Obrazy na stronie
PDF
ePub

les essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in argrum Laurentem exîssent? Postquam audierit multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum, gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam: Ænean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Enece in matrimonium data: ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique aimul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Eneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit; victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes, Mezentiumque eorum regem confugiunt; qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere; fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum popularum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solùm, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implêsset; tamen, quum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen; Jovem indigitem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stc

tit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major quem hic, Creusa matre Ílio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus (certè natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni; tantùm tamen opes, creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Enean Silvium cre at; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnârunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, patre accepto inperio, regnat. Aventino fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus iu eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quem voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fatris virilem interimit. Fratris filiæ Rhea Silviæ, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ erigo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctur culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant, Sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super

ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis ; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio,in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem Alveam, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatum putent; inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnis, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam nonferas tantùm subsistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere; et cum his crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et à Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, deinde Pallatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lyceum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent. Quem Romani deinde vocârunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se difendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri; inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum prædas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit. Ita metu sebactus, Romulo rem aperit. Fortè et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audîssetque geminos esse fratres, comparendo et ætatem eorum, et ip8am minimè servilem indolem, tetigerat animum memoria

nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum, (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit; et à domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus. Ita regem obstruncant.

cit.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præcidio armisque obtinendam avocâsset, posteaquam juvenes, perpetrata cæde, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutâssent, secuta ex omni multitudinę consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effeIta Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ ; et supererat multitudo Aibanorum Latinorumque. Ad id pastores quoque accesserant ; qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium, præ ea urbe quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fœdum certamen coortum à satis miti principio. Quoniam gemini essent nec ætatis vere cundia discrimen facere posset, ut, Dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures; jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consaltaverat. Tempore illi præcepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, "Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea") interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit, sacra Diis aliis Albano ritu; Græco Herculi, ut ab Evandro in

stituta erant, facit Herculem in ea loca, Geryone interempto; boves mira specie abegisse memorant; ac prope Tiberim fluvium, quă, præ se armentum agens, nando trajecerat, laco herbido, ut quiete et pabulo leto reficeret boves, et ipsum fessum via, procubuisse. Ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet, (quia si agendo armentum in speluncam compulisset, Ipsa vestigia quærentem dominum eò deductura erant) aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrâsset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eò vestigia ferrent; quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porrò armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset ; ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponesso, auctoritate magis, quàm imperio, regebat loca; venerabilis vir miraculo literarum, rei novæ inter rudes artiùm homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantùm ampliorem augustioremque humanâ intuens, rogitat, qui vir esset? Ubi nomen partremque ac patriam accepit; "Jove nate, Hercules, salve, inquit, te mihi mater, veridica interpres Deûm, aucturum cælestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat." Dextra Hercules data, "accipere se omen, impleturumque fata, ara condita atque dicata," ait. Ibi tum primum, bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familæ maxime inclytæ ea loca incolebant factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad cæteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus

« PoprzedniaDalej »