Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum munimentis vidit fœdamque extremi agminis cædem, Tum expressa vis ad pugnandum, ut victor jam à vallo submoveretur hostis; satis tamen appareret, capi tantùm castra militem Romanum noluisse; alii gaudere suâ clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appii animus, quum insuper sævire vellet, concionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes, ne utique experiri vellet imperium, cujus vis omnis in consensu obedientium esset. Negare vulgò milites, se ad concionem ituros; passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. Hostem victorem paulò antè propè in portis ac vallo fuisse; ingentisque mali non suspicionem modò, sed apertam speciem obversari ante oculos, Victus tandem, (quandoquidem nihil præter tempus noxæ lucrarentur) remissâ concione, iter in insequentem diem pronunciari quum jussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.-Quum maximè agmen è castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus, eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri, neque instrui acies possent; nemo ullius, nisi fugæ, memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut priùs hostis desisteret sequi, quem Romanus fugere. Tandem, collectis ex dissipato cursu militibus, consul, quum revocando nequicquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocatâque concione, invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinæ, desertorem signorum; ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans. inermes milites, signo amisso signiferos; ad hoc centuriones duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis casos, securi percussit; cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.

LX, Contra ea, in Æquis inter consulem ac militem comitate ac beneficiis certatum est; et naturâ Quinctius erat lenior, et sævitia infelix collega, quò is magis gauderet ingenio suo, effecerat. Huic tantæ concordiæ ducis exerci tusque non ausi offerre se Æqui; vagari populabundum hostem per agros passi. Nec ullo antè bello latius inde acte prædæ; omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus, haud minùs quàm præmio, gaudent militum animiTum duci, tum propter ducem Patribus quoque placatior exercitus rediit; sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu, memorans, Varia fortuna belli, atroci discordiâ domi forisque annum exactum, insignem maximè co

mitia tributa efficiunt; res major victoria suscepti certaminis, quam usu; plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est, Patribus ex concilio submovendis, quàm virium aut plebi additum est aut demptum Patribus.

LXI. Turbulentior inde annus excepit, L. Valerio, T. Emilio consulibus, cùm propter certamina ordinum de lege agraria, tum propter judicium Ap. Claudii: cui, acerrimo adversario legis, causamque possessorum publici agri, tanquam tertio consuli, sustinenti. M. Duilius et C. Sicinius diem dixere. Nunquam antè tam invisus plebi reus ad judicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. Patres quoque non temerè pro ullo æquè annisi sunt ; propugnatorem senatus, majestatisque vindicem suæ, ad omnes tribunicios plebiosque oppositum tumultus, modum duntaxat in certamine egressum. iratæ objici plebi. Unus è Patribus, ipse Ap. Claudius. et tribunos, et plebem, et suum judicium pro nihilo habebat. Illum non minæ plebis, non senatas preces perpellere unquam potuere, non modò ut vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis (quum ad populum agenda causa esset) aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione spiritus erat: adeò ut magna pars plebis Appium non min's reum timeret, qu`m consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; ade que constanti suâ et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi suâ voluntate podicerent; trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis fuit: antè tamen, quam prodicta dies veniret, morbo moritur: cujus. quum laudationem tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari solenni honore supremum diem tanti viri noluit: et laudationem tam æquis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audièrat: et exsequias frequens celebravit.

LXII. Eodem anno Valerius consul, cum exercitu in Aquos profectus, quum hostem ad prælium elicere non pos set, castra oppugnare est adortus. Prohibuit fœda tempes tas, cum grandine ac tonitribus cœlo dejecta. Admirationem deinde auxit, signo receptui dato, adeo tranquilla sesenitas reddita: ut, velut numine aliquo defensa castra oppug nare iterum, religio fuerit: omnis ira belli ad populationem agri vertit. Alter consul Æmilius in Sabinis bellum gessit: et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt. In cendiis deinde, non villarum modo, sed etiam vicorum, qui

bus frequenter habitabatur, Sabini exciti, quum prædatoribus occurrissent, ancipiti prælio digressi, postero die retulere castra in tutiora loca. Id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

LXIII. Inter hæc bella, manente discordiâ domi, T. Numicius Priscus, A. Virginius consules facti. Non ultrà videbatur latura plebes delationem agrariæ legis, ultimaque vis parabatur, quum, Volscos adesse, fumo ex incendiis villarum fugaque, agrestium cognitum est. Ea res maturam jam seditionem ac propè erumpentem repressit. Consules, coacti extemplo ab senatu ad bellum, eductâ ex urbe juventute, tranquiliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem, nihil aliud quàm perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt. Numicius Antium adversus Volscos, Virginius contra quos profectus: ibi ex incidiis propè magnâ acceptâ clade, virtus militum rem, prolapsam negligenti consulis, restituit. Meliùs in Volscis imperatum est. Fusi primo prælio hostes, fug que in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti: quam consul oppugnare non ausus, Cenonem, aliud oppidum, nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum qui Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere; deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus cladium, quam intulerant, acceperunt.

LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit; sed, ut semper alias, sollicitæ certamine Patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit. Per Patres clientesque Patrum consules creati, T. Quinctius, Q. Servilius; similem annum priori consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, quum cædes et incendia circum Anienem flumen fecissent, porta propè Collina monibusque pulsi, ingentes tamen prædas hominum pecorumque egere; quos Servilius consul infesto exercitu insecutus, ipsum quidem agmen adipisci æquis locis non potuit; populationem adeò effusé fecit, ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique captâ præda rediret. Et in Volscis respublica egregiè gesta, quum ducis, tum militum operâ. Primùm æquo campo signis collatis pugnatum, ingenti cæde utrinque, plurimo sanguine; et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum retulissent; ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitâsset aciem;

K

impetu facto, dum se putant vincere, vicere. Consul, metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis induciis utrinque quiete sumptâ: per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aquisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros. Itaque tertiâ ferè vigiliâ ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, quum manere in tentoriis quietum militem jussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit; cornicines tubicinesque, in equos impositos, canere ante vallum jubet, sollicitumque hostem ad lucem tenere; reliquum noctis adeò tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. cos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui, et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, sæviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

Vols

LXV. Ubi illuxit, Romanus, integer satiatusque somno productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit; quanquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem; miles ægrè teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferociùs agunt equites: circumfusi duci vociferantur, se ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant, se ituros: clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quò leviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus, effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa objacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urguet ex superiore loco. Sic propè oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus jam gradum consul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum excussisset. tere primò obstinatis animis: deinde, ut in obtinentes locum vires ferebant, audent ultro gradum inferre; et, clamore renovato, commovent aciem, tum rursus, impetu capto, enituntur, atque exsuperant iniquitatem loci. Jam propè erat, ut in summum clivi jugum evaderent, quum terga hostes dedere: effusoque cursu penè agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur: qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt.

Resti

Antium et Romanus exercitus ductus: paucos circumsessum dies deditur, nullâ oppugnantium novâ vi; sed quòd jam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant

animi.

« PoprzedniaDalej »