Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

CUM fuperioribus annis, partim propter familiaria negotia, partim amicorum caufa, in Flandriam me contuliffem, fumpfi mecum itineris comitem Q. Horatium Flaccum, autorem plurima urbanitatis, et fi quifquam, optimum virtutis ac fapientiæ magiftrum. Cujus cum magnam partem olim memoria mandaffem, juvabat cogitare, quam fit longe aliud, graviflima præcepta in animum demittere, quam fplendore folo verborum, quod adolefcentes folent, oblectari Quid multis? Vifus mihi fum in ifta folitudine librorum, nihil magnopere defiderare; Platonis quoque et Ariftotelis, a quibus exulabam, nihil domi præter molem reliquiffe. In quorum fcriptis plura, fed non magis neceffaria legerentur. E quibus, quæ ad vitam emendandam fpectant, non omifit Venufinus ille, fed contraxit. Sive, quemadmodum in Lyticis, grandi ac fublimi ore, aliquod fubinde oraculum pronuntiat: five, ut in Sermonibus, larga manu, virtutis ac juftitiæ præcepta fpargit. Juvabat in communi illa libertate, qua tum frui primum cœperamus, tractare hominem, qui fapientiæ nihil, præter ejus ufum, retinerct. Quem non Academia, non porticus, non Epicuri hortulus, obnoxium haberet. Neque quicquam horum

1

I

egregiè præter cætera

Studeret, et tamen omnia bæc mediocriter, quodque præcipuum eft, intractabiles illos et fuperciliofos opinionum magiftros, nihil ultra virtutem docuiffe oftenderet. quæ morofo apparatu non ornatur, fed involvitur. Itaque ibam quotidiè A 3

deambulatum,

[graphic][subsumed][merged small]
« PoprzedniaDalej »