Obrazy na stronie
PDF
ePub

portentaque alia aut obversata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species. His avertendis terroribus in triduum ferie indictæ, per quas omnia delubra pacem Deûm exposcentium virorum mulierumque turbà implebantur. Cohortes inde Latina Hernicæque ab senatu, gratiis ob impi grain militiam actis, remisse domos. Antiates, mille milites, quia serum auxilium post prælium venerant, propè cum ignominia dimissi.

VI. Comitia inde habita; creati consules L. Ebutius, P. Servilius, Kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. Grave tempus et fortè annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis, qua‹n pecori; et auxere vim morbi, terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea colluvio mixtorum amnis generis animantium, et odore insolito urbanos, et agrestem, confertum in arcta tecta, estu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa vulgabant morbos. Vix instantes sustinentibus clades repentè legati Hernici nunciant, in agro suo quos Volscosque conjunctis copiis castra posuisse; inde exercitu ingenti fines suos depopulari. Præterquam quòd infrequens senatus indicio erat sociis, afflictam civitatem pestilentia esse, mæstum etiam responsum tuiere; "ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur. Urbem Romanam subita Deûm irâ morbo populari. Si qua ejus mali quies veniat, ut anno ante, ut semper alis, sociis opem laturos." Discessere socii, pro tristi nuncio tristiorem domum referentes; quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. Non diutiùs se in Hernico hostis continuit; pegit inde infestus in agros Romanos, etiam sine beli injuria vestatos. Ubi quum obvius nemo, ne inerinis quidem, fieret, perque omnia, non præsidiis modò deserta, sed etiam cultu agresti, transirent; pervenere ad tertium lapidem Gabinâ viâ. Mortuus Ebutius erat Romanus consul; collega ejus Servilius exigua in spe trahebat animam; affecti plerique principum, Patrum major pars, militaris ferè ætas omnis; ut non modò ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent. Munus vigiliarum senatores, qui per ætatem ac valetudinem poterat, per se ipsi obibant; circuitio ac cura ædilium plebei erat; ad eos summa rerupa ac majestas consularis imperii venerat.

VII. Deserta omnia, sine capite, sine viribus, Dii præsides ac fortuna urbis tutata est; quæ Volscis Aquisque, prædonum potiùs mentem, quìm hostium dedit; ade enim nulla spes non potiundi modò, sed ne adeundi quidem Romana monia, animos eorum cepit; tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum; ut, totis passim castris fremitu orto, "quid in vasto ac deserto agre inter tabem pecorum hominumque, desides sine præda tempus tererent, quum integra loca, Tusculanum agrům, opimum copiis, petere possent?" signa repentè convellerent, transversisque itineribus per Lavicanos agros in Tusculanos colles transirent: eò vis omnis tempestasque belli conversa est. Interim Heruici Latinique, pudore etiam, non misericordiâ, solûm, moti, si nec obstitissent communibus hostibus, infesto agmine Romanam urbem petentibus, nec opem ullam obsessis sociis ferrent, conjuncto exercitu Romam pergunt. Ubi quum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia, obvii fiunt descendentibus ab Tusculano in Albanam vallem; ibi haudquaquam æquo prælio pugnatum est; fidesque sua sociis parum felix in præsentia fuit. Haud minor Romæ fit morbo strages, quam quanta ferro sociorum facta erat; consul, qui unus supererat, moritur; mortui et alii tlari viri, M. Valerius, T. Virginius Rutilus, augures; Ser. Sulpicius, curio maximus; et per ignota capita late evagata est vis morbi; inopsque senatus auxilii humani, ad Deos populum ac vota vertit; jussi cum conjugibus ac liberis supplicatum ire, pacemque exposcere Deum. Ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publicâ evocati, omnia delubra implent; strata passim matres, crinibus templa verrentes, veniam irarum cœlestium, finemque pesti expostcunt.

Vill. Inde paulatim, seu pace Deûm impetratâ, seu graviore tempore anni jam circumacte, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere; versisque animis jam ad publicam curam, quum aliquot interregua exîssent, P. Valerius Publicola tertio die, quam interregnum inierat, consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum: sive ille Vetusius fuit. Ante diem tertium Idus Sextiles consulatum ineunt, jam satis validà civitate, ut non solum arcere bellum, sed ultro etiam inferre posset. Igi tur, nunciantibus Hernicis, in fines suos transcendisse hostes, impigrè promissum auxilium; duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro

inferendum. Tricipitinus, populationibus arcendis sociorum agro oppositus, non ultrà quam in Hernicos, procedit. Veturius primo prælio hostes fundit fugatque. Lucretium, dum in Hernicis sedet, prædonum agmen fefellit, supra montes Prænestinos dictum, inde demissum in campos.Vastavere agros Prænestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles; urbi quoque Romæ ingens præbitus terror, magis in re subita, quam quòd ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius præerat urbi; is, armata juventute, dispositisque præsidiis, tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaque hostes, prædâ ex proximis locis raptâ, appropinquare urbi non ausi, quum circumacto agmine redirent, quanto longiùs ab urbe hostium abscederent, eo solutiore curâ in Lucretium incidunt consulem, jam antè exploratis itineribus suis instructum, et ad certamen intentum. Igitur, præparatis animis, repentino pavore perculsos adorti, aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque; et compulsos in cavas valles, quum exitus haud in facili essent, circumveniunt. lbi Volscum nomen propè deletum est; tredecim millia quadrigentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille ducentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata, in quibusdam annalibus invenio ; ubi etsi adjectum aliquid numero sit, magna certè cædes fuit. Victor consul, ingenti prædâ potitus, eadem in stativa rediit. Tum consules casTra conjungunt; et Volsci Equique afflictas vires suas in anum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit; eadem fortuna victoriam dedit; fusis hostibus, etiam castra capta. IX. Sie res Romana in antiquum statum rediit; secunHæque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentillus Arsa tribunus plebis eo anno fuit; is, consuliDus absentibus, ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies Patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium, tanquam nimium, nec toerabile liberæ civitati, invehebatur; "nomine enim tantùm minùs invidiosum, re ipsâ propè atrocius, quàm regium, ese. Quippe duos pro uno domino acceptos, immoderatâ, innità potestate; qui, soluti atque effrenati ipsi, omnes meus legum omniaque supplicia verterent in plebem. Quæ e eterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribenlis. Quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum; non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.”

Quâ promulgata lege, quum timerent Patres, ne, absentibus consulibus, jugum acciperent, senatus à prefecto urbis Q. Fabio vocatur; qui adeò atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit; "insidiatum eum, et tempore capto adortum rempublicam. Si quem similem ejus priore anno, inter morbum bellumque, irati Dii tribunum dedissent, non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus. jacente ægrâ civitate in colluvione omnium rerum, ad tollendum è republica consu lare imperium laturum leges fuisse; ducem Volscis Aquisque ad oppugnandam urbem futurum. Quid tandem illi non licere, si quid consules superbè in aliquem civium, aut crudeliter, fecerint, diem dicere? accusare his ipsis judici bus. quorum in aliquem sævitum sit? Non illud consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere; quam pactam reconciliatamque Patribus de integro in antiqua redigi mala: neque illum se depreca ri, quò minùs pergat, ut cœperit. Vos," inquit Fabius, "ceteri tribuni, oramus, ut primùm omnium cogitetis, potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum, comparatam esse; tribunos plebis vos creatos, non hostes Patribus. Nobis miserum, invidiosum vobis est, desertam rempublicam invadi; non jus vesirum, sed invidiam, minueritis. Agite cum collega, ut rem integram in adventum consulum differat; ne Equi quidem ac Volsci, morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere." Aunt cum Terentillo tribuni; dilataque in speciem actione, re ipsâ sublata, consules extemplo arcessiti.

X. Lucretius cum ingenti prædo, majore multò gloria, rediit; et auget gloriam adveniens, expositâ omni in campo Martio præda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret reliqua vendita, quibus domini non exstitere.

ta res est, tribuno de lege agente; id antiquius consuli fu it. Jactata per aliquot dies quum in senatu res, tum ad populum est; cessit ad ultimum majestati consulis tribunus, et destitit: tum imperatori exercituique honos suus redditus. Triumphav de Volscis Equisque: triumphan tem secutæ suæ legiones; alteri consuli datum, ut ovans sine mulitibus urbem iniret. Anno deinde insequenti lex Terentilla, ab toto relata collegio, novos aggressa consules

est; erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius. Eo anno cœlum ardere visum; terra ingenti concussa motu est; bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carnem pluit; quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita jacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret. Libri per duumviros sacrorum aditi; pericula à conventu alienigenarum prædicta, ne qui in loca summa urbis impetus, cædesque inde fierent; inter cetera monitum, ut seditionibus abstineretur. Id factum ad impediendam legem, tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. Ecce (ut idem in singulos annos orbis volveretur) Hernici nunciant, Volscos et quos, etsi accisæ res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam; Ecetræ Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse. Ut hæc dicta in senatu sunt, delectus edicitur; consules belli administrationem inter se dispartiri jussi; alteri at Volsci, alteri ut qui provincia esset. Tribuni coràm in foro personare," Fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos; jam ne virtute quidem premi libertatem populi Romani, sed arte eludi; quía occidione propè occisos Volscos et quos movere sua sponte arma posse, jam fides abierit, novos hostes quæri; coloniam fidam, propinquam, infamem fieri; bellum inroxis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana; quam, oneratam armis, ex urbe præcipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos. Sic, ne quid aliud actum putent, victam legem esse; nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne possessione urbis pellantur, ne jugum accipiant. Si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos; nullum terrorem externum, nullum periculum esse. Cavisse Deos priore anno, ut tutò libertas defendi posset." Hæc tribuni.

XI. At ex parte altera consules in conspectu eorum, positis sellis, delectum habebant; eò decurrunt tribuni, concionemque secum trahunt; citati pauci, velut rei experiunda causâ; et statim vis coorta. Quemcunque lictor jussu consulis prehendisset, tribunus mitti jubebat; neque suum cuique jus modum faciebat, sed virium spe et manu obtinendum erat, quod intenderes. Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo delectu, sic Patres in lege, quæ per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. Initium erat rixæ, quum discedere populum jussissent tribuni,

L

« PoprzedniaDalej »