Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

(cujus patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum sæviret, magistratus, eas leges haberet) pericufum audaciâ discussit; juvit et Virginius collega, testis productus, participando laudes: magis tamen Menianum (adeò mutaverant animum) profuit judicium.

LIII. Certamina domi finita. Vejens bellum exortum; quibus Sabini arma conjunxerant. P. Valerius consul, accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Vejos missus, castra Sabina, quæ pro manibus sociorum locata erant, confestim aggreditur; tantamque trepidationem injecit, ut, dum dispersi alii alià manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primùm intulerat, caperetur; intra vallum deinde cædes magis, quìm prælium esse; tumultus è castris et in urbem penetrat ; tanquam Vejis captis, ita pavidi Vejentes ad arma currunt; pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto impetu intentos in castra, adoriuntur. Paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt: et eques, ab consule immissus, Tuscos fundit fugatque; eademque horâ duo exercitus, duæ potentissimæ et maximæ finitimæ gentes superatæ sunt. Dum hæc ad Vejos gerun tur, Volsci Equique in Latino agro posuerant castra, popu latique fines erant; eos per se ipsi Latini, assumptis Her nicis, sine Romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti prædâ, præter suas recuperatas res, potiti sunt; missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius. Mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere; nullum genus calamitatis contumeliæque non editum in Volscos est: nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Vejentes provincia evenit; non tamen bellatum; induciæ in annos quadraginta petentibus datæ, frumento stipendioque imperato. Paci externæ confestim continuatur discordia domi; agrariæ legis tribuniciis stimulis plebs furebat.Consules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summâ vi resistunt: abeuntes magistratu Cņ. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Æmilius et Opiter Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Julium pro Virginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno (quoscunque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis, quam juniores Patrum; suadent, monent, "Honoribus et administratione re

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

ipublicæ abstineant; consulares verò fasces, prætextam, curulemque sellam, nihil aliud, quàm pompam funeris, pu tent; claris insignibus velut infiilis velatos ad mortem destinari. Quòd si consulatus tanta dulcedo sit, jam nunc ita in animum inducant, consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se commoverit, si respexerit Patres, si aliud, qum plebem, esse in republica crediderit, exsilium C. Marcii Menenii damnationem et mortem, sibi proponat ante oculos." His accensi vocibus Patres consilia inde, non publica, sed in privato, seductaque à plurium conscientia, habere; ubi quum id modò constaret, jure an injuriâ eripiendos esse reos, atrocissima quæque maximè placebat sententia; nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur judicii die, quum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primò, quòd non descenderet tribunus: deinde, quum jam mora suspectior fieret, deterritum à primoribus credere, et desertam ac proditam causam publicam queri. Tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nunciant, domi mortuum esse inyentum; quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii aliò Præcipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratæ leges haberent, morte college monitos. Nec Patres satis moderatè ferre lætitiam; adeóque neminem noxæ pœnitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur, malo domandam tribuniciam potestatem.

LV. Sub hac pessimi exempli victoria delectus edicitur ; paventibusque tribunis, sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum verò irasci plebes, tribunorum magis silentio, quam consulum imperio, et dicere, "Actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio unà mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem; aliud agendum, ac cogitandum, quomodo resistatur Patribus. Id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quatuor et viginti lictores apparere consulibus, et eos ipsos plebis homines. Nihil contemptius, neque infirmius, si sint, qui contemnant, Sibi quemque ea magna atque horrenda facere." His vocibus alii alios quum incitâssent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quòd ordines duxisset, negaret, se militem fieri debere, lictor missus est à consulibus. Volero appellat tribunos. Quum auxilio nemo esset, consules spolia

opus

ri hominem, et virgas expediri jubent. "Provoco," inquit, "ad populum," Volero, quoniain tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis cædi malunt, quam ipsi in lecto suo à vobis trucidari;" quò ferociùs clamitabat, eò infestiùs circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero, et prævalens ipse, et adjuvantibus advocatis, repulso lictore, ubi in dignantium pro se acerrimus erat ciamor, eò se in turbam confertissimam recipit, clamitans, "Provoco, et fidem plebis imploro; adeste cives! adeste commilitones! nihil est, quòd exspectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio est." Concitati homines, veluti ad prælium, se expediunt: apparebatque, omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non privati juris. Huic tantæ tem- p pestati quum se consules obtulissent, facilè experti sunt, parum tutam majestatem sine viribus esse; violatis lictori bus, fascibus fractis, è foro in curiam compelluntur; incerti, quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente ju deinde tumultu, quum in senatum vocari jussissent, queruntur injurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. Mul tis ferociter dictis sententiis, vicere seniores, quibus, irà Patrum adversus temeritatem plebis certari, non placuit.

LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium, P. Furium consules habuit; contraque omnium opinionem,t qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribanatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tu lit ad populum, ut plebeii magistratus tributis comitiis fie rent. Haud parva res sub titulo primâ specie minimè atroci ferebatur; sed quæ patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. Huic actioni, gratissime plebi, quum summâ vi resisterent Patres; nec, quæ una vis ad resistendum erat, ut intercederet, aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset; res tamen, suo ipsa molimine gravis, certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit. Patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appii filium, jam inde à paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt.Collega ei T. Quinctius datur. Principio statim anni nibil priùs, quàm de lege, agebatur; sed ut inventor legis Vole ro, sic Lætorius, collega ejus, auctor quum recentior, tum acrior erat Ferocem faciebat belli gloria ingens: quòd

C

etatis ejus haud quisquam manu promptior erat. Is, quum Volero nihil, præterquam de lege, loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse in accusationem Appii, familiæque superbissimæ ac crudelissimæ in plebem Romanam, exorsus, quum à Patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem, creatum esse contenderet; rudis in militari homine lingua non suppetebat li bertati animoque. itaque, deficiente oratione, "Quandoquidem non facilè loquor," inquit, "Quirites, quam, quod locutus sum, præsto, crastino die adeste. Ego hic aut in conspectu vestro moriar, aut perferam legem." Occupant tribuni templum postero die: consules nobilitasque ad impediendam legem in concione consistunt. Submoveri Lætorius jubet, præterquam qui suffragium ineant. Adolescentes nobiles stabant, nihil cedentes viatori; tum ex his prehendi quosdam Lætorius jubet. Consul Appius negare, jus esse tribuno in quenquam, nisi in plebium. Non enim populi, sed plebis, eum magistratum esse; nec illum ipsum submovere pro imperio posse more majorum ; quia ita dicatur: "Si, vobis videtur, discedite, Quirites." Facilè et contemptim de jure disserendo perturbare Lætorium poterat. Ardens igitur irâ tribunus viatorem mittit ad consu lem: consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et concio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset; et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatæ multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinaciâ tantam tempestatem: certatumque haud incruento prælio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem sævientem precibus lenîsset, nunc orâsset tribunos, ut concilium dimitterent. Darent iræ spatium; non vim suam illis tempus adempturum; sed consilium viribus additurum; et Patres in populi, et consulem in Patrum fore potestate.

[ocr errors]

LVII. Ægrè sedata ab Quinctio plebs, multo ægriùs consul alter à Patribus. Dimisso tandem concilio plebis, sena tum consules habent: ubi quum timor atque ira in vicem septentias variâssent; quò magis, spatio interposito, ab impetu ad consultandum advocabantur, eò plus abhorrebant à certatione animi: adeò ut Quinctio gratias agerent, quòd ejus operâ mitigata discordia esset. Ab Appio petitur, " Ut bantam consularem majestatem esse vellet, quanta esse in

concordi civitate posset. Dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahunt, nihil relictum esse virium in medio: distractam laceratamque rempublicam magis, quorum in manu sit, quàm ut incolumis sit, quæri." Appius contrà, "testari Deos atque homines, rempublicam prodi per me tum ac deseri; non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges, quàm in Sacro monte acceptæ sint" Victus tamen Patrum consensu quievit: lex silentio perfertur.

:

Odis

LVIII. Tum primùm tributis comitiis creati tribuni sunt: numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, C Sicinium, L. Numitorium, M. Duilium, Sp. Ícilium, L. Mæcilium. Volscum Equicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum: vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet: compositis deinde rebus, castra retrò movere. Ap. Claudius in Volscos missus. Quinctio Equi provincia evenit. Eadem in militia sævitia Appii, quæ domi, esse liberior, quòd sine tribuniciis vinculis erat. se plebem plus quàm paterno odio: se victum ab ea : se unico consule objecto adversus tribuniciam potestatem, perlatam legem esse quam minore conatu, nequaquam tantâ Patrum spe, priores impedierint consules. Hæc ira indignatioque ferocem animum ad vexandum sævo imperio exercitum stimulabat. Nec ullâ vi domari poterat; tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiosè, negligenter, contumaciter omnia agere; nec pudor, nec metus coërcebat.Si citiùs agi vellet agmen, tardiùs sedulò incedere: si-adhortator operis adesset, omnes suâ sponte motam remittere industriam; præsenti vultus demittere, tacitè prætereuntem exsecrari; ut invictus ille odio plebeio aniinus interdum moveretur. Omni nequicquam acerbitate promptâ, nihil jam cum multibus agere; centurionibus corruptum exercitum dicere; "tribunos plebei' cavillans interdum et " Volerones" vocare.

LIX. Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eò magis, sperantes, idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Roma aum, quod adversus Fabiuin consulen habuisset. Ceterum multò Appio, quàm Fabio, violentior fuit. Non enim vincere tantam noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in aciem turpi fugâ petit castra; nec antè restitit, quàm signa inferentem Vole

« PoprzedniaDalej »