Obrazy na stronie
PDF
ePub

sâ aguntur, consules interim, ne Sabini, ne Vejens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.

XVIII. Eâdein nocte et Tusculum de arce capta, Capitolioque occupato, et alio turbate urbis statu nuncii veniunt. L. Mamilius Tusculi tum dictator erat; is, confestim convocato senatu, atque introductis nunciis, magno opere censet, "Ne exspectent, dum ab Roma legati, auxilium petentes, veniant: periculum ipsum discrimenque, ac sociales Deos, fidemque foederum id poscere. Demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam civitatem, nunquam parem occasionem daturos Deos." Placet ferri auxilium; juventus conscribitur, arma dantur; Romam prima luce venientes, procul speciem hostium præbuere.Equi aut Volsci venire visi sunt: deinde, ubi vanus terror abiit, accepti in urbem, agmine in forum descendunt; ibi jam P. Valerius, relicto ad portarum præsidia collegâ, instruebat aciem. Auctoritas viri moverat, affirmantis, "Capitolio recuperato, et urbe pacata, si edoceri se sîssent, quæ fraus à tribunis occulta in lege ferretur, memorem se majorum suorum, memorem cognominis, quòd populi colendi velut hereditaria cura sibi à majoribus tradita esset, concilium plebis non impediturum." Hunc ducem secuti, nequicquam reclamantibus tribunis, in clivum Capitolinum erigunt aciem; adjungitur et Tusculana legio; certare socii civesque, utri recuperate acris suum decus facerent: dux uterque suos adhortatur. Trepidare tum hostes: nec ulli satis rei, præterquam loco, fidere; trepidantibus inferunt signa Romani sociique. Jam in vestibulum perruperant templi, quum P. Valerius, inter primores pugnam ciens, interficitur. P. Volumnius consularis vidit cadentem: is, dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum vicemque consulis provolat. Præ ardore impetuque tantæ rei sensus non pervenit ad militem; priùs vicit, quam se pugnare sine duce sentiret. Multi exsulum cæde sua fœdavere templum; multi vivi capti; Herdonius interfectus. Ita Capitolium recuperatum. De captivis, ut quisque liber aut servus esset, suæ fortunæ à quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiæ actæ: Capitolium purgatum atque lustratum. In consulis domum plebes quadrantes, ut funere ampliore efferretur, jactâsse fertur.

XIX. Pace partâ, instare tum tribuni Patribus, "ut P. Valerii fidem exsolverent:" instare Claudio, "ut college Deos manes frâude liberaret, agi de lege sineret." Consul,

[ocr errors]

"antequam collegam sibi subrogâsset," negare, passu rum agi de lege." Hæ tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. Decembri mense, summo Patrum studio, L. Quinctius Cincinnatus, pater Kæsonis, consul creatur, qui magistratum statim occiperet. Perculsa erat plebes, consulem habitura iratum, potentem favore Patrum, virtute suâ, tribus liberis, quorum nemo Kæsoni ce debat magnitudine animi; consilium et modum adhibendo, ubi res posceret, priores erant. Is, ut magistratum iniit, assiduis concionibus pro tribunali, non in plebe coërcenda, quam senatu castigando, vehementior fuit: "cujus ordinis languore perpetui jam tribuni plebis, non ut in republica populi Romani, sed ut in perdita domo, linguâ criminibus que regnarent. Cum Kæsone filio suo virtutem, constantiam, omnia juventutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse: loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertiùm tribunos pessimis artibus regiâ licentiâ vivere. A." inquit, "ille Virginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii, quàm Ap. Herdonius, meruit? plus hercule aliquanto, qui verè rem æstimare ve lit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo propè denunciavit, ut arma caperetis: hic, negando bella esse, arma vobis ademit, nudosque servis vestris et exsulibus objecit. Et vos (C. Claudii pace, et P. Valerii mortui loquar) priùs in clivum Capitolium signa intulistis, quàm hos hostes de foro tolleretis? Pudet Deorum hominuinque; quum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux, profanatis omnibus, in colla Jovis optimi maximi habitaret. Tusculi antè, quàm Romæ, sumpta sunt arma. In dubio fuit, utrum L. Mamilius Tusculanus dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent: et qui anto Latinos, ne pro se quidem ipsis, quum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus; nunc, nisi Latini suâ sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam objicere ? Scilicet, si quis vobis humilimus homo de vestra plebe, (quam partem, velut abruptam à certero populo, vestram patriam peculiaremque rempublicam fecistis) si quis ex his domum suam obsessam à familia armata nunciaret, ferendum auxilium putaretis. Jupiter optimus maximus, exsulum atque servorum septus armis, nullâ humanâ ope dignus erat? et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi Dii neque sacri, neque sancti sunt? At enim, divi

Mis humanisque obruti sceleribus, legem vos hoc anno perlaturos dictitatis? Tum hercule illo die, quo ego consul sum creatus, malè gesta respublica est, pejus multo, quàm quum P. Valerius consul portit, si tuleritis. omnium," inquit, "Quirites, in Volscos et que collegæ legiones ducere in animo est. to magis bellantes, quàm pacati, propitios quantum periculum ab illis populis fuerit, si exsulibus obsessum seîssent, suspicari de præterito, quàm re ipsâ experiri, est melius."

Jam primùm quos mihi atNescio quo fahabemus Deos; Capitolium ab

XX. Moverat plebem oratio consulis: erecti Patres restitutam credebant rempublicam: consul alter, comes animosior, quàm auctor, suscepisse collegam priorem actionem tam gravis rei facilè passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. Tum tribuni, eludentes velut vana dicta, persequi quærendo, "quonam modo exercitum educturi consules essent, quos delectum habere nemo passurus esset?" "Nobis verò," inquit Quinctius, " nihil delectu opus est; quum, quo tempore P. Valerius ad recipiendum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba juraverint, conventuros se jussu consulis, nec injussu abituros. Edicimus itaque, omnes qui in verba jurâstis, crastinâ die armati ad lacum Regillum adsitis." Cavillari tum tribuni, "et populum exsolvere religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse, quum sacramento adacti sint.” Sed nondum hæc, quæ nunc tenet seculum, negligentia Deûm venerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potiùs mores ad ea accommodabat. Igitur tribuni, ut impediendæ rei nulla spes erat, de proferendo exercitu agere; eo magis, quòd, et "augures jussos adesse ad Regillum lacum," fama exierat, "locumque inaugurari, ubi auspicatò cum populo agi posset; ut, quicquid Romæ vi tribuniciâ rogatum esset, id comitiis ibi abrogaretur. Omnes id jussuros, quod consules vellent; neque enim provocationem esse longus ab urbe mille passuum: et tribunos, si eò adveniant, in alia turba Quiritium subjectos fore consulari imperio," Terrebant hæc: sed ille maximus terror animos agitabat, quod sæpiùs Quinctius. dictitabat, "se consulum comitia non habiturum. Non ita civitatem ægram esse, ut consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse reipublicæ, ut, qui se moverit að sollicitandum statum civitatis, sentiat, sine provocatione dictaturam esse."

XXI. Senatus in Capitolio erat: eò tribuni cum pertur bata plebe veniunt multitudo clamore ingenti, nunc consulum, nunc Patrum fidem implorant; nec antè moverunt de sententia consulem, quam tribuni, se in auctoritate Patrum futuros esse, polliciti sunt. Tunc, referente consule de tribunorum et piebis postulatis, senatusconsulta fiunt, "Neque tribuni legem eo anno ferrent, neque consules ab urbe exercitum educerent. In reliquum magistratus continuari, et eosdem tribunos refici, judicare senatum contra rempublicam esse." Consules fuere in Patrum potestate: tribuni, reclamantibus consulibus, refecti. Patres quoque, ne quid cederent piebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. "Mirer," inquit, "si vana vestro, Patres conscripti, auctoritas ad plebem est! Vos elevatis eam; quippe, quia plebs senatusconsultum in continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis; tanquam id sit plus posse in civitate, plus levitatis ac licentiæ habere; levius enim vaniusque profectò est, sua decreta et consulta tollere, quàm aliorum. Imitamini, Patres conscripti, turbam inconsultam: et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccetis potiùs, quàm alii vestro rectè faciant: dum ego ne imiter tribunos, nec me contra senatusconsultum consulem renunciari patiar. Te verò, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hâc licentiâ arceas: et de me hoc tibi persuades, me ita accepturum, ut non honorem meum à te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiamque, quæ ex continuato eo impenderet, levatam putem." Communiter inde edicunt, "Ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos."

XXII. Consules creati Q. Fabius Vibulanus tertiùm et L. Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno; lustrum, propter Capitolium captum, consulem occisum, condi religiosum fuit. Q. Fabio, L. Cornelio consulibus, principio anni statim res turbulentæ. Instigabant plebem tribuni; bellum ingens à Volscis et quis Latini atque Hernici nunciabant: jam Antii Volscorum legiones esse: et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; ægréque impetratum à tribunis, ut bellum præverti sinerent. Consules inde partiti provincias. Fabio, at Antium legiones duceret, datum: Cornelio, ut Romæ prædio esset; ne qua pars hostium, qui Equis mos erat, ad populandum veniret.

Hernici et Latini jussi milites dare ex fædere: dæque partęs sociorum in exercitu, tertia civium fuit. Postquam ad diem præstitutem venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat; inde, lustrato exercitu, Antium profectus, haud procul oppido stativisque hostium consedit. Ubi quum Volsci, quia nondum ab Equis venisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti vallo se tutarentur, pararent: postero die Fabius, non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Romanis; inde signum observare jussit, ut pariter et socii rem inciperent, referrentque pedem, si receptui cecinisset; equites item suæ cuique parti post principia collocat. Ita trifariam adortus castra circumvenit; et, quum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. Transgressus inde munitiones, pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effusè fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, quum ad id spectator pugnæ adstitisset, libero campo adeptus, parte victoriæ fruitur, territos cædendo. Magna et in castris et extra munimenta cædes fugientium fuit; sed præda major: quia vix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus foret, ni fugientes silvæ texissent.

XXIII. Dum ad Antium hæc geruntur, interim Æqui, robore juventutis præmisso, arcem Tusculanam improvisò nocte capiunt; reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. Hæc celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata, movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nunciaretur; adeò et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium videbatur. Fabius, omissus omnibus, prædam ex castris raptim Antium convehit. Ibi modico præsidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit, nihil præter arma, et quod cocti ad manum fuit cibi, ferre militi licuit. Commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. Aliquot menses Tusculi bellatum; parte exercitûs consul castra Æquorum oppugnabat ; partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. Vi nunquam eò subiri potuit; fames postremò inde detraxit hostem. Quò postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub jugam ab Tusculanis missi; hos, ignominiosâ fugâ domum se recipientes, Romanus consul

« PoprzedniaDalej »