud secus quam regum, pe rosa erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in vicem appellatione decemviris, quærebat.

XXXV. Postquam verò comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt; tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis (metu credo, ne tanti possessio imperii, vacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret) prensarent homines; honorem, summâ ope à se impugnatum, ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. Demissa jam in discrimen dignitas, eå ætate, iisque honoribus actis, stimulabat Ap. Claudium; nescires, utrum inter decemviros, an inter candidates, numerares. Propior interdum petendo, quàm gerendo, magistratui erat; crimi nari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque; ipse medius inter tribunicios Duilios Iciliosque in foro volitare, per illos se plebi venditare: donec college quoque, qui unicè illi dediti fuerant ad id tempus, conjecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet. Apparere, nihil sinceri esse; "Profectò haud gratuitam tanta superbia comitatem fore; nimiùm in ordinem se ipsum cogere, et vulgari cum privatis, non tam properantis abire magistratu, quam viam ad continuandum magistra tum quærentis, esse." Propalam abviam ire cupiditati pa rum ausi, obsecundando mollire impetum aggrediuntur; comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu injungunt. Ars hæc erat, ne semet ipse cre are posset; quod præter tribunos plebis (et id ipsum pessi mo exemplo) nemo unquam fecisset; ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit; dejectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et

in

aliis ejusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitæ pares decemviros creat: se in primis, quod haud secus factum improbabant boni, quàm nemo facere ausurum crediderat. Creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Potelius, T. Antonius Merenda, K. Duilius, Sp. Oppius Cornicen, M. Rabuleius.

XXXVII. Ille finis Appio alienæ personæ ferendæ fuit; suo jam inde vivere ingenio cœpit, novosque collegas jam priùs, quam inirent magistratum, in suos mores formare.Quotidie coïbant remotis arbitris: inde impotentibus instructi consiliis, quæ secretò ab aliis coquebant, jam haud dissimulando superbiam, rari aditûs, colloquentibus difficiles, ad Idus Maias rem perduxere. Idus tum Maiæ solennes ineundis magistratibus erant. Initio igitur magistratûs primum honoris diem denunciatione ingentis terroris insignem fecere; nam quum ita priores decemviri servâssent, ut unus fasces haberet, et hoc insigne regium in orbem, suam cujusque vicem, per omnes iret, subitò omnes cum duodenis fascibus prodiere. Centum viginti lictores forum impleve rant, et fascibus secures illigatas præferebant; nec.attinuisse demi securim, quum sine provocatione creati essent, interpretabantur. Decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus Patrum, ratis cædis causam ac principium quæri; ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo, misisset, statum virgæ securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. Nam, præterquam quòd in populo nihil erat præsidii, sublatâ provocatione intercessionem quoque consensu sustulerant: quum priores decemviri appellatione collega corrigi redditi ab se jura tulissent: et quædam, quæ sui judicii videri possent, ad populum rejecissent. Aliquamdiu æquatus inter omnes terror fuit: paullatim totus vertere in plebem cœpit. Abstinebatur à Patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur: hominum, non causarum, toti erant; ut apud quos gratia vim æqui haberet.Judicia domi conflabant, pronunciabant in foro. Si quis collegam appellâsset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat ut pœniteret non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine auctore exierat, non in præsentis modò temporis eos injuriam conspirâsse, sed fœdus clandestinum inter ipsos jurejurando ictum, ne comitia haberent, perpetuoque decem viratu possessum semel obtinerent imperium.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »