Obrazy na stronie
PDF
ePub

fuet, ne extis solennium vescerentur. Portitii ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt; donec, tradito servis publicis solenni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re, præterquam legibus, poterat, jura dedit; quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cætero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit.Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. Me haud pœnitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis fiinitimis, unde sella curulis, unde toga prætexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet; et ita habuisse Etruscos, quòd, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui. obscurum atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam è terra sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, Asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad cœptam magnitudinem robores fuit. Quum jam virium haud pœniteret, consilium deinde viribus parat. Centum creat senatores; sive quia is numerus satis erat; siue qvia soli centum erant, qui creari patres possent. Patres certè ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeò erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, penuria mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitmis connubia essent.Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent; "Urbes quoque, ut cætera, ex infimo nasci; deinde quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanæ et Deos

affuisse, et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere." Nusquam benignè legatio audita est; adeò simul spernebant, simul tantum in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, "Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore." Egre id Romana pubes passa, et haud dubiè ad vim spectare res cœpit; cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri solennes. Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet ; quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant; ut rem claram expectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndæ novæ urbis, maxime proxime quique, Caninenses, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac conjugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaque eò mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis; signoque dato, juventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars fortè, ut in quem quæque inciderat, rapta Quasdam formâ excellente primoribus Patrum destinatus ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longè ante alias specie ac pulchritudine insignem, à globo Tallassii cujusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum; indè nuptialem hanc vocem factam. Terbato per metum ludicro, mosti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii fœdus, Deumque invocantes, cujus ad solenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor; sed ipse Romulus circuibat docebatque, "Patrum id superbiâ factum, qui connubium finitimis negâssent,; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberûm fore. Mollirent modò iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Sæpe ex injuria postmodum gratiam ortam; eòque melioribus usuras viris, quòd annixurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriæque expleat desiderium." Accedebant blanditiæ virorum, factum purB

gantium cupiditate atque amore; quæ maximè ad muliebre ingenium efficaces preces sunt,

[ocr errors]

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant ; at rap rum parentes tum maximè sordidâ veste, lacrymisque querelis civitates concita bant. Nec domi tantùm indign tiones continebant, sed congregabantur undique ad Tity Tatium, regem Sabinorum; et legationes eò quòd maxim Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Caye enses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus juriæ pars pertinebat. Lentè agere iis Tatius Sabiniqs visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum p rant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro a. dore irâque Caninensium, satis se impigrè movent. Ita per seipsum nomen Caninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effusè vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse ; exercitum fundit, fugatque; fusum persequitur; regem in s prælio obtruncat, et spoliat; duce hostiuin occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipsè cùm factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium ascendit; ibique ea quum`ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit Deo; "Jupiter Feretri," inquit, "hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumpque iis regionibus, quas modò animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quæ, regibus ducibusque hostium cæsis, me auctorem sequentes, posteri ferent." Hæc templi est origo, quod primum omnium Romæ sacratum est; ita deinde Diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, quâ laturos eò spolia posteros nuncupavit; nec, multitudine compotum ejus doni vulgari laudem bina postea, inter tot annos. tot bella, opima parta sunt spolia; adeò rara ejus fortuna decorus fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus, per occasionem ac solitudinem, hostiliter in fines Romanos incursionem facit; raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes; oppidum captum; duplicique victoriâ ovantem Romulum Hersilia conjunx, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus, earum det veniam, et in civitatem accipiat; ita rem coalescere concordiâ posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum infe

P

rentes. Ibi minus etiam, quòd alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utròque coloniæ missæ; plures innti, qui propter ubertatem terræ in Crustuminum nomina rent; et Romam inde frequenter migratum est à parentius maximè ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sa>inis bellum ortum, multoque id maximum fuit; nihil enim er iram aut cupiditatem actum est; nec ostenderunt belm priùs, quàm intulerunt. Consilio etiam additus dolus. 2. Tarpejus Romanæ præerat arci. Hujus filiam virginem ro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat; aquam ortè ea tum sacris extra monia petitum ierat. Accepti brutam armis necavere; seu ut vi capta potiùs arx videretur, seu prodendi exempli causâ, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabulæ, quòd vulgò Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lævo, gemmatosque magnâ specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eô scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt qui eam, ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset, directò arma petîsse dicant; et fraude visam agere, suâ ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complêsset; non priùs descenderunt in æquum, quam, irâ et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrinque pugnam ciebant; ab Sabinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audaciâ sustinebat. Út Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acies; fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus et ipse turbâ fugientium actus, arma ad cœlum tollens, "Jupiter tuis," inquit, jussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta jeci; arcem jam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati, superatâ mediâ valle, tendunt.At tu, pater Deûm hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monumentum sit posteris, tuâ præcenti ope servatam urbem esse, voveo." Hæc precatus, veluti si sensisset auditas preces, "Hinc," inquit, "Romani Jupiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet." Restitere Romani, tanquam coelesti voce jussi; ipse ad primores Romulus provolať. Mettus Curtius" ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Ro

manos, toto quantum foro spatium est; nec procul jam à porta Palatii erat, clamitans, "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Jam sciunt longè aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." In eum, hæc gloriantem, cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum fortè Mettus pugnabat; eò pelli faciliùs fuit; pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, - audaciâ regis accensa, fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit; adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in mediâ convalle duorum montium redintegrant prælium; sed res Romana erat superior.

XIII. Tum Sabinæ mulieres, quarum ex injuriâ bellum ortum erat, crinibus passis scissâque veste, victo malis muliberi pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, "ne se sanguine nefando soceri generique respergerent; ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberûm hi progeniem. Si affinitatis inter vos, siconnubii piget, in nos vertite iras; nos causâ belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus; meliùs peribimus, quam sine alteris vestrûm viduæ aut orbæ vivemus." Movet res tum multitudinem, tum duces. Silentium et repentina fit quies; inde ad fœdus faciendum duces prodeunt; nec pacem modò, sed et civitatem unam ex duabus faciunt; regnum consociant, imperium omne confe runt Romam. Ita geminatâ urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites à Curibus appellati. Monumentum ejus pugnæ, ubi primùm ex profundâ emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellârunt. Ex bello tam tristi læta repentè pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque quum popúlum in curias triginta divideret, nomina earum curiis im posuit. Id non traditur, quum haud dubiè aliquantò numerus major hoc mulierum fuerit, ætate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectæ sint, quæ nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt, Ramenses ab Romulo, ab Tito Tatio [1] Tatienses appelfati. Lucerum nominis et originis causa incerta est. In

1 Vel Titionses.

« PoprzedniaDalej »