Obrazy na stronie
PDF
ePub

in Algido consecutus, ad unum omnes occidit. Victor ad Columen (id loco nomen est) exercitu relicto castra locat. Et alter consul, postquam manibus jam Romanis, pulse hoste, periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. Ita bifariam consules ingressi hostium fines, ingenti certamine hinc Volscos, hinc quos populantur. Eodem anno decîsse Antiates, apud plerosque auctores invenio. L. Cornelium consulem id bellum gessisse, oppidumque cepisse, certum affirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores ejus rei mentio est, non ausim.

XXIV. Hoc bello profecto, tribunicium domi bellum Patres territat. Clamant, "fraude fieri, quòd foris teneatur exercitus frustrationem eam legis tollendæ esse, se nihilo minùs rem susceptam peracturos." Obtinuit tamen P. Lucretius præfectus urbis, ut actiones tribuniciæ in adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta causa motûs. A. Cornelius et Q. Servilius quæstores M. Volsco, quod falsus haud dubiè testis in Kæsonem exstitisset, diem dixerant; multis enim emanabat indiciis, neque fratrem Volscii, ex que semel fuerit æger, unquam non modò visum in publico, sed ne assurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensium mortuum: nec his temporibus, in quæ testis crimen conjecisset, Kæsonem Romæ visum: affirmantibus, qui un meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commentu fuisse; ni ita esset; multi privatim ferebant Volscio judices. Quum ad judicium ire non auderet, omnes ex res, in unum congruentes, haud magis dubiam damnationem Volecii, quàm Kæsonis Volscio teste fuerat, faciebant. In mora tribuni erant, qui comitia questores habere de reo, nisi priùs habita de lege essent, passuros negabant; ita extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos. At illi (etenim extremum anni jam erat) quartum affectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant; et quum consules nihilo minùs adversus continuationem tribunatûs, quàm si lex minuendæ suæ majestatis causâ promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. Eodem anno Equis pax est petentibus data. Census, res priore anno inchoata, perficitur: idque lustrum ab origine urbis decimum conditum. Fuerunt censa civium ca pita centum septemdecim millia trecenta novemdecim.

Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit; quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minùs tamen, quàm aliàs, infesta civitas fuit.

XXV. L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. Eodem modo consules legem, tribuni judicium de Volscio impediebant; sed in quæstoribus novis major vis, major auctoritas erat. Cum M. Valerio, Valerii filio, Volesi nepote, quæstor erat T, Quinctius Capitolinus, qui ter Consul fuerat. Is, quoniam neque Quinctæ familiæ Kæso, neque reipublicæ maximus juvenum restitui posset, falsum testem, qui dicendæ causæ innoxio potestatem ademisset, justo ac pio bello persequebatur. Quum Virginius maxime et tribuni de lege agerent, duùm mensium spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem; ut, quum edocuissent populum, quid fraudis occultæ ferretur, sinerent deinde suffragium inire; hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit. Nec diuturnam quietem Æqui dederunt; qui, rupto fœdere, quod ictum erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt. Is tum longè princeps in Equis erat. Graccho duce in Lavicanum agrum, inde in Tusculanum, hostili populatione veniunt, plenique prædæ in Algido castra locant. In ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumious, legati ab Roma, venerunt questum injurias, et ex fœdere res repetitum; eos quorum imperator, quæ mandata habeant ab senatu Romaño, ad quercum" jubet "dicere ; se alia interim autorum;" quercus ingens arbor prætorio imminebat, cujus umbrâ opaca sedes erat. Tum ex legatis unus abiens, et hæc,' inquit, "sacrata quercus, et quicquid Deorum est, audiant fœdus à vobis rūptum; nostrisque et nunc querelis adsint, et mox armis; quum Deorum homin❤ simul violata jura exsequemur.” Romam ut redieumque re legati, senatus jussit, alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere; alteri populationem finium Equorum provinciam dedit. Tribuni suo more impedire delectum; et forsitan ad ultimum impedîssent; sed novus subitò additus terror est.

XXVI. Vis Sabinorum ingens propè ad moenia urbis infesta populatione venit; fœdati agri, terror injectus urbi est. Tum plebs benignè arma cepit: reclamantibus frustra tribunis, magni duo exercitus scripti; alterum Nautius contra Sabinos duxit; castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam

M

vastitatem in Sabino agro reddidit, ut, comparati ad eam, propè intacti bello fines Romani viderentur. Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam, quum haud procul ab hoste castra posuisset, nullâ mag nopere clade acceptâ, castris sé pavidus tenebat. Quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia; et, nocte adorti castra, postquam parum vis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant; quæ priusquam, undique vallo objecte, clauderent exitus, quinque equites, inter stationes hostium emissi, Romam pertulere, consulem exer citumque obsideri. Nihil nec tam inopinatum, nec tam insperatum accidere potuit. Itaque tantus pavor, tanta tre pidatio fuit, quanta, si urbem, non castra, hostes obsiderent Nautium consulem arcessunt; in quo quum parum præsidii videretur, dictatoremque dici placeret, qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium di citur. Operæ pretium est audire, qui omnia præ divitiis humana spernunt, neque honori magno locum, neque virtuti putant esse, nisi ubi effusè affluant opes. Spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum, ubi nunc navalia sunt, quatuor jugerum cole bat agrum, quæ prata Quinctia vocantur. Ibi ab legatis, seu fossam fodiens palæ innisus, seu quum araret; operi certè, id quod constat, agresti intentus; salute datâ in vicem redditaque, rogatus, "ut, quod bene verteret ipsi reique publi cæ, togatus mandata senatus audiret," admiratus, rogitans que, "satin salva essent omnia " togam properè è tugurio proferre uxorem Raciliam jubet. Quâ, simul absterso pul vere ac sudore, velatus processit, dictatorem eum legati grat. ulantes consalutant; in urbem vocant, qui terror sit in exercitu, exponunt. Navis Quinetio publice parata fuit, transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt; inde alii propinqui atque amici; tum Patrum major pars. Eâ frequen tiâ stipatus, antecedentibus lictoribus, deductus est domum; et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam læts Quinctium vidit ; et imperii nimium, et virum in ipso impe rio vehementiorem rata. Et illâ quidem nocte nihil præter quam vigilatum est in urbe.

XXVII. Postero die dictator, quum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium patricie gentis sed qui, quum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longè Romanæ juventutis habi tus esset. Cum magistro equitum in concionem venit, jus

titium edicit, claudi tabernas totâ urbe jubet, vetat quen quam private quicquam rei agere. Tum quicunque ætate militari essent, armati, cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis, ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus ætas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet, vallumque peteret, cibaria coquere jussit. Sic juventus discurrit ad valium petendum; sumpsere, unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; impigrèque omnes ad edictum dictatoris præsto fuere. In de composito agmine, non itineri magis apti, quam prælio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine, quas tempus ipsum poscebat, adhortationes erant; "adderent gradum, maturato opus esse, ut nocte ad hostem pervenire possent; consulem exercitumque Romanum obsideri; tertium diem jam clausos esse; quid quæque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto sæpe temporis maximarum rerum momenta verti. Accelera signifer, sequere miles," inter se quoque, gra tificantes ducibus, clamabant; mediâ nocte in Algidum perveniunt; et, ut sensere, se jam prope hostes esse, signa constituunt.

XXVIII. Ibi dictator, quantum nocte prospici poterat, equo circumvectus, contemplatusque, qui tractus castrorum quæque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conjici jubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos; facta, quæ imperavit. Tum, quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris, et, ubi signum datum sit, clamorem omnes tollere jubet; clamore sublato, ante se quemque ducere fossam, et jacere vallum. Edito imperio, signum secutum est; jussa miles exsequitur, clamor hostes circumsonat. Superat inde castra hostium, et in castra consulis venit; alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani, "civilem esse clamorem, atque auxilium adesse," inter se gratulantes, ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem. Consul differendum negat. "Illo clamore non adventym modò significari, sed rem ab suis cœptam; mirumque esse, ni jam exteriore parte castra hostium oppugnentur. Itaque arma suos capere, et se subsequi" jubet. Nocte initum prælium est à legionibus; dictatori clamore significant, ab ea quoque parte rem in discrimine esse. Jam se ad prohibenda circumdari opera qui parabant, quum, ab interiore hoste prælio capto, ne per media sua castra fieret eruptio, à munientibus ad

pugnantes introrsum versi, vacuam noctem operi dedere; pugnatumque cum consule ad lucem est. Luce prima jam circumvallati ab dictatore erant, et vix adversus uirum exercitum pugnam sustinebant; tum à Quinctiano exercitu, qui confestim à perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum; hic instabat nova pugna; illa nihil remiserat prior. Tum, ancipiti malo urgente, à prælio ad preces versi, hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad dicfatorem ire jussis ignominiam infensus addidit. Gracchu.a Cloelium ducem principesque alios vinctos ad se adduci jubet, oppido Corbione decedi; "Sanguinis se quorum non egere; licere abire; sed, ut exprimatur tandem confessio, subactam dominatamque esse gentem, sub jugum abituros.” Tribus hastis jugum fit, hum fixis duabus, superque eas transversâ unâ deligatâ; sub hoc jugo dictator quos misit.

[ocr errors]

XXIX. Castris hostium receptis, plenis omnium rerum, (nudos enim emiserat) prædam omnem suo tantùm militi dedit: consularem exercitum ipsumque consulem increpans, Carebis," inquit, "prædæ parte, miles, ex eo hoste, cui propè prædæ fuisti; et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus præeris."Ita se Minucius abdicat consulatu, jussusque ad exercitum inanet. Sed adeò tum imperio meliori animus mansuetè obediens erat, ut beneficii magis, quam ignominiæ, hic exercitus memor, et coronam auream dictatori libram pondo decreverit, et proficiscentem eum patronum salutaverit. Romæ à Q. Fabio præfecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium, quo veniebat agmine, urbem ingredi jussit: ducti ante currum hostium duces; militaria signa prælata? secutus exercitus præda onustus. Epulæ instructæ dicuntur fuisse ante omnium domos; epulantesque cum carmine triumphali et solennibus jocis, comissantium modo, currum secuti sunt. Eo die L. Mamilio Tusculano, approbantibus cunctis, civitas data est. Confestim se dictator magistratu abdicâsset, ni comitia M. Volscii falsi testis tenuissent; ea ne impedirent tribuni, dictatoris obstitit metus. Volscius

damnatus Lanuvium in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictaturâ in sex menses acceptâ se abdicavit. Per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregiè pugnat; ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius Quintus successor in Algidum missus. Extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed, quia duo

« PoprzedniaDalej »