Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER TERTIUS.

ΕΡΙΤΟΜΕ.

I. &c. XIX. SEDITIONES de agrariis legibus factæ. XVIII. Capitoli um, ab exsulibus et servis occupatum, cæsis iis receptum est. III. Censuз bis actus est; priore lustro censa sunt civium capita centum quatuor millia ducenta quatuordecim, præter orbos orbasque. XXIV. Sequenti, centum septemdecim millia ducenta novemdecem. XXVI. Quum adversas Equos res malè gesta esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, quum rure intentus rustico operi esset, ad id bellum gerendum arcessitus est.XXVIII. Is vietos hostes sub juguin misit. XXX. Tribunorum plebis nu merus ampliatus est, ut essent decem, trigesimo sexto anno à primis tribunis plebis. XXXI. Petitis per legatos, et allatis Atticis legibus, ad constitu endas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistra tibus creati, altero et trecentesimo anno, quàm Roma condita erat: et, ut à regibus ad consules, ita à consulibus ad decemviros translatum imperium.— XXXIV, &c. Hi, decem tabulis legum positis, quum modestè se in eo honore gessissent, et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, daubus tabulis ad decem adjectis, quum complura impotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere, et in tertium annum retinuerunt : XLIV, &c. Donec inviso eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii.Qui, quum in amorem virginis indisset, submisso, qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri ejus Virginio imposuit, rapto ex taberna proxima cultro, ut filiam interimeret; quum aliter eam tueri non posset, ne in pot estatem stuprum illaturi veniret. L. &c. Hoc tam magnæ luxuriæ exemplo plebs incitata montem Aventinum occupavit, coëgitque decemviros abdicare se magistratu; ex quibus Appius et unus collegarum, qui præcipuè pœnam meruerant, in carcerem conjecti; ceteri in exsilium acti. LX, &c. Res præterea contra Sabinos, et Volscos, et quos prosperè gestas continent, LXXI. Et parum honestum populi Romani judicium: qui, judex inter Ardeates et Aricinos sumptus, agrum, de quo ambigebatur, sibi adjudicavit.

I. ANTIO capto, Ti. Æmilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius Quintus, qui unus exstinctæ ad Cremeram genti superfuerat. Jam priore consulatu Æmilius dandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo quoque consulatu ejus et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem, contra cousules sæpe tentatam, adjutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna pars Patrum, tribuniciis se jactare auctionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei à tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fa

bius consilio neutri parti acerbo rem expedîsset. T. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum à Volscis esse: Antium, propinquam, opportunam, et mariti mam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Hec sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Virginium, P. Furium; jussi nonina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim (ut fit) fastidium copia; adeòque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romæ agrum male, quam alibi accipere. Æqui à Q. Fabio (is eò cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subitâ incursione in agrum Latinum fecere. II. Q. Servilius. insequenti anno (is enim cum Sp. Postumio consul fuit) in quos missus, in Latino agro stativa habuit: intra castra quies necessaria morbo implicitum exer citum tenuit. Extractum in tertium annum bellum est, Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem quis dederat, ea provincia data; qui, haud dubia spe profectus, famam nominis sui pacaturam Equos, legatos in concilium gentis missos nunciare jussit : "Q. Fabium consulem dicere, se ex Equis pacem Romam tulisse, ab Roma Equis bellum afferre, eâdem dextrâ armata, quam pacatam illis antea dederat ; quorum id perfidiâ et perjurio fiat, Deos nunc testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcumque sit, etiam nunc, penitere suâ sponte Equos, qum pati hostilia, malle. Si poeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin perjurio gaudeant, Diis magis iratis, quàm hostibus, gesturos bellum." Hec dicta adeò nihil moverunt quemquam, ut legati propè violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quæ ubi Romam sunt nunciata, indignitas rei, magis quàm pericu lum, consulem alterum ab urbe excivit; ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructâ, ut confestim dimicarent. Sed quum fortè haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: "ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum: in noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen, quòd instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem: erit copia pugnandi, ne timete." His vocibus irritatus miles in diem posturum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quæ,moram certamini fageret. Tum quidem corpora

1

cibo sonmoque curant; ubi illuxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et qui processere. Prælium fuit utrinque vehemens; quod et Romanus irâ odioque pugnabat, et Equos conscientia contracti culpâ periculi, et desperatio futuræ sibi postea flei, ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem Romanam Equi: pulsique quum in fines suos se recepissent, nihile inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quòd in aciem, quâ pugnandi arte Romanus excellat commissa res sit. quos populationibus incursionibusque, meliores esse et multas passim manus, quàm magnam molem unius exercitùs, rectiùs bella gerere.

