Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Quum tres potissimum sint interpretis partes, ut verba ipsa explicet, ut res exponat, ut sententiarum nexum et ordinem enuncleet, eadem haec officia ac munera is, qui veteres scriptores in usum scholarum interpretandos sibi sumit, propria quadam ratione, iuvenum ingenio accommodata praestare debet. Quibus officiis quomodo ego in hac Venusini poetae, in quo explicando et inlustrando per plures annos adsiduam collocavi operam 1), functus sim editione, iam paucis enarrabo.

In verbis ea tantum explicare constitui, in quibus iuvenis superiorum gymnasii ordinum bene institutus facile posset haerere multosque viros doctos a vera interpretandi via iam aberrasse viderem. Atque in iis quidem locis, de quibus inter ipsos recentiores interpretes nondum convenit, diversas plerumque explicandi rationes significandas esse censui, ut libera discipulo daretur iudicandi optio; neque raro meam interpretationem, quam olim propositam etiam nunc teneo, quum eam a novissimis interpretibus non probari viderem, consulto ei, quae volgo obtinet, postposui. Praeterea Horatii et poetarum Latinorum loquendi usum inlustravi et locis similibus, quorum egregia in scriptoribus interpretandis utilitas est, confirmavi, ipsius Horatii potissimum, Virgilii et Ovidii exemplis laudatis;

1) Rationes, quas in Horatii carminibus explicandis secutus sum, uberius exposui libro, cui index est: Kritik und Erklärung der horazischen Gedichte, quinque voluminibus Brunsvigae annis 1840-1846 edito, quocum conferas translationem nostram Germanicam satiricorum Romanorum omnium commentariis instructam, quae Brunsvigae anno 1846 prodiit. At in his commentariis in usum scholarum scriptis ab interpretationibus olim prolatis nonnunquam discessi, multa prius neglecta accuratius exposui atque nova quaedam, quae invenire mihi contigit, attuli.

ubi alii poetae vel Ovidii libri, qui a discipulis legi non solent, adferendi erant, ipsa poetarum verba ascripsi. Quibus rebus poeticus et singulorum vocabulorum et structurae grammaticae usus a pedestri oratione differret, indicavi, neque raro ea, quae poetica esse credas, ab ipsa pedestri oratione et volgari sermone non abhorrere dicendum erat, ubi saepissime ad Ciceronis libros, qui in scholis leguntur, ad Caesarem et Livium aut comicos poetas, rarius ad Sallustium et Tacitum provocavi, atque eorum quidem locorum, qui ex aliis scriptoribus erant adferendi, ubi opus erat, ipsa verba dedi. Graecorum loquendi usum saepissime cum Latino comparavi.

In rebus ac personis enarrandis omnia, quae discipulus superiorum ordinum nondum comperta habere soleat, accurate exponenda duxi, ubi nonnunquam res in editionibus neglectas aut minus recte explicatas optimis recentissimis subsidiis usus aut nova disquisitione fretus verius descripsi. De fabulis, ubi fieri poterat, ad Homerum, Virgilium et Ovidii Metamorphoseon libros discipulos remisi. Locos aliorum scriptorum, Lucretii inprimis et Ciceronis, qui Horatio scribenti obversabantur, religiose indicavi.

Praecipuam sententiarum ordini et nexui enodando impendi curam, quam rem et gravissimam et difficillimam volgo non satis recte tractari arbitror. In argumentis componendis brevitati studui, ut iuvenes haberent, quo ipsi ingenii vires exercerent; itaque cuiusque carminis finem et consilium, quaeque ad personam, cui inscriptum, et temporis condicionem, quo conditum est, pertinent, paucis verbis significasse satis duxi. Ab arte poetae subtili ratione explicanda fere abstinui.

In ipsis Horatii verbis constituendis antiquissimorum codicum fidem ita secutus sum, ut, ubi recentiores rem accuratius pensitanti genuinam viderentur servare scripturam, ab iis recedere non dubitarem, paucissimis locis coniecturas reciperem, quo factum est, ut nostra editio paucis tantum locis ab Orelliana discreparet. Quod ad orthographiam attinet, mediam quandam viam tenui, ut inscriptionum et vetustissimorum ilbrorum auctoritati in iis tantum non obtemperarem, quae nimis ab ea, quae volgo obtinet, scribendi ratione recederent. In adsimilatione praepositionum certas secutus sum regulas, quas ipse

olim in libro, qui inscribitur: Die Lehre von der lateinischen Wortbildung und Komposition, uberius explicavi, ab omnibus probatas, qui, quae sit vera orthographiae constituendae ratio, intelligunt. Interpunctionis rationem servavi simplicissimam, ut singulas enunciationes accurate disiungerem, neque, quod multis hodie placere videmus, nimis parce distinguerem. Prorsus errare mihi videntur, qui iis locis, ubi verbum grammatice ad unam tantum enunciationem pertinet, sed cogitatione etiam ad alteram refertur, aut ubi per hyperbaton in alteram, a qua alienum est, enunciationem reiicitur, omni interpunctione abstinent; prioris generis sunt loci carm. I, 3, 6 sq. 33, 13. sat. I, 6, 95 sq. II, 7, 70 sq. 78. epist. II, 1, 13, posterioris carm. I, 15, 5. III, 27, 18 sq. epod. 17, 27. sat. I, 4, 98. 5, 72. II, 1, 30. 60. 3, 211 (ubi interpunctionem omittere non audent). epist. II, 2, 21 sq. A. P. 86 sq. 410.

Adieci potiorem scripturae varietatem et emendationes, quae aut ob acumen et ingeniosam subtilitatem insignes videntur, aut, quomodo viri docti in locis intelligendis erraverint, testantur; Bentleii et Hofmani Peerlkampii coniecturas dedi omnes. Emendationibus auctorum nomina addidi; libros vero, quibus scriptura recepta earumque varietas nituntur, omisi, quum ea artis criticae pars, quae a librorum auctoritate pendet, a gymnasiis nostris fere aliena sit. Si quaeris, qui fructus e tali scripturae varietate a discipulo capiatur, satis claram illa, quantum Horatii libri dissentiant et quales subierint mutationes, imaginem proponit et diligentiorem discipulum recte a praeceptore edoctum excitabit, ut ipse saepe ad scholae lectiones se praeparaturus de diversa scriptura cogitet et iudicium ferat. Quem vero locum praeceptor in scriptoribus interpretandis arti criticae concedat, ex ipsius praeceptoris et discipulorum natura et indole videtur pendere.

Praemisi vitam Horatianam, quae brevissime, quid de poeta relatum et disquisitionibus virorum doctorum repertum sit, indicet. Cui subiunxi descriptionem metrorum Horatianorum ex artis metricae praeceptis ab Hermanno et Boeckhio traditis, quum hodie quoque in editionibus Horatianis multa de metrorum ratione doceantur, quae ars ipsa iamdudum respuit.

Quamquam in plagulis corrigendis summam adhibui curam,

« PoprzedniaDalej »