Obrazy na stronie
PDF
ePub

Imperium Romanorum Teutonicae nationis. Quae tamen formula contrarium sibi ipsi sensum videtur habere, postquam satis liquet modernam Germanorum rempublicam cum antiquo Romanorum Imperio unum et idem non esse. ... 15. Ceterum ex titulo Imperii Romani non modo nihil emolumenti, sed et plurimum damni et incommodi in Germaniam redundasse in aprico est. Habent hoc omnes Sacerdotes, ut manus semper paratas gerant ad accipiendum, nunquam ad dandum. Et cum alii clientes patronos suos muneribus demulceant, Sacerdos cliens ni ultro donis delineatur, ringitur suamque benedictionem in immensum imputat. Et iudicaverim priscos illos Principes, ut tantas opes in Clerum per Germaniam cumularent, non parum fuisse motos, quod sibi potissimum a Deo iniunctum crederent providere, ut isti ordini quam lautissime esset prospectum. Sic quantas opes prodegit Germania in profectiones ad capessendam coronam Romanam! Quantum auri et virorum absumpserunt expeditiones in Italiam compescendis turbis a Pontifice motis aut ad eundem contra refractarios protegendum! Nec enim unquam extranei valde gavisi sunt Italiam tentavisse.

Luthers Auftreten falsch aufgefaßt.

2

V9.... Cum igitur ante per Germaniam soli ritus Catholici vigerent, nisi quod in Bohemia Ioannes Hussus non paucos haberet Discipulos et Iudaei passim tolerarentur, per Martinum Lutherum magna clades rebus Pontificis praeter opinionem illata est, et ex levibus causis exorta rixa magnam Germaniae partem ab obsequio sedis Romanae avertit. Si verum dicere fas est, ut exigua scintilla in tantum incendium erumperet, causam praebuit tum inscitia eorum, qui primi sese Luthero opposuerunt, tum Leonis X. inconsulta praecipitantia. Scilicet miselli quidam Fraterculi inter se rixabantur, cui alteri pietas magis, alteri quaestus Sacerdotum cordi videbatur. Utrisque ab initio sancta habebatur autoritas Pontificis. Heic prudentis fuerat iudicis utrique se parti aequum praebere aut utrique parti mature silentium imponere, ne apud vulgus ea merx suspecta fieri inciperet. Saltem non ita aperte in partes institorum 2 erat descendendum, ne summo pastori lucrum magis quam salus animarum curae crederetur, aut quasi iste mallet peccata redimi quam prohibere... Quod si autem stultum et sacrilegum erat sententiam ferre in detrimentum Ecclesiae vergentem, debebant hominem praefervidi ingenii donis aut per promissa delinire, ne facem iste laicis praeferret ad excutiendum Sacerdotum iugum. Et cum plurimi per ambitum aut largitiones ad dignitates Ecclesiasticas adspiraverint, tanti puto fuerat Monachum purpura involvere, ne tam male de Ecclesia Romana mereretur. Enimvero cum Martinus ille deprehenderet Sacerdotum apud tribunal nihil aequi sese obtenturum, Laicorum captare favorem instituit. Exinde Papam, qui aperte litem iam suam fecerat, pro iudice recusavit agnoscere; et ne Patronis 1 richtiger deleniatur? hier wohl delenire zu lesen.

2 Hausierer, hier von den Ablaßhändlern.

3 auch

destitueretur, docere coepit ad Principes saeculares aut qui his similem gerunt potestatem spectare curam Ecclesiae, cumque videant per bona a maioribus ad pios usus destinata Clericorum ignaviam et luxuriam ali, fas esse otiosa pecora sagina sua excuti. Id a multis avide arreptum, partim quod pleraque a veritate non aliena dici viderentur, partim quod reditibus suis opimam inde alluvionem sperarent.

Deutschland weder Königreich noch Staatenbund.

VI 9. Nihil ergo aliud restat, quam ut dicamus Germaniam esse irregulare aliquod corpus et monstro simile, si quidem ad regulas scientiae civilis exigatur; quod lapsu temporum per socordem facilitatem Caesarum, ambitionem Principum, turbulentiam Sacerdotum ex regno regulari in tam male concinnatam formam est provolutum, ut neque regnum, etiam limitatum, amplius sit licet exteriora simulacra tale quid prae se ferant, neque exacte corpus aliquid aut systema plurium civitatum foedere nexarum, sed potius aliquid inter haec duo fluctuans . . .

Gottfried Wilhelm Leibniz (1646-1716)

aus Leipzig, der große Philosoph, Mathematiker, Naturforscher, Historiker, Rechtsgelehrte, Staatsmann, Philolog und Theolog, Begründer der Berliner Akademie der Wissenschaften,,,einer der schöpferischsten Menschen, die das neuere Europa hervorgebracht hat (F. Überweg). Diderot soll von ihm gesagt haben, dieser Mann allein habe Deutschland so viel Ruhm gebracht, wie Platon, Aristoteles und Archimedes zusammen Griechenland. Da es sich hier lediglich darum handelt, ihn als Lateiner kennen zu lernen, so muß es genügen, aus der Fülle seiner teils deutsch, teils lateinisch, teils französisch geschriebenen Werke einige kurze Abschnitte herauszuheben, die sich unter den Opera philologica als Leibnitiana sive meditationes, observationes et crises variae mit anderen zusammengestellt finden.

Theorie und Praxis.

Opp. philolog. LIV. Miror in tanta experimentorum copia tam pauca inde duci ad usum vitae. Itaque saeculum nostrum mihi simile videtur homini, qui tota sua vita sub dio victurus magnam copiam materiae aedificii a posteris absolvendi comportat. Quod sane dolendum est: possemus enim ipsi laboribus nostris frui, si experimentis vellemus addere ratiocinationes. Duobus autem opus esset: inventario experimentorum iam cognitorum et applicatione Matheseos ad Physicam. Itaque ante omnia constituendae essent motuum leges, deinde revocando Physicam ad Mechanicam ex observationibus eliciendae essent 'conclusiones practicae. LV. Physica nostra, in quantum a Mathesi disiungitur, nihil aliud est quam observatio quaedam consuetudinum naturae, quemadmodum forenses homines usum tribunalium observant, quem barbari curiae stylum appellant. . . . Quod si igitur Procuratores et Advocati contenti sunt nosse ius, quo utimur, causas philosophis et legislatoribus plerumque relinquunt, Physici practici idem facere coguntur multo magis, qui causarum indagationem naturaeque leges aeternas Mathematicis transcribunt. Nam mathematica fundamenta sese habent ad Physicum practicum, Chymicum scilicet Medicumque, agricolam et similes, ut se habet iuris naturae doctrina ad ius civile.

Ewiges Leben.

1b. LXX. Somnia hoc distant a vita, quod phaenomena vitae sunt ordinata et, quod hinc sequitur, universalia: neque enim mea satis ordinata essent, nisi alienis conspirarent. Quia tamen est aliquid in speciem inordinatum in hac vita, non physice quidem, sed moraliter, consentaneum est superesse aliam vitam, cui collata haec habet somnii instar, et morte nos evigilantes ad phaenomena demum pervenire, in quibus huic quoque perturbationi remedium afferatur, ubi praemia poenaeque corrigent, quae in hac vita distorta videntur. Astrologie.

lb. XCIX. Mihi videtur in rebus, ubi mentes intercurrunt, parum pendere ab astris. Constat enim unius hominis ingenium aut fortunam potuisse causam esse mutationum magnarum in orbe terrarum, ut patet in Alexandro M., in Caesare. Pone Alexandrum M. non fuisse imbutum scientia militari, Caesarem non velocem, totius orbis alia, quam nunc est, facies foret; Alexandri autem peritiam, Caesaris velocitatem cur astris adscribemus? Quamquam fatear possibile esse, ut astrorum motus sint signa rerum in mundo, ut ductus in manu rerum in corpore: crediderim tamen naturalium, non moralium, ac nec naturalium in universum, cum valde a moralibus varientur ...

Die Besserwisser.

Ib. CIV. Plebeiorum hominum hic mos est paene puerilis, ob errorem lapsumque in minutiis quibusdam et nugis sapientes carpere. Studiosi quidam ineptuli ei, a quo plurima praeclara didicere, mox quasi obliti arrepta nescio unde vocula quadam contradicere et funem disputationis trahere volunt. Quod oritur vel ex ignorantia non aestimantium vera bona et differentias rerum, vel ex malitia et invidia quaerentium quod carpant et quo aliorum dotes obscurent. Haec non aliter et rectius caventur (nisi nondum is sis, quem metuere cogantur), quam ut nonnisi laconica cum iis colloquia misceas.

Kunstgewerbeschulen.

Ib. CV. Deberent esse scholae publicae opificum, ne pueri a magistris tot annos inutiliter solis ictibus plagisque distineantur magno reipublicae damno, cui tantum utilitatis decedit, quantum horum vitae, qua servire possent, artificio eorum accelerabili in tot annos dilato.

Sprechmaschinen.

lb. CXXXVII. Lugduni in horologio ecclesiae archiepiscopalis gallus ter cantat, antequam sonet horam. Simile, ni fallor, et in horologio Argentoratensi. Examinanda soni ratio et similia machinamenta, quae animalium voces exhibent: neque enim dubito eo rem perduci posse, ut litterae tandem et integra hominum vocabula machinis referantur.

Unterwasserboot.

Epist. ad patrem Philipp. Grimaldum Soc. J. ... Unde conficitur tria agi debere ad augendum in nobis naturale Dei lumen. Nimirum ut primum colligatur notitia rerum egregiarum iam inventarum, deinde ut eruantur adhuc invenienda, denique ut omnia vel inventa vel in

Gauß. G. Hermann

[142] 151 venienda referantur ad hymnos summo rerum autori canendos et incrementum divini amoris, cui charitas erga homines est innexa. Quod si tanta esset mortalium felicitas, ut magnus aliquando Monarcha tria ista tamquam rem suam agenda sumeret sibi, plus uno decennio ad gloriam divinam et beneficia humani generis quam multis alias saeculis proficeremus. Experimentum Cassellis in vicinia nostra sumptum est navis subaquaticae ipso spectante principe Hassiae Landgravio, nec malus fuit successus; ut adeo dubium nullum sit posse haec aliquando in usum transferri, ubi familiariora opificibus facta fuerint. Autor rem ita instituerat, ut inclusus intra navim profunditatem demersionis ope Hydrargiri, ut in barometro, aestimare posset.

...

Karl Friedrich Gauß (1777—1855),

Direktor der Sternwarte zu Göttingen, schuf grundlegende Methoden zur Berechnung der Planetenbahnen und konstruierte zusammen mit Weber den ersten elektrischen Telegraphen. Die Einleitung einer kleinen Schrift De residuis? quadraticis (1818) zeichnet sich durch ein vorbildliches Latein aus.

Über Beweise mathematischer Wahrheiten.

Theorema fundamentale de residuis quadraticis, quod inter pulcherrimas arithmeticae sublimioris veritates refertur, facile quidem per inductionem detectum, longe vero difficilius demonstratum est. Saepius in hoc genere accidere solet, ut veritatum simplicissimarum, quae scrutatori per inductionem sponte quasi se offerunt, demonstrationes profundissime lateant, et post multa demum tentamina irrita, longe forte alia quam qua quaesitae erant via, tandem in lucem protrahi possint. Dein haud raro fit, quam primum una inventa est via, ut plures subinde patefiant ad eandem metam perducentes, aliae brevius et magis directe, aliae quasi ex obliquo et a principiis longe diversis exorsae, inter quae et quaestionem propositam vix ullum vinculum suspicatus fuisses. Mirus huiusmodi nexus inter veritates abstrusiores non solum peculiarem quandam venustatem hisce contemplationibus conciliat, sed ideo quoque sedulo investigari atque enodari meretur, quod haud raro nova ipsius scientiae subsidia vel incrementa inde demanant.

Gottfried Hermann (1772-1848)

aus Leipzig, dort auch an der Universität als hervorragender Philolog tätig. 1843 begrüßte er als ehemaliger Portenser die Fürstenschule zu Pforta zu ihrem dreihundertjährigen Jubiläum. Man glaubt noch das Summen des ausklingenden Rationalismus zu hören und freut sich des kräftigen Bekenntnisses zu den humanistischen Studien.

Festgruß an die jubilierende Pforte.

Palaestra severorum studiorum

canora Porta

3

accipe quae pro te vota facit Ilgenii tui discipulorum

tempore primus.

1 Quecksilber. 2 Reste. • Karl David Ilgen, berühmter Rektor der Fürstenschule von 1802-1831.

Memor originis, memor trium saeculorum gloriae inviolatum tueare Palladium tuum

graecas latinasque Musas,

quae linguam fingunt, mentem acuunt, ingenium excitant, animum roborant, vitam omnem decorant.

Regnet intra moenia tua rebus in omnibus quam sui scintillam deus mentibus indidit, ratio,

mater simplicitatis, veritatis, sanctitatis.

Arceas a penetralibus tuis quos saeculum obtrudit duos morbos: notitiam rerum plurimarum sine ullius rei scientia

- non habet domum, qui ubique hospes est

et impiam pietatem tenebrionum, hominem malum esse
nec nisi credendo impetrare gratiam divinam dictitantium.
Ignavis nulla a deo gratia est, fortibus ultro adest,

nec supplicationes, sed virtus et labor finxerunt Herculem.
Heraclidae sint,

o antiqua Porta,

qui tuis ex armamentariis

scutati hastatique prodeunt!

Ein Beschluß des Vatikanischen Konzils vom 18. Juli 1870 über die Unfehlbarkeit des Papstes. Der volle Wortlaut findet sich u. a. bei Denzinger-Stahl, Enchiridion symbolorum et definitionum, quae . . . a conciliis oecumenicis emanarunt. Würzburg 1888. Wir geben hier nur den entscheidenden Schlußabsatz.

... At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant, necessarium omnino esse censemus praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae, irreformabiles esse.

Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit, anathema sit.

Leo XIII. (1810—1903),

eigentlich Gioacchino Pecci, seit 1878 Papst, hat auch eine Reihe fein empfundener lateinischer Gedichte geschaffen.

« PoprzedniaDalej »