Obrazy na stronie
PDF

Quâ promulgatâ lege, quum timerent Patres, ne, absentibus cónsulibüs, jugum acciperent, senatus à prefecto urbis Q. Fabio vocatür; qui adeò atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consules infesti circúmstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit ; * insidiatum eum, et tempore capto adortum rempublicam. Si quem similem ejus priore anno, inter morbum bellumque, irati Dii tribunum dedissent, non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus. jacente ægrâ civitate in colluvione omnium rerum, ad tollendum è republica consulare imperium laturum leges fuisse; ducem Volscis Æquisque ad oppugnandam urbem futurum. Quid tandem § illi mion licere, si quid consules superbè in aliquem civium, aut erudeliter, fecerint, diem dicere ? ' accusare his ipsis judicibus, quorum in aliquem sævitum sit? Non illud consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere ; quam pactäm reconciliatamque Patribus de integro in antiqua redigi mala: neque illum se deprecari, quò minùs pergat, ut coeperit. Vos,” inquit Fabius, “ ceteri tribuni, oramus. ut primùm omnium cogitetis, potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum, comparatam esse ; tribunos plebis vos creatos, non hostes Patribus. Nobis miserum, invidiosum vobis est, desertam rempublicam invadi; non jus vestrum, sed invidiam, minueritis. Agite cum collega. ut rem integram in adventum consulum differat ; ne Æqui quidem Tac Volsci, morbo absumptis priore anno consülibus, crudeli superboque nobis bello in$titere.” A. unt cum*Terentillo tribuni; dilat%que in speciem actione, re ipsâ sublatâ, consules extemmlo arcessiti. X. Lucretius cum ingenti prædo, majore multò gloria, rediit ; et auget gloriam adveniens, expositâ omni in campo Martio prædã, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret : reliqua vendita, quibus domini non exstitem e.— Debebatur omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, tribuno de lege agente ; id antiqüius consuli fuit. Jactata per aliquot dies quum in senatu res, tum ad populum est; cessit ad ultimum majestati consulis tribunus, et desfifit : tum imperatori exercituique honos suus redditus. Triumphav. de Volscis Aequisqüe : triumphantem serutæ suæ legiones ; alteri consuli datum, ut òvans sine mulitibus urbem iniret. Anno deinde insequenti lex Terentilla, ab toto relata collegio, novos aggressa consules est;Terant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius. Eo anno coelum ardere visum ; terra ingenti concussa motu est; bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carnem pluit; quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur; quod inter- ' cidit, sparsum ita jacuisse per aliquot dies, utnihil odor mutaret. Libri per ÉÉ sacrorum aditi ; pericula à conventu alienigënarum prædicta, ne qui in locâ summa urbis impetus, cædesque inde fierent ; inter cetera moritum, ut seditionibus abstineretur. Id factum ad impediendam leem, tribuni criminabantur, ingensque adérat certamen. cce (ut idem in singulos annos orbis volveretur) Hernici nunciant, Volscos et AEquos, etsi accisæ res sint, reficere exercitus ; Antii summam rei positam ; Ecetræ Antiates colonos palam concilia facere ; id caput, eas vires belli esse. Ut hæc dicta in senatu sunt, délectus edicitur; consules belli administrationem inter se dispartiri jussi; alteri ut Volsci, alteri ut Æqui provincia esset. Tribuni coràm in foro personare, “ Fabuläm compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos ; jam ne virtute quidem premiliberta- . tem populi Romani, sed arte eludi ; quia occidione propè occisos Volscos et Æquos movere suâ sponte arma possè, jam fides abierit, novos hestes quæri ; coloniam fidam, propinuam, infamem fieri ; bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana; quam, oneratam armis, ex urbe præcipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulci$centes tribunos. Sic, ne quid aliud actum putent, victam legem esse ; nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne possessione urbis pellantur, ne jugumi accipiant. Si animus sit, non defore auxilium ; consentire omnes tribunos ; nullum terrorem externum, nullum riculum esse. Cavisse Deos priore anno, ut tutò libertas <lefendi posset.” Hæc tribuni. XI. At ex parte altera consules in conspectu eorum, positis sellis, delectum habebant ; eò decurrünt tribuni, concionemque secum trahunt; citati pauci, velut rei experiundæ causâ ; et statim vis coorta. Quemcunque lictorjussu consulis prehendisset, tribunus mitti jubebat ; neque suum cuique jus modum faciebat, sed virium spe et manu Qbtinenduim érat, quod intenderes. Quemadmodum se tribuni gesgissent in prohibendo delectu, sic Patres in lege, quæ per qmnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.Initium erat rixæ, φ. discedere pqpulum jussissenttribuni,

[graphic]

quòd Patres se submoveri haud sinebant; nec ferè seniores rei intererant; quippe quæ non consilio regenda, sed permissa temeritati $$$ ue esset. Multum et consules se abstinebant, ne cui in colluvione rerum majestatem suam contumeliæ offerrent. Kaeso erat Quinctius, ferox juvenis, quà nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et viribus; ad ea munera, data à Diis, et ipse addiderat multa belli decora, facundiamque in foro ; ut nemo, non linguâ, non mánu, promptior, in civitate haberetur. Hic, quum in medio Patrum ágmine constitisset, eminens inter âlios, velut omnes dictaturas consulatusque Š in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. -Hoc duce, sæpe pulsi for6 tribuni, fusa ac fugata plebs est ; qui abvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat; ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse. Tum, propèjam perculsis aliis tribunis, A. Virginius, ex collegio unus, Kæ* $oni capitis diem dicit ; atrox ingenium accenderat eo facto magis, quàm conterruerat ; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut justo persequi bello. Accusator pati reum ruere, invidiæque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim, non tam ad spem perferendi, quàm ad lacessendam Kaesonis temeritatèm, ferre. Ibi multa, sæpe ab juventute inconsultè dicta factaque, in unius Kaesonis suspectum incidunt ingenium ; tamen legi resistebatur. Et A. Virginius identidem plebi ; * Ecquid senti• tisjam, vos, Quirites, Kaesonem simul civem et legem, quam cupitis, habere non posse ? quamquam quid ego legem loquor ? Libertati obstät, omnesTarquinios superbiâ exsuperat. Exspectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et audaciâ regnantem videtis.” Assentiebantur multi, pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant. XII. Jam aderat judicio dies, apparebatque, vulgò homines in damnatione Kaesonis libertätem agi credere;Ttum demum coactus cum multa indignitate prensabat singulos; sequebantur necessarii, principes civitatis. T. Quinctius Capitolinus qui ter consul fuerat, $. multa referret sua familiæque decora, affirmabat; “Neque in Quinctia gente, ne

[ocr errors]

pè yidente pugnâsse in hostem.* Sp. Furius, * missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus venisse subsidio ; neminem unum esse, cujus magis operâ putet

[ocr errors]

rem restitutam.” L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloriâ nitens, suas laudes participare cum Kaesone, memorare pugnas, referre egregia facinora, nunc in expeditionibus, nunc in acie ; suadere et monere, * juvenem egregium, instructum naturæ fortunæque omnibus bonis, maximum momentum rerum ejus civitatis,in quam cunque ¤; suum, quàm alienum, mallent civem esse. Quod offenda in eo, fervorem et audaciam ætatem quotidie auferre;- quod desideretur consilium, id in dies crescere. Senescentibus vitiis, maturescente virtute, sinerent tantum virum senem in civitate fieri.* Pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non interando laudes, ne cumularet imvidiam, sed veniam errori atque adolescentiæ petendo, sibi, qui non dicto, non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium, orabat. Sed alii aversabantur preces, aut verecundiâ, aut metu : alii, se suosque mulcato§ querentes, atro-. ci responso judicium suum præferebant. XIII. Premebat reum, præter vulgatam invidiam, crimen unum ; quòd M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat, “ Se haud multò post, quàm pestilentia in urbe fuerat, in juventem, grassantem in Subura, incidisse ; ibi rixam natam esse, fratremque suum majorem natu, necdum ex morbo satis validum, pugno ictum ab Kaesone cecidisse semianimem. Inter manu§ domum ablatum, mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequitam atrocem per con§ules superiorum annorum licuisse.” Hæc Volscio Clamitante, adeô conscitati homines sunt, ut haud multum abfuerit, quin impetu populi Kaeso interiret. Vir: ginius arripi jubet hominem, et in vincula duci ; patricii έontrà vi résistunt. T. Quinctius clamitat, “Cui rei capitalis dies dicta sit, et de quo futurum prope diem judicium, eum indemnatum iudictâ causâ non debere violari.” Tribunus « supplicium' negat “sumpturum $e $e indemnato ; servaturum tamen in vinculis es§e ad judicii diem; ut, qui hominem necaverit, de, eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat." Appellati tribúni medio degreto jus auxilii sui expediunt ; in vincula conjici vetant; sisti reum, pecuniamque, nisi sistatur, populo promitti. placere pronunciant. $ummam pecuniæ quantàm æquum esset promitti, veniebat in dubium ; id ad senatum rejicitur. Reus, dum consulerentur Patres, retentus in publico est: vades dare placuit; unum vadem tribus millibu§ æris obligârunt ; quot defèntnr, permissum tribunis est; decem finierunt; tot vadibu$.

[ocr errors]

aecusator vadatus est reum. Hic primus vades publicos dedit; dimissus è foro nocte proximâ in Tuscos in exsilium; abiit. ' Judicii die quum excüsaretur solum vertisse exsilii causâ nihilo minùs Virginio comitia habente, collegæ appellati dimisere concilium ; pecunia à patre exacta crudeliter, ut, divenditis omnibus boiiis, aliquamdiu trans Tiberim, veluti relegatus, devio quodam tugurio viveret. XIV. THoc judíèium et Ę lex exercuit civitatem ; ab externis armis otium füit. Quum, velut victores, tribumi, perculsis Patribus Kaesonis exsilio, propè perlatam esse crederent legein, et, quod ad seniores Patrum pertineret, cessissent possessione reipublicæ ; juniores, id maximè quod Kæsonis sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos ; sed ibi plurimum profectum est, quòd modo quodam temperavere impetus suos. Quum primò post Kaesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi;primùm submoventes præbuere causam, adorti sunt, ut nemo unus inde ɤ quicquam gloriæ domum invidiæve ferret: mile pro uno Kaesones exstitisse, plebes quereretur. Mediis

diebus, quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis

lacidius aut quietius erat ; benignè salutare, alloqui plebis omines, domüm invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere ; nunquam ulli, neque publicè, ueque Ε; esse, nisi quum de lege agi cœptum esset. Alibi popularis juventus erat: nec cetera modò tribuni tranquillò peregere; sed refecti quoque in insequentem annum ; ne voce quidem incommodâ, nedum ut ullà vis fieret, paullatim permülcendo tractandoque mansuefecerant plebem. . His per totum annum artibüs lex elusa est. XV. Accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appii filius, et P. Valeriùs Publicola. Nihil novi novus annus attulerat: legis ferendæ aut accipiendæ cura civitatem tenebat. Quantum juniores Patrum plebi se magis insinuabant, eo acriùs contrà tribuni tendebant, ut plebi suspectos eos criminando facerent. “ Conjurationem factam, Kæsonem Romæ esse: interficiendorum tribunorum, trucidandæ plebis consilia inita. Id negotii datum ab senioribus Patrum, ut juvehtus tribuniciam potestatem è republica tolleret, formaque eadem civitatis esset, quæ ante Sacrum montem occupatum fuerat.” Et ab Volscis et Æquis statum jam ac propè solenne in singulos annos bellum timeba

« PoprzedniaDalej »