III. Relicto itaque castris præsidio, egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint; nec opinata etiam res plus trepidationis fecit, quòd nihil minus, quam ne victus ac propè in castris obsessus hostis memor populationis esset, timeri poterat; agrestesque, pavidi incidentes portis, non populationem, nec prædonum parvas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi audita incerta, eóque vaniora, ferre ad alios: cursus clamorque vocantium ad arma haud multum à pavore captæ urbis abesse. Fortè ab Algido Quinctius consul redierat Romam, (id remedium timori fuit.) tumultuque sedato, victos timeri increpans hos tus, præsidia portis imposuit. Vocato dein senatu, quum, ex auctoritate Patrum justitio indicto, profectus ad tutandos fines esset, Q Servilio præfecto urbis relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregiè est; qui, quâ venturum hostem sciebat, gravem præda, eóque impeditore agmine incedentem aggressus, funestam ei popula tionem fecit.

Pauci hostium evasere ex insidiis: præda omnis recepta est: sic finem justitio, quod quatriduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus, et conditum ab Quinctio lustrum: censa civium capita centum quatuor millia et ducenta quatuordecim dicuntur, præter orbos orbasque. In Equis nihil deinde memorabile actum in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul, quum aliquoties per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus îsset, cum ingenti laude præda que Romam rediit.

IV. Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidem; id admoneo, ne quis in

1

.

mutationem virorum ipsorum esse, quæ nominum est, putet, Haud dubium erat, quin cum Aquis alter consulum bellum gereret. Itaque qui ab Ecetranis Volscis præsidium petiere: quo cupidè oblato, (adeò civitates ha perpetuo in Romanos odio certavere) bellum summâ vi parabatur. Sentiunt Hernici, et prædicunt Romanis, Ecetranum ad Æquos descisse: suspecta et colonia Antium fuit, quòd magna vis - hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad

quos: isque miles per bellum quicum vel acerrimus fuit. Compulsis deinde in oppida Æquis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte jam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum maturâ re, quum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut, principibus coloniæ Romam excitis, quærerent, quidnam rei esset: qui quum haud gravati venissent, introducti à consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Æquos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit: ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temerè pugnæ commisit. Primo concursu pulsus se in castra recepit; neque is finis periculi fuit; namque et proximâ nocte et postero die tantâ vi castra sunt circumcessa atque oppugnata, ut ne nuncius quidem inde mitti Romam posset. Hernici, et malè pugnatum, et consulem exercitumque obsideri, nunciaverunt; tantumque terrorem incussere Patribus, ut (quæ forma senatusconsulti ultimæ semper necessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, "Videre, ne quid respublica detrimenti caperet." Ipsum consulem Romæ manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; proconsule T. Quinctium subsidio castris cum s ciali exercitu mitti, ad eum explendum Latini, Hernicique, et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) jussi.

V. Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti; quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt; simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa, urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad præsidium urbis relictus; consul Postumius ad arcen

das populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curæ aut laboris; vigiliæ in urbe, stationes ante portas, præsidiaque in muris disposita, et quod necesse erat in tanto tumultu, justitium per aliquot dies servatum. interin in castris Furius consul, quum prim quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decuman portâ erupit, et, quum persequi posset, metu substitit, ne qua, ex par te altera, in castra vis fieret. Furium legatum (frater idem consulis erat) longiùs extulit cursus; nec suos ille redeuntes, persequendi studio, neque hostium ab tergo incursum vidit: ita exclusus, multis sæpe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et . consul, nuncio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temerè magis, quìm satis caute, in mediam dimicationem infert, vulnere accepto, ægrè ab circumstantibus ereptus, et suorum animos turbavit, et ferociores hostes fecit; qui, cæde legati et consulis vulnere accensi, nullâ de inde vi sustineri potuere; quum compulsi in castra Romani rursus obsiderentur, nec spe, nec viribus pares; venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius pere grinis copiis cum Latino Hernicoque exercitu subvenisset. Is, intentos in castra Romana quos, legatique caput ferociter ostentantes, ab tergo adortus, simul ad signumse procal editum ex castris eruptione facta, magnam vim hosti um circumvenit. Minor cædes, fuga effusior quorum in agro fuit Romano; in quos palatos, prædam agentes, Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat præsidia, impetum dedit; ii vagi, dissipato agmine fugientes, in Quinctium victorem, cum saucio consule revertentem, incidere. Tum consularis exercitus egregia pugnâ consulis vulnus, legati et cohortium ultus est cædem; magnæ clades ultro citroque illis diebus et illatæ et acceptæ. Difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceci

Va lerius concipere summas; Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia ac trecentos; ex prædatoribus quo rum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos casos; ce

teram multitudinem, prædam agentem, quæ inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse cæde; interIfecta inde quatuor millia, et, exsequendo subtiliter nume. rum, ducentos, ait, et triginta. Ut Romam reditum et justitium remissum est, cœlum visum est ardere plurimo igni;

« PoprzedniaDalej »