Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SECULARE.

PHOEBE, filvarumque potens Diana,

Lucidum cœli decus, O colendi
Semper, et culti, date quæ precamur
Tempore facro ;

Quo Sibyllini monuere verfus,
Virgines lectas puerofque caftos,
Dis, quibus feptem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliufque et idem
Nafceris; poffis nihil urbe Româ
Vifere majus.

Ritè maturos aperite partus
Lenis Ilithyia, tuere matres;

Sive tu Lucina probas vocari,

Seu Genitalis

Diva, producas fobolem; Patrumque

Profperes decreta fuper jugandis
Feminis, prolifque novæ feraci
Lege maritâ:

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro, totiefque gratâ -

Nocte frequentes.

Vofque veraces ceciniffe Parcæ,

Quod femel dictum eft, ftabilifque rerum

Terminus fervet, bona jam peractis

Jungite fata.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Fertilis

Fertilis frugum pecorifque tellus
Spiceâ donet Cererem coronâ:
Nutriant foetus et aquæ falubres,
Et Jovis auræ

Condito mitis placidufque telo
Supplices audi pueros, Apollo:
Siderum regina bicornis audi,
Luna, puellas.

Roma fi veftrum eft opus, Iliæque
Litus Etrufcum tenuere turmæ,
Juffa pars mutare lares et urbem
Sofpite curfu:

Cui per ardentem fine fraude Trojam

Caftus Æneas patriæ fuperftes

Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis:

Dî, probos mores docili juventæ,
Di, fenectuti placidæ quietem,

Romulæ genti date remque, prolemque,

Et decus omne.

Quique vos bobus veneratur albis
Clarus Anchife Venerifque fanguis,
Imperet bellante prior, jacentem
Lenis in hoftem.

Jam mari terrâque manus potentes
Medus, Albanafque timet fecures:
Jam Scythæ refponfa petunt, fuperbi
Nuper et Indi.

Jam Fides, et Pax, et Honor, Pudorque
Prifcus, et neglecta redire Virtus
Audet; apparetque beata pleno
Copia cornu.

30

35

40

45

50

55

60

Augur, et fulgente decorus arcu

Phœbus,

Phœbus, acceptufque novem Camœnis,
Qui falutari levat arte feffos

Corporis artus;

Si Palatinas videt æquus arces,
Remque Romanam, Latiumque felix,
Alterum in luftrum, meliufque femper
Proroget ævum.

Quæque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curet; et votis puerorum amicas
Applicet aures.

Hæc Jovem fentire, Deofque cunctos,

Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianæ
Dicere laudes.

65

75

Q. HORATII

Q. HORATII FLACCI

SATYRARUM

LIBER I.

SATYRA I.

QUI fit, Mæcenas, ut nemo, quam fibi fortem

Seu ratio dederit, feu fors objecerit, illâ
Contentus vivat; laudet diverfa fequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis

5

[ocr errors]

Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contrà mercator, navim jactantibus Auftris,
Militia eft potior. quid enim? concurritur: horæ
Momento cita mors venit, aut victoria lata.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum confultor ubi oflia pulfat.
Ille, datis vadibus, qui rure extractus in Urbem est,
Solos felices viventes clamat in Urbe. [cem
Cætera de genere hoc (adeò funt multa) loqua-
Delaffare valent Fabium. ne te morer, audi
Quò rem deducam. fi quis Deus, En ego, dicat, 15
Jam faciam quod vultis: eris tú, qui modò miles,
Mercator; tu confultus modò, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis difcedite partibus. Eia,
Quid ftatis? Nolint: atqui licet esse beatis.
Quid caufæ eft, meritò quin illis Jupiter ambas 20
Iratus buccas inflet, neque fe fore pofthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?

[blocks in formation]

26

Præterea, ne fic, ut qui jocularia, ridens
Percurram: (quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima.
Sed tamen amoto quæramus feria ludo.)
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem 30
Sefe ferre, fenes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cùm fibi fint congefta cibaria: ficut
Parvula (nam exemplo eft) magni formica laboris
Ore trahit quodcunque poteft, atque addit acervo
Quem ftruit, haud ignara ac non incauta futuri. 35
Quæ, fimul inverfum contriftat Aquarius annum,
Non ufquam prorepit, et illis utitur antè
Quæfitis patiens: cùm te neque fervidus æftus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum;
Nil obftet tibi, dum ne fit te ditior alter.
Quid juvat immenfum te argenti pondus et auri
Furtim defofsâ timidum deponere terrâ?
Quod fi comminuas, vilem redigatur ad affem.
At, nîidfit, quid habet pulchri conftructus acervus?
Millia frumenti tua triverit area centum;
Non tuus hoc capiet venter plus quàm meus: ut £
Reticulum panis, venalcs inter, onusto

Fortè vehas humero; nihilo plus accipias quàm
Qui nil portârit. vel dic, quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an

40

45

50

Mille aret? At fuave eft ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria noftris?
Ut, tibi fi fit opus liquidi non ampliùs urnâ,
Vel cyatho; et dicas, Magno de flumine mallem 55

Quàm

« PoprzedniaDalej